Imágenes de páginas
PDF
EPUB

rus ac gratiosus oris et corporis motus ipsi venustati. Ea præcipua pulchritudinis portio, quam pictura repræsentare non potest; imo nec effigies ipsa viva, primo aspectu. Non reperitur pulchritudo aliqua excellens, cui non insit aliquid minus conforme in compagine. Haud facile quis dixerit, utrum Apelles, aut Albertus Durerus, nugator major fuerit; quorum alter hominem secundum proportiones geometricas effingere voluit; alter, ex compluribus faciebus, optimas quasque partes desumendo, unam satagebat depingere excellentem. Tales (credo) effigies vix ulli placebunt, præterquam pictori ipsi. Non quin existimem elegantiorem faciem depingi a pictore posse quam unquam in vivis fuit; sed hoc ei contingere oportet ex felicitate quadam et case (veluti musicis sui cantus) non autem ex regulis artis. Videre est facies nonnullas, quarum partes singulæ examini si subjiciantur, vix unam reperies quam separatim probes: quæ tamen in consortio satis placent. Quod si verum sit, pulchritudinem præcipuam sitam esse in motu decoro, mirum sane non est si provectiores ætate aliquando videantur junioribus amabiliores: secundum illud Euripidis: Pulchrorum autumnus pulcher: etenim fieri non potest, ut juvenis per omnia decus tueatur, uisi forte juventutem ipsam ad supplementum decoris assumas. Pulchritudo est instar fructus horarii, qui facile corrumpitur; nec diu durat; atque sæpe juventutem inducit dissolutam, senectutem autem sero pœnitentein: attamen si bene collocetur, virtutes splendere facit, vitia erubescere.

XLII. DE DEFORMITATE.

DEFORMES uaturam fere ulciscuntur: sicut enim natura minus illis propitia fuit, ita et illi naturæ vicissim adversi; cum sint plerique ipsorum (ut loquitur Seriptura) sine affectione naturali. Est proculdubio consensus inter animam et corpus; atque natura, ubi peccat in uno, periclitatur in altero. Sed quia in fabrica animæ conceditur homini electio, in fabrica corporis imponitur necessitas; astra inclinationis naturalis obscurantur nonnunquam a sole virtutis et disciplinæ.

[blocks in formation]

Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo, quod quandoque fallit; sed ut causa, quæ perraro effectu destituitur. Quicunque in persona sua aliquid habet, quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum, quo a contemptu se vindicet: itaque deformes semper audacissimi; in principio, veluti in defensione sua, utpote qui contemptui exponuntur ; sed processu temporis, ex habitu acquisito. Iterum deformitas industriam acuit; ejus generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant. Præterea in potentioribus suspiciones et zelotypiam versus eos exstinguit; veluti homines, quos tuto despicere liceat: competitores autem et æmulos consopit; utpote nihil suspicantes de promotione eorum ad honores, donec ipsos in possessione honorum videant. Adeo ut, si rem diligenter introspicias, in maguis ingeniis deformitas ascensum ad honores patefaciat. Reges, antiquis temporibus (atque hodie etiam in imperiis nonnullis) eunuchorum fidei magnopere inniti solebant: qui eniin erga omnes invidi sunt, uni magis fidi sunt et obnoxii. Attamen fidem illis adhibebant, potius ut rimatoribus bonis et susurronibus, quam aut magistratibus aut ministris publicis. Similis etiam est ratio deformium. Manet illa regula, quam antea posuimus: deformes, si animosi sint, a derisu et ignominia liberare se gnaviter contendent: quod fieri non potest, nisi aut per virtutem, aut per malitiam. Itaque nil mirum cuiquam videatur, si quandoque in viros egregios evadant; qualis fuit Agesilaus, Zangerus Solymanni filius, Esopus, Gasca Peruviæ præfectus; quin et Socrates illus annumerari possit; cum aliis.

XLIII. DE EDIFICIIS.

ÆDES exstruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus: pulchritudini igitur præponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas ædium speciosas, quæ admirationem incutiunt, palatiis poëtarum incantatis; qui eas exstruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem ædificat, sed in situ malo, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo,

pro

non tantum ubi aër insalubris, sed etiam ubi aër inæqualis est: quales sunt ædes, quæ exstruuntur quidem in colliculo paululum elevato, sed cincto undique, more theatri, collibus altioribus; ubi ardor solis constringitur, venti autem, veluti in canalibus, variis æstibus reciprocantur; adeo ut in hujusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem, caloris et frigoris, quam si in locis diversis habitares. Neque malum situm facit aëris solummodo conditio prava; verum etiam viarum et adituum incommoditas; fora rerum venaliumindiga; et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor; qualia sunt: aquarum absentia ; sylvarum defectus, quæ et focum et umbram præbeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terræ planæ et æquabilis; locorum defectus in pinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum, idonei sint; mare nimis in vicino, aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquior, quod victui necessaria absorbet, et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat: quæ singula minime eo animo enumeramus, acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus, quot evitari concedatur; atque rursus si quis domos plures ædificet, ita rem disponat, ut quæ in una desint commoditates, adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat: qui, cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur æstate, sed quomodo hiemem toleras? Cui Lucullus: Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi; quarum nonnullæ, hieme ingruente, sedes mutant?

Transeundum jam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur Ciceronem ; qui libros conscripsit De Oratore, et librum unicum qui inscribitur Orator; quorum priores præcepta artis tradunt, posterior perfectionem. Describemus igitur palatium regium, atque ejusdem modulum quendam conficiemus. Prorsus enim mira

bilis res est, tam vastas hodie existere moles in Europa, quales sunt Vaticanum et Escuriale, et nonnullæ aliæ; in quibus tamen cameranı aliquam vere magnificam vix reperies.

[ocr errors]

h

Primum igitur statuo, palatium perfectum neutiquam esse, nisi duas habeat portiones diversas; portionem convivii, ut loquitur liber Hester; et portionem mansionis sive familiæ: alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates'; alteram ad habitationis úsum. Intelligo, portiones istas duas exstrui debere, non ut latera domus, sed ut frontis ipsius partes; easque exterius uniformes esse, licet interius longe diversas. Conjungi autem volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidamin medio frontis. Atque quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni velim; eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam; et subter eam cameram litem alteram similis longitudinis et latitudinis; quæ appa ratum et instructionem ad festa, ludos, et ejusmodi magnificentias; actores etiam dum se ornent et parent, commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet, dividi velim præcipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram: eas vero per universam portionis longitudinem extendi nolim; sed relinqui in exitu cœnacula duo, hiemale et æstivale: atque subter hæc omnia (excepto sacello) cellas amplas subterraneas collocari volo; quæ culinis privatis, promptuariis, panariis, et similibus, inserviant. Quantum ad turrim; eam elevari volo usque ad duo tabulata; utrunque quindecim pedes altum, supra duas alas frontis; coopertam plumbo æquabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam: eandem turrit in cubicula distingui volo. Gradus autem turris apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos ; utrinque statuis ligneis inauratis vel saltem ænei coloris cinctos; cum statione spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus, ubi famuli comedant, sit ad imuin gradum vel prope: si enim sit, ciborum nidor 'ascendet tanquam in tubo quodam. Et de fronte ædificii hactenus. Tautum intelligo gradus primos ascensus ad viginti pedes sustolli debere; altitudinem scilicet tabulati inferioris.

f

Ultra frontem ædificii, aream spatiosam designo, cujus latera tria sint, ipsa ædium fronte haud paulum humiliora; atque in quatuor angulis ejusdem areæ turres exstruantur, altitudinem laterum prædictorum nonnihil superantes ad gradus, quibus in superiora ascendatur, capiendos: quæ turres non recipiantur in planum ædificii; sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadrangulis minime substernatur; nam hujusmodi pavimenta calorem molestum æstate, et similiter frigus asperum hieme, immittunt; sed habeat ambulacra ex ejusmodi lapidibus per latera tantum ædificii; et formam crucis ex iisdem in medio; cum quadris interpositis, quæ gramine vestiantur, detonso quidem, sed non nimis prope terram. Latus universum areæ, ex parte convivii, occupent spatiosæ et spe→ ciosa porticus. In quibus singulis porticibus sint in laquearibus tres aut quinque sphæræ concave (cupolas vocant) pulchræ, in longitudine positæ, ad æqualem distantiam: sint quoque fenestræ ex vitro colorato, ubi pingantur columnæ, imagines omnigenæ, flores, et similia. At latus ex parte familiæ, simul cum latere tertio e regione frontis, complectatur cameras præsentiales, et alias usus ac decoris ordinarii; atque rursus cubicula: sintque etiam tria ista latera ita exstructa, ut exhibeant ædificium duplex; non translucida, sed ex altera tantum parte fenestrata; ut tam matutinis, quam vespertinis temporibus, præsto sint cameræ, in quas sol non intret. Accommodentur etiam eo modo, ut habeantur ibi cubicula et cameræ tam æstivales ad refrigerium, quam hiemales ad frigus arcendum. Invenies non raro ædes pulchras, sed tamen ita vitro et fenestris repletas, ut vix locum suppeditent, ubi te reçi-· pias aut ad solem, aut ad frigus, evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arcuatas, eas probo tan, quam res commodas (urbibus sane fenestræ ad planum ædificii, et minime protuberantes, magis conveniunt; propter uniformitatem structura plateas versus) sunt enim receptus colloquiis opportuni: atque insuper tam ventum, quam solem, summovent; quod enim alias per totam fere cameram pertransisset, vix ultra fenestram penetrabit. Raræ tamen sint hujusmodi fenestræ

t

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »