Imágenes de páginas
PDF
EPUB

novo et insolito; quia tum a consuetudine deseritur. Felices dixerim, quorum indoles naturalis cum vitæ suæ genere congruit: alias vere dicere possint: Multum incola fuil anima mea. In studiis, quicquid a natura tua alienum repereris, stata tempora tibi præfigas ad ejusdem exercitationes et meditationes: sin autem cum genio tuo convenerit, de statis horis ne sis solicitus; cogitationes enim tuæ sponte illuc convolabunt, prout negotia et studia cætera permittent. Natura cujusque, ex vi innata, aut bonas aut malas herbas producit; itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.

XXXVII. DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE.

COGITATIONES hominum sequuntur plerunque inclinationes suas; sermones autem, doctrinas et opiniones quas imbiberunt; at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macciavellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturæ violentiæ, aut verborum grandiloquentiæ, nisi corroborentur consuetudine. Instantia ejus hæc est: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando, non acquiescendum esse aut in naturæ alicujus ferocia, aut in promissis constantibus, nedum juramentis; sed committendum scelus esse viris sanguinolentis, et jamdudum cædibus assuetis. Sed Macciavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Jauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio, nihil innotuit. Verum tenet regula ejus; naturam, aut promissorum fidem et ferociam, viribus consuetudinis haud æquipollere. Solummodo, superstitio, nostris temporibus, eo provecta est, ut primæ classis sicarii laniis obfirmatis minime cedant; atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exæquent. In aliis quibuscunque consuetudinis potentia clare elucescit: adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia, jactitent plurimi; et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere; acsi imagines essent, et machinæ plane

inanimes, solis consuetudinis rotis impulsæ et actæ. Videre etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo se ipsos igne sacrificant. Quin et fœminæ cum maritis in rogum immitti properant. Pueri Spartani, antiquis temporibus, flagris cædi sustinebant super aram Dianæ, vix ejulatu, aut gemitu ullo emisso. Memini, sub initiis reginæ Elizabethæ, rebellem quendam Hibernum supplicationem deputato obtulisse, ut torque lignea, non fune, suspenderetur; quia illud magis in more rebellibus erat. Inveniuntur monachi in Russia, qui, ad pœnitentiam complendam, tota nocte hiemali in vase aqua repleto non recusabant sedere, donec glacie constringantur. Plurima denique exempla adduci poterunt, plane stupendas consuetudinis vires, tam super animum, quam super corpus, prodentia. Quandoquidem igitur mos veluti summus sit humanæ vitæ moderator et magistratus, curæ sit inprimis, ut mores bonos asciscamus. Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit: hanc educationem appellamus; quæ nihil aliud est, quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita videre, est, in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis; artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras et motus esse in pueritia aut adolescentia, quam postea. Verissimum enim est, opsimathes istos novam plicam non bene admittere: nisi fuerit in nonnullis hominibus, quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia præcepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent; id quod rarissimum est.

Verum si consuetudinis vires, cum simplex solummodo sit, et sejuncta, tantæ sint; multo magis consuetudo copulata, et conjuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim exemplum docet, relevat societas, æmulatio stimulat, gloria animos extollit: ita ut in hujusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint. Certe multiplicatio et (ut chemicorum vocabulo utar) projectio super naturam huma

nam consistit in societatibus bene institutis, et disciplina salubri informatis. Etenim respublicæ recte administratæ, quin et leges bonæ, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent. Verum infelicitatis orbis hoc habet, ut media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.

XXXVIII. DE FORTUna.

NEGARI non potest, quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas promovendas, vel deprimendas, plurimum possint. Gratia alicujus ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cujusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique præcipue in manu propria est. Faber quisque fortunæ suæ, inquit comicus. Atque inter externas causas illa frequentissima: Stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur, ac occasione errorum alterius. Ut inquit adagium: Serpens, nisi serpentem comederit, non fit draco.

Virtutes apertæ et conspicuæ laudes pariunt: at insunt virtutes quædam occultæ et latentes, quæ pariunt fortunam. Nimirum, facultates nonnullæ se expediendi, quæ nomen non habent. Hispanum vocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Scilicet, cum non inveniuntur in natura alicujus obices aut impedimenta: sed rotæ animi ad motum rotarum fortunæ versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem majorem his verbis descripsisset: In illo viro tantum robur corporis et animi fuit, ut, quocunque loco natus esset, fortunam sibi facturus videretur) illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, videbit Fortunam: cæca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim via fortunæ similis est galaxiæ in æthere; quæ concursus est, sive coacervatio complurium stellarum minutarum, seorsum invisibilium, sed conjunctim luminosaEodem modo, complures virtutes sunt exiguæ, et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et

rum.

consuetudines appositæ, quæ fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant; quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter cæteras ejus qualitates adjicient, quod habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliæ duæ qualitates magis ad hanc propitiæ, quam si quis habeat modicum ex stulto, et non nimium ex honesto. Itaque, quibus patria, aut principes sui, nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt; neque profecto esse possunt. Quando enim cogitationes suas extra se ipsum quis collocaverit, viam suam bene inire nequit.

Fortuna præpropera, magna molientes et nonnihil turbulentos reddit; at fortuna exercita ea est, quæ efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur; confidentiam scilicet, et existimationem; etenim has duas parit fortuna prospera alteram intra nos ipsos; alteram in aliis erga nos; eæque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiæ et fortunæ imputare solent: ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint: quinetiam majestatem homini quandam addit, si videretur Numini curæ esse. Sic Cæsar, dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit: Casarem portas et fortunam ejus. Sic Sylla, nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non præteriit; eos, qui ex professo sapientiæ et artibus propriis nimium tribuerunt, in fine infortunatos evasisse.

Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus præfecturæ suæ hanc clausulam ad ravim usque inseruisset: Atque in hoc nullæ erant fortunæ partes; deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe, quorum fortuna similis carminibus Homeri, quæ majore cum facilitate fluunt, quam aliorum poëtarum versus id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis, ad fortunas Agesilai, aut Epaminondæ, comparata, prædicat. Hoc vero ut fiat, sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.

XXXIX. DE USURA SIVE FENOre.

PLURIMI invectivas quasdam ingeniosas in fœneratores commenti sunt. Dicunt; miserum esse, diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Fœneratorem maximum esse sabbathi violatorem; aratrum siquidem suum non cessare sabbathis. Fæneratorem fucum esse, de quo Virgilius:

Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent.

Fœneratorem, legem primitivam, post lapsum hominis latamı, pessundare: quæ fuit, In sudore vultus tui comedes panem tuum; minime vero, in sudore vultus alieni. Fœneratores pileis luteis indui oportere, quia judaizant. Rem esse contra naturam, ut pecunia generaret pecuniam; et hujusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum: Fænus esse inter concessa propter durtiem cordis. Cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et accipiant; sintque tam duro corde, ut eas gratis commodare nolint; reliquum est ut permittantur usuræ. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et suspectas propositiones de argentariis, et excambiis publicis, detectione fortunarum hominum singulorum, et aliis hujusmodi artificiis. Verum pauci de fœnore disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculos fœnoris commoda et incommoda; ut bonum vel ponderetur, vel separetur; quinetiam cavere inprimis ne, dum fœnore feramur in melius, intercipiamur et incidamus in pejus.

Incommoda fœnoris hæc sunt. Primum, quod mercatorum numerum minuit. Nam si ignava hæc pecuniæ in fœnus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent præ socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur; quæ instar venæ portæ cuivis regno est ad opes introducendas. Secundum, quod mercatores inopes reddit: sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit, si reditum solvat nimis gravem; ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potest, si pecuniis fœnore

« AnteriorContinuar »