Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sumptis negotietur. Tertium incommodum duorum priorum appendix quædam est, portoriorum et vectigalium publicorum imminutio, quæ fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regui, sive reipublicæ, in paucorum manus reducit: cum enim fœneratoris lucrum certum sit, cæterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout fit sæpe in alea, ut maxima pars pecuniæ promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam imprimis, cum pecuniæ dispergantur, non coacerventur. Quintum, quod terræ et prædiorum pretium deprimit: etenim pecuniæ insumuntur, vel in mercaturam, vel in prædiorum coëmptiones: fœnus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quæcunque enervat et hebetat; in quibus pecunia minime sibi deesset, nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum; id quod tractu temporis egestatem publicam parit.

E contrario, commoda fœnoris hæc sunt. Primo, quod, utcunque usuræ in aliquibus mercaturæ noceant, in aliis nihilominus prosunt: certissimum enim est, maximam mercaturæ partem a junioribus mercatoribus exerceri, fœnore sumptis pecuniis; unde si fœnerator pecunias suas vel exigat, vel non emittat, secutura necessario est magna mercaturæ clades. Secundum est, quod, nisi prompta hæc a fœneratoribus pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias cito redigerentur; quandoquidem cogerentur res suas (sive boua mobilia fuerint, sive prædia) nimis vili pretio vendere: itaque, ubi fœnus rodit tantum, distractiones præproperæ penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes, aut ea, quæ a jureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix exhibebunt: siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine fœnore; aut si accipiant, solutione ad diem minime præstita, summo jure agent. Memini pecuniosum quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere: In malam crucem abeat ista fæeneratio; impedimento est, quo minus pignorum et

obligationum pœnas exigere possimus. Tertium et ultimum hoc est: nugas meras dico, si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso fœnore, fieri posse: neque rursus quis animo comprehenderit innumera quæ sequentur mala, si contractus illi mutui dati et accepti convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere ineptum foret. Respublicæ omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas tolerarunt; adeo ut opinio illa in Utopiam protinus releganda.

Dicamus jam de reformatione et norma usurarum. Quibus nimirum modis incommoda earum optime evitentur, commoda retineantur. Patet jam, conferendo inter se commoda et incommoda usurarum (quod modo fecimus) duo esse, quæ reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes fœnoris, ne nimium mordeat: secundum, ut viris pecuniosis aperiatur via, qua ad pecunias mercatoribus præstandum invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest, nisi in fœnore duas proportiones introducas; minorem et majorem. Si enim foenus ad unicam tantum proportionem eamque minorem redigas, mutuo accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet. Atque insuper notandum est, mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, fœnus ad proportionem bene magnam ferre posse ; alios contractus minime.

Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet. Duæ sunto fœnoris proportiones: prior omnibus permittatur; posterior cum licentia, aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicæ locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur fœnus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum: ea proportio edicto promulgetur ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps, sive respublica, mulctæ omni renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate majore, mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus, ruri et alibi degentibus, solamini erit. Hoc magna ex parte prædiorum pretia adaugebit. Quandoquidem annuus valor prædiorum, hic apud nos in Anglia, excedet illam

fœnoris ad hanc proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et excitabit: eo quod plurimi hujusmodi inventis potius se dedent, quam lucro tam exili, quale diximus, ex usuris acquiescere; præsertim cum lucro jampridem 'majori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur : Hoc autem fiat, additis cautionibus quæ sequuntur. Sic proportio (etiam hæc de qua loquimur) illa paulo remissior, quam antea solvere solebant: hoc pacto, universi, tam mercatores, quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps autem, sive respublica, exiguam aliquam summam percipiat, pro licentiis singulis ; reliquum lucri fœneratori cedat. Si enim lucrum fœneratoris leviter tantum minuatur, eum nullo modo a fœnore exercendo deterrebit: exempli gratia; si quis antea decem aut novem libras, pro sorte centum librarum, quotannis accipere solebat; is etiam octo potius libris contentus erit, quam fœnerationem exuet, aut certa cum incertis commutabit. Sint isti, quibus licentia scilicet conceditur, numero minime definiti; sed tamen ad urbes aliquas, et oppida quæ mercatura florent, restringantur: ita enim, prætextu licentiarum, opportunitatem non habebunt pecunias aliorum pro suis commodandi; nec novem aut octo librarum proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit: nemo siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere, præoptabit.

XL. DE JUVENTUTE ET SENECTUTE.

JUVENIS annis poterit esse senex horis, si temporis jacturam non fecerit. Sed hoc raro contingit. Gene ́raliter, juventus similis est primis cogitationibus, quæ secundis sapientia cedunt. Etenim inest cogitationibus juventus quædam non minus, quam ætatibus. Attamen inventio juvenum vivacior est, quam senum: atque imaginationes in mentes eorum illabuntur melius, et veluti divinius. Ingenia præfervida, et quæ cupidi

tatibus violentis ac perturbationibus huc illuc impelluntur, non matura fiunt ad res gerendas, donec meridiem ætatis suæ attigerint. Ut videre est in Julio Cæsare et Septimio Severo. De quorum posteriore dictum est: Juventutem egit erroribus, imo furoribus, plenam: qui tamen in serie imperatorum universa fuit propemodum celeberrimus. Sed ingenia sedata et composita etiam in juventute florere possint. Cujus rei exempla cernuntur, in Augusto Cæsare, Cosmo duce Florentiæ, Gastono de Fois, et aliis nonnullis. Ex altera parte, calor et vivacitas, si in senectute inveniantur, temperamentum optimum constituunt ad negotia. Juvenes ad inveniendum magis idonei sunt, quam ad judicandum; et executione potius, quam consiliis validi; et ad negotia nova melius adhibentur, quam ad consueta. Etenim experientia senum in iis, quæ sub experientia eorum cadunt, eos dirigit; sed in rebus novis eos seducit. Errores juvenum negotia sæpenumero pessundant; verum errores senum non ultra fere procedunt, nisi ut plus fieri potuisset, aut citius. Juvenes in rebus gerendis et tractandis majora amplectuntur, quam comprehendere valeant; plura movent, quam componere rursus sciunt; ad fines advolant gradibus et mediis non bene pensitatis; præcepta quædam absurde persequuntur, in quæ casu inciderunt; extrema remedia a principio usque tentant; denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant: similes equis male domitis, quæ nec se sistere nec vertere volunt. Senes plus satis objiciunt; in consultationibus nimium morantur; pericnla plusquam expedit reformidant; pœnitentia præpropera vacillant; atque negotia raro admodum ad periodum justam deducunt; sat putantes, mediocritate quadam successus frui. Bonum certe fuerit in negotiis mixturam adhibere et senum et juvenum: illud enim in præsens utile erit, ut virtutes utriusque ætatis defectus earum corrigant; utile etiam futuro, ut juvenes perdiscant dum senes moderentur; postremo accidentia externa melius compescit, quia senes auctoritate, juvenes gratia et popularitate, pollent. At in moralibus juventus fortasse primas tenebit, ut senectus in politicis. Ex

Rabbinis quispiam, super textum illum (Juvenes vestri videbunt visiones, et senes vestri somniabunt somnia) sic infert; quod juvenes propiore ad se aditu Deus dignatur, quam senes: quia visio revelatio clarior et manifestior est, quam somnium. Et sane, quanto quis magis de mundo bibit, tanto plus toxico ejus inficitur: tum senectus, potius in facultatibus intellectus, quam in virtutibus voluntatis et affectuum, proficit. Sunt, qui in juventute admodum præcoces sunt, sed currentibus annis cito marcescunt, et deveniunt evanidi. Tales sunt, primo, qui ingenia nacti sunt fragilia, quorum acies facile retunditur: qualis fuit Hermogenes rhetor; cujus libri subtilissimi sunt; verum ipse paulo post stupidus evasit. Secundum genus eorum, quibus naturales quædam facultates insunt, quæ magis juventutem decent, quam senectutem; qualis est oratio fluens et luxuriosa; quæ in juvene laudatur; in sene non item. Ita Cicero loquitur de Hortensio: Idem manebat, neque idem decebat. Tertium eorum, qui sub initiis nimium efferuntur; et magnanimitate præditi sunt, supra quam ætas provectior ferre valeat: qualis fuit Scipio Africanus, de quo Livius ita prædicat: Ultima primis cedebant.

XLI. DE PULCHRITUDINE.

VIRTUS, instar gemmæ pretiosæ, optima est sine ornamentis inserta. Atque profecto eadem præstat in corpore decoro, licet non delicato; quodque aspectus dignitatem potius præ se ferat, quam pulchritudinem. Neque fere reperies eximie formosos virtutibus pollere: acsi natura in hoc magis incubuissit, ut non turpitur erraret, quam ut aliquid excellens produceret. Itaque conversationibus apti sunt, at excelsos spiritus non gerunt et urbanitati potius student, quam virtuti. Sed hoc in omnibus non tenet. Siquidem Augustus Cæsar, Titus Vespasianus, Philippus Pulcher rex Gallus, Edovardus Quartus rex Angliæ, Alcibiades Atheniensis, Ismaël Persa, viri prorsus magni fuerunt, et nihilominus perpulchri.

In pulchritudine præfertur venustas colori; et deco

« AnteriorContinuar »