Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Unde sæpenumero sequitur animorum illa abaliena? tio, quam videre est inter potentiores. Similiter, clientes illi gloriosi, qui in hoc incumbunt ut loco buccinarum sint ad laudes eorum resonandos, quibus famulantur,haud parum nocent: etenim negotia futilitate sua corrumpunt: tum vero honorem domini sui (si quis vere rem reputet) exportant, et mercem invidiæ invehunt. Est et aliud genus clientum prorsus periculosum; qui nil aliud quam speculatores sunt, et secreta familiæ rimantur, ac rursus aliorum auribus insusurrant: attamen hujusmodi homines apud dominos suos sæpenumero in summo pretio habentur; siquidem officiosi sunt, et susurros fere commutaut. Clientela hominum ordinis cujuspiam, si ejusdem cum patrono ordinis sint (veluti militum versus illum qui præfecturam in bellis gessit, et hujusmodi) semper pro re decora habitum est, et in bonam partem acceptum etiam in monarchiis; modo absit pompa nimia et popularitas. Verum clientela omnium maxime honorifica ea est, ut quis patronum se profiteatur eorum qui virtute et meritis clarent, cujuscunque ordinis sint vel conditionis. Attamen ubi nulla insignis cernitur in meritis dissimilitudo, præstat mediocribus patrocinari, quam eminentioribus. Atque insuper, si verum omnino dicendum sit, in seculis aliquanto corruptioribus, homines industrii et satagentes usui magis sunt, quam vera virtute præditi. Certe in imperando optimum est, ejusdem gradus subditos pari comitate tractare: paucos enim immensa gratia prosequi, ipsos magis insolentes, reliquos malevolos efficiet; quandoquidem ordinis paritas æquas gratiæ conditiones tanquam ex debito poscit. Verum e contra in iis, quæ favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere; nam eos, qui benignius tractantur, impense gratos reddet, cæteros imprimis officiosos: neque de hoc merito conqueratur quispiam, cum omnia ex gratia non ex debito prodeant. Recte cavetur ne sub initiis immoderatius aliquem favore prosequaris; nam quæ tractu temporis sequentur, vix istis initiis respondere possunt. Fingi (quod aiunt) et regi ab amico aliquo tntum non est: etenim mollitiem quandam animi prodit: tum

vero convitiis et scandalo occasionem præbet: plurimi enim, qui nos ipsos immediate non perstrinxissent, amicum illum nostrum contumeliis afficere non verebuntur; atque eo modo honorem nostrum vulnerabunt. Attamen plurium potestati subjici et veluti in partes distrahi, adhuc pejus; hoc enim nos reddet postremæ (ut nunc loquuntur) editionis, et plenos inconstantiæ. Deliberare cum amicis aliquot paucis, honorabile sane et utile: Spectatores enim sæpenumero plus vident, quam lusores: atque (ut adagio dicitur) vallis optime collem monstrat. Amicitia vera in orbe, rara abmodum; et minime omnium ea quæ inter æquales; quod genus apud veteres celebrari solebat. Si qua est, ea reperietur inter superiorum et inferiorem; fortunæ quorum altera alteram comprehendere possint.

XLVII. DE SUPPLICANTIBUS.

SUSCIPIUNTUR complura negotia et inventa mala; et petitiones privatæ bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura negotia in se bona, sed animo non bono; intelligo non solum corrupto, sed etiam callido; absque ulla perficiendi negotii intentione. Non desunt, qui petitiones in manus suas recipiunt, et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu procedant curæ non est: verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur; aut certe mercedem aliquam secundariam captabunt; aut denique supplicantis spes, dum negotium vertitur, in usum proprium convertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo, ut negotiis aliorum, quæ simul tractantur, impedimenta injiciant: vel ut aliquid obiter deferant et informent, cujus alias prætextum idoneum parare non potuerint; de petitione ipsa, cum sibi hoc modo consuluerint, nihil soliciti; vel generaliter, ut per aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam mala fide agunt, ut petitiones suscipiant consilio deliberato eos destituendi, quo competitori aut adversario gratificentur.

Certe, si quis rem rite perpendat, comitatur omnem petitionem jus quoddam, vel æquitatis, si sit petitio justitiæ; vel meriti, si sit petitio gratiæ. Si quem moveat

[blocks in formation]

inclinatio propria, ut parti iniquiori faveat in causa judiciali, utatur potius auctoritate sua ut rem componat, quam ut obtineat. Si quem moveat inclinatio propria, ut favore suo minus merentem impertiat in causa gratiæ; abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas ipse non satis intelligis, amico alicui fido et sagaci demanda ; qui referat au ejusmodi sint, quas salvo honore promovere possis: verum prudenti et anxio judicio amicus ille deligendus; alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur, ut veracitas et candor, vel in negotium primitus recusando; vel in successum ejus, qualem qualem, animo simplici referendo; vel in gratiam non ultra, quam par est, captando; res facta sit non solum laudabilis verum etiam gratiosa. In petitionibus gratiæ, prima petitionis oblatio nullius debet esse momenti; eo usque supplicantis fides in re illa patefacienda valere possit, ut si notitia ejus aliunde, quam per eum, haberi non potuisset, hoc ei fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem ejus, quod petitur, ignorare imperitia quædam est, non secus, ac æquitatem ejusdem oscitanter prætervehi, malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare, non modicum prodest ad obtinendum; spes enim jactare, competitorum licet alios deterrere possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante omnia in petitionibus valent. Temporum, inquam, non tantum respectu eorum, in quorum potestate positum est petitiones vel rejicere, vel concedere; verum etiam respectu eorum, a quibus juste metuendum ne se illis opponant. In delectu ejus, cui petitionis tuæ curam demandes, respicias magis aptitudinem, quam amplitudinem; atque eum potius adhibe, qui paucioribus negotiis se immiscet, quam qui omnia amplectitur. Denegatæ petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque æquipollet; modo quis se nec animo dejectum, nec male affectum, ostendat. Iniquum petas ut æquum feras; regula non mala, ubi quis gratia floreat alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod petis ascendere, et aliquid saltem impetrare: qui enim in principio supplicantis erga se

studium amittere non dubitasset; is, in fine, et studium supplicantis, et beneficium prius collatum, simul amittere non sustinebit. Nihil tam leve videtur, quam viros præpotentes de literis suis interpellare; cum tamen, si literæ illæ in causis minus honestis et justis volitent, tantum de existimatione scribentis depereat. Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus, quam genérales isti petitionum concinnatores; etenim pestes plane sunt et lues negotiorum publicorum.

XLVIII. DE STUDIIS, ET LECTIONE LIBRORUM.

STUDIA et lectiones librorum, aut meditationum voluptati, aut orationis ornamento, aut negotiorum subsidio, inserviant. Usus eorum quatenus ad voluptatem, in secessu et otio imprimis percipitur; quatenus ad orationis ornamenta, in sermone tam familiari, quam solenni, locum habet; quatenus vero ad negotiorum subsidium, huc spectat, ut accuratiore judicio res et suscipiantur et disponantur. Etenim homines, rerum gerendarum gnari, ad negotia exsequenda idonei fortasse sunt; et in specialibus judicio non malo utuntur; verum consilia de summis rerum, eorumque inventio et administratio recta, felicius a literatis promanant. Temporis nimium in lectione et studiis terere, speciosa quædam socordia est; iisdem ad ornatum mollius abuti, affectatio mera est, quæ se ipsam prodit; de rebus autem ex regulis artis judicare scholam omnino sapit, nec bene succedit. Naturam literæ perficiunt, ab experientia autem ipsæ perficiuntur. Dotes enim naturales instar plantarum sunt sponte provenientium, quæ culturam et falcem artis desiderant: literæ, e contra, generalia nimis præcipiunt, nisi ab experientia determinentur. Callidi literas contemnunt; simplices admirantur; prudentes, opera earum, quantum par est, utuntur: neque enim literæ verum sui usum satis edocent; sed hæc res prudentia quædam est, extra eas et supra eas sita, observatione tantum comparata. Libros non legas animo contradicendi, et disputationum præliis concertandi; neque rursus omnia pro concessis accipiendi, aut

in verba auctoris jurandi; neque denique in sermonibus te venditandi; sed ut addiscas, ponderes, et judicio tuo aliquatenus utaris. Sunt libri, quos leviter tantum degustare convenit; sunt quos deglutire, cursimque legere oportet; sunt denique, sed pauci admodum, quos ruminare et digerere par est: hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi; alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum; alii autem pauci diligenter evolvendi, et adhibita attentione singulari. Invenies etiam libros haud paucos, quos per alios et vicaria opera legere sufficiat, eorumque compendia tantum desumere. Verum hoc fieri nolim, præterquam in argumentis humilioribus et auctoribus minoris pretii: alias enim libri (ut sic dicam) distillati, instar aquarum distillatarum, quas vulgo mercantur, erunt penitus insipidi. Lectio copiosum reddit, et bene instructum; disputationes et colloquia promptum et facilem; scriptio autem et notarum collectio perlecta in animo imprimit et altius figit. Itaque si quis in notando segnis sit aut fastidiosus, memoria illi opus est bona; si colloquiis se non exerceat, requiritur ei ingenium promptum; sin in legendo parcus sit, hoc solum relinquitur, ut artificio quopiam utatur, quo videatur ea scire quæ nescit. Historiarum lectio prudentes efficit; poëtarum, ingeniosos; artes mathematicæ subtilitatem donant; naturalis philosophia judicium profundum parit; moralis gravitatem quandam morum conciliat; dialectica et rhetorica pugnacem reddunt, et ad contentiones alacrem: Abeunt (ut ait ille) studia in mores. Quin et vix occurrit in intellectu impedimentum aliquod insitum, aut naturale, quod non studio quopiam idoneo emendari et edolari possit: quemadmodum morbi corporis exercitiis quibusdam propriis levari possint. Globulorum lusus calculo et renibus salubris; sagittatio pulmonibus et thoraci; lenis deambulatio ventriculo; equitatio capiti, et similia. Eodem modo, si cui sit ingenium vagum et volucre, mathematicis incumbat: in demonstrationibus enim mathematicis, si mens vel minimum aberret, de novo incipiendum est: si cuipiam ingenium sit minus aptum ad rerum differentias et distinctiones eruendas, ad scholasticos se

« AnteriorContinuar »