Imágenes de páginas
PDF
EPUB

recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomario horti præcipui collocanda. Consulerem etiam, ut in medio horti sit monticellus pulcher, cum tribus ascensus ordinibus, et tribus ambulacris ejus latitudinis, ut quatuor una ambulare possint. Et hæc insuper ambulacra perfecte circularia esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta pedum esto: atque in vertice domicellus elegans exstruatur, cum caminis yenuste ordinatis, et absque multo vitro.

:

Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigerio sed stagna et piscinæ exulent: hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligo; unum, qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis; alterum nitidum aquæ puræ receptaculum, quadratum, pedum triginta vel quadraginta, illime sine cœno aut piscibus. Quoad primum, imagines inauratæ aut marmoreæ, quæ in usu sunt, ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est, ita aquam regere, ut perpetuo fluat; nec consistat, aut in cratere, aut in cisterna; ita ut quiete non sit decolor, versa aut in viridem, aut rubrum, aut hujusmodi; neque muscum colligat, aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie, ut maneat limpida. Itidem, gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans, decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest; quibus non immoramur. Veluti: ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quoque; simul hinc inde vitro variorum colorum, et hujusmodi corporibus politis et radiantibus splendens; circundatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud: cujus in priore genere fontium mentionem fecimus; nimirum, ut aqua sit in perpetuo motu; aqua scilicet, quæ balneo superior sit, nutrita; per canales venustos inducta; et rursus per tubos subter terram æqualis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones, arcuandi aquas

sine earum effusione et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum vitreorum, conopæorum, campanarum, et similium) etiam rupes artifici osas et hujusmodi ; sunt illa quidem spectatu jucunda, sed nihil ad salubritatem, aut suavitatem.

Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo ;' nisi quod in aliquibus locis erigi præcipio arborum series, quæ in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subjaceat autem pars soli, floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent; alias fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex rubo odorato, periclymeno, et vite sylvestri: terram autem ubique consitam volo, violis, fragis præcipue, et primulis veris. Hæ enim plantæ jucundum spirant odorem, et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem, et ambulacra super arbores, spargi volumus ad placitum, non ordine aliquo collocari. Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpæ erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent) alios serpillo, caryophyllatis minoribus alios, alios chamædri quæ florem præbet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis, consitos. Pars etiam cumulorum habeat in vertice frutices; eæ sint; rosa; juniperus; aquifolia; oxyacantha (sed: hæc rarior propter odoris gravitatem dum floret) ribesium baccis rubris; uva crispa; rosmarinus; laurus; rubus odoratus; et id genus aliæ. Frutices autem ferro resecandæ sunt, ne deformiter excrescant.

Jam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosa, distribuendum est. Ex iis etiam quædam a ventis asperioribus ita munienda sunt, ut in iis spatiari possit quis, tanquam in porticu. Quinetiam ob eandem causam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt. Et hæc clausa ambulacra præcipue sabulo substernenda sunt,

[ocr errors]

absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferæ omnigenæ collocandæ sunt, tam ad parietes exteros, quam in ordinibus interius. Et hoc in genere observari debet, ut terra elevata, in qua arbores fructiferæ plantantur, sit lata, humilis, et molliter ascendens; et floribus suavibus consita, sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris, ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.

2

Rursus, quoad hortum præcipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quædam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita. Quin et arboreta aliqua arborum fructiferarum prope consitarum et umbracula artificiosa et bella, cum sedibus ordine eleganté locata. Verum hæc nullo modo nimis confertim. Relinquendus est enim hortus præcipuus apertior, et aëre perflabilis et liber. Umbram enim quæras velim in ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni, vel diei, ambules. Hortus siquidem præcipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas, et autumnales; æstate autem ad niatutina et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos.

Aviaria non probo, nisi tantæ sint amplitudinis, ut cespites graminei substerni queant; fructicibus etiam et arbusculis vivis conserantur; ut aves liberius volitent, et se per diversa oblectare et componere possint; utque nulla in area aviarii conspiciatur spurcities.

Quantum vero ad ambulacra in clivis, et variis ascensibus amœnis conficienda, illa' naturæ dona sunt, nec ubique exstrui possunt: nos autem ea posuimus, quæ omni loco conveniunt.

Horti itaque regii figuram jam delineavimus, partim præceptis, partim modulo generali, sed minime accurato. Et hac in re sumptibus minime pepercimus. Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc fit, plerunque hortulanos consulunt; atque haud minore sumptu varia, parum cum judicio, componunt: addentes etiam quandoque statuas, et alia, ad magnifi

centiam et pompam; sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.

XLV. DE NEGOTIATIONE.

GENERALITER melius est per verba negotiari, quam per literas; et per intercessionem personæ tertiæ, quam per se ipsum. Literæ utiles sunt, cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat; vel, ubi sua intersit, exemplaria literarum, quas scripsit, producere et monstrare: denique ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur, aut per portiones audiatur. Contra viva voce tractare præstat, cum facies hominis reverentiam incussura sit; ut fit plerunque in colloquio cum inferiore: aut in rebus, quas extremis tantum digitis tangere convenit; in quibus oculus loquentis, in vultum et gestum alterius intentus, monere possit quousque procedere liceat: et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi, vel interpretandi ea quæ dixerit. In tractando per alios, cautius et melius fuerit eos eligere, qui simplicioris sunt ingenii; quos probabile est illa, quæ in mandatis habent, exsecuturos, et successum rei fideliter narraturos: quam eos, qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea, quæ referent, verbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio, cui præficiuntur, faveant; id enim industriam acuit: atque insuper tales, qui cum re, quam tractant, congruitatem quandam habent; veluti, audaces ad expostulandum; blandos ad persuadendum; astutos ad observandum et rimandum; protervos et paulo absurdiores ad res, quæ aliquid iniqui habent, transigendas. Tales etiam adhibe, qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt; hoc enim confidentiam parit; et omnem lapidem movebunt, quo veluti præscriptionem tueantur. Melius fuerit hominem, cum quo negotiaris, primo leviter degustare, et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere; nisi forte in animo sit, brevi illumaliqua quæstiuncula irretire

et opprimere. Præstat cum illis negotiari, qui in ambitu sunt, quam cum illis, qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima veluti occupatio aut possessio votorum in præcipuis numeranda: id autem cum ratione postulare nequis, nisi aut natura rei talis sit quæ præcedere debeat; aut alteri commode insinuare possis, illum opera tua in aliis usurum; aut denique habearis ipse pro homine inprimis integro et verace. Omnis negotiatio eo spectat; aut ut detegat aliquid; aut ut efficiat. Detegunt se homines, vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt, nec se bene cohibere sciunt; vel cum ex improviso opprimuntur; vel cum necessitate quadam adiguntur, non habentes quod prætexant. Si quem ad nutum fingere cupias, ut inde efficias aliquid aut inclinationes et mores ejus bene cognoscendi ut eum manu ducas: aut fines ejus perspiciendi ut suadeas: aut infirmitates ejus, et ea, quibus obnoxius est, exploranda ut terreas; aut denique amici ejus, qui plurimum apud eum valent, conciliaudi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes: quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quæ minime exspectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non exspectandum ut quis simul et serat et metat; sed præparatione opus est, ut per gradus maturescant.

XLVI. DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS.

CLIENTES Sumptuosi minime admittendi; ne dum quis caudæ pennas adauget, alarum pennas præscindat. Eos autem sumptuosos intelligo, non solum qui impensis gravant, sed etiam qui petitionibus molesti et importuni sunt. Clientes communes, conditiones alias exspectare non debent extra favorem, commendationem si opus sit, et ab injuria protectionem. Clientes autem et amici factiosi, adhuc magis, vitandi, qui alicui se applicant non tam ex amore ipsius, cui famulantur, quam ex odio versus alium concepto.

« AnteriorContinuar »