Imágenes de páginas
PDF
EPUB

deat; servos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat; emptores alios, qui in majora forte pretia consensissent, artificiose et vafre summoveat; et hujusmodi fraudes exerceat: quæ omnes merito damnandæ sunt. Quantum vero ad emptiones, animo non retinendi sed rursus divendendi, illæ ex utraque fere parte molunt; tam venditorem, quam emptorem prementes. Societates locupletant affatim ; si cautus adhibeatur delectus eorum, quibuscum societas initur. Fonus ex certissimis lucri generibus est, licet ex pravissimis: utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore vultus alieni: atque in sabbatho operari non cessat. Attamen certum licet sit, non caret rimis suis secretis siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent. Primum esse in inventione aliqua nova, aut privilegio, inundationem quandam opum interdum largitur sicut contigit primo sacchari excoctori in Canariis. Itaque si quis se peritum dialecticum præstare possit, ut addat inventioni judicium, magna haud dubie efficiet; præsertim si tempora sint propitia. Qui lucra tantummodo certa captat, ægre ad magnas divitias assurget: contra, qui totus in incertis est, vix fortunarum dispendia vitabit: bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subveniatur. Monopolia et mercium coëmptiones ad revenditionem, ubi lege nulla prohibentur, ad divitias viam sternunt facilem; præsertim si quis prospicere possit, quæ merces in æstimationem venturæ sint, atque eo modo se illis abunde instruat. Opum acquisitio per servitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet: tamen, si assentationibus et servilibus artificiis, sese ad omnes nutus flectendo, parentur, inter vias vilissimas poterit numerari. Quantum ad venationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat: Testamenta et orbos tanquam indagine capi) adhuc pejor est hæc res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus, quam in servitio.

Fidem illis nimiam ne adhibeas, qui præ se ferunt contemptum divitiarum : et enim opes despiciunt, qui

desperant; neque invenies usquam tenaciores, ubi incipient ditescere. Ne sis in minutis tenax; divitiæ alas habent, et aliquando ex sese avolant, aliquando emittendæ sunt, ut ampliores congregent. Opes suas moribundi relinquunt, aut usui publico; aut liberis, cognatis, et amicis: in utroque genere legationes paulo moderatiores melius cedunt. Divitiæ magnæ, hæredi relictæ, aves rapaces undique ad eas convolare invitant; nisi hæres fuerit ætate et judicio confirmatior. Similiter fundationes gloriosæ et splendidæ in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemosynarum sepulchra; quæ ab intus cito corrumpentur et putrefient. Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate; et ad debitam mensuram redigas: neque opera charitatis in mortem usque differas: etenim, si quis recte rem æstimet, qui id facit, ex alieno potius donat, quam e proprio.

XXXV. DE AMBITIONE.

AMBITIO choleram refert: quod genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit; nisi obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur, adeo ut libere permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa. Similiter ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur, sed semper sint in progressu, polypragmones potius sunt, quam periculosi: sin in cupiditatibus frænentur, et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent, et iniquo prorsus oculo tum res, tum homines intuentur; ac tum demum in sinu lætantur cum res male cedant: qui quidem animi affectus cum servis regum aut rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si ambitiosis utantur) ita rem disponere, ut perpetuo directi, nunquam retrogradi sint. Quod quia sine præjudicio fieri non potest, melius esset ab hujusmodi ingenii hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant, operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus, ambitiosos non adhibendos, nisi

urgente necessitate, operæ pretium fuerit jam dicere, quibus in casibus necessarius sit eorum usus.

Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi: etenim utilitas ipsorum et præficiantur, cætera compensat: militem autem deligere, qui ambitione vacet, perinde est, ac si calcaribus eum spolies. Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellæ loco principibus sint contra invidiam et periculum: nemo enim eas partes subibit, nisi sit instar columbæ occæcatæ, quæ ideo in sursum volat, quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut prægrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent; quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad dejiciendum Sejanum.

Quandoquidem igitur in casibus memoratis necessarii sint; superest ut ostendamus qua ratione sint frænandi et coërcendi, ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi minus sunt si natalibus ignobiles, quam si nobiles: si ingenio paulo truciores et asperiores, quam si gratiosi et populares: denique si nuper honoribus admoti, quam si veteratores facti sint, et in honoribus suis muniti. Signum infirmi animi in principibus a plerisque ducitur, si gratiosos et intimos sibi adjungant; attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium præstantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem, quando juvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coërcendi non mala est, si per alios æque ambitiosos et protervos librentur: sed tum opus est consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones omnia pessundent: etenim absque illa saburra navis vacillabit nimis. Saltem allicere poterunt principes, et animare aliquos humilioris conditionis, qui ambitiosorum veluti flagella sinț. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinæ proximos putent, atque eo modo contineantur: si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet: sin animosi etaudaces, præcipitabit conatus et machinationes eorum; neque est sine periculo. Quod si ne

De Natura, et Indole naturali in Hominibus. 101

cessitas flagitet, ut revera rejiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret, optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere: unde attoniti et confusi hæreant, nescientes quid exspectent, et veluti intra sylvam ambulent.

Ex ambitionibus minus est nociva cupiditas prævalendi in rebus majoribus, quam se immiscendi rebus omnibus istud enim confusionem consiliorum parit, et negotia destruit. Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri, quam ab eo qui gratia et clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet, magnam profecto suscipit provinciam ; verum hoc publico utile est: qui vero illud machinatur, ut viros cordatos deprimat, et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi alicujus lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis; potestate benemerendi; aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem, cum aspirat, vir probus est: princeps quoque, qui hujusmodi in servis suis intentiones dignoscere valeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, præoptandi sunt principibus hujusmodi servi, qui officio magis ducantur, quam ambitione: quique negotia amplectantur et ament, potius ex conscientia bona, quam ex ostentatione: denique distinguant principes cum judicio inter ingenia, quæ sese omnibus negotiis ingerunt, et animum promptum seu alacrem,

XXXVI. DE NATURA, ET INDOLE NATURALI IN HOMINIBUS.

NATURA Occultatur sæpenumero, interdum vincitur, raro exstinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit; doctrina et præcepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt; verum consuetudo sola ea est quæ naturam plane immutat et subigit. Qui victoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna, nec parva nimis pensa, constituat: priora enim animum dejicient, propter frustrationes crebras; posteriora non multum attollent, etiamsi sæpius prævaleat. Atque sub initiis

[ocr errors]

102 De Natura, et Indole naturali in Hominibus.

exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut juncis; deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit, si exercitatio difficilior sit, quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere. Qui tales sint: primo, naturam sistere ad tempus aliquod; more illius, qui cum irasceretur, literas alphabeti, priusquam quicquam faceret, recitare, solebat secundo, naturam moderari, et ad minores portiones deducere; ut si quis, abstinentiam a vino exercens, a majoribus haustibus ad minores deveniat : postremo autem, naturam penitus sub jugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat, ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit :

Optimus ille animi vindex, lædentia pectus
Vincula qui rupit, dedoluitque semel.

Neque antiqua regula rejicienda ; ut naturam ad instar bacilli in contrariam partem flectas ; quo recta tandem deveniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud alterum in vitium non ducat. Insuper et hoc advertas, ne habitum superinducere contendas nixu continuo, sed intermisso; nam intermissio impetum redintegrat et adauget; et si quis dum tironem agit perpetuo se exerceat, eveniet ut errores non minus, quam facultatem, imbibat. Neque huic malo succurritur, nisi per tempestivas intermissiones. Præterea, victoriæ in naturam non nimium cito triumphum accinas; natura enim ad longum tempus sepulta jacebit, et tamen, occasione data, reviviscet: id quod contigit puellæ apud Æsopum, ex fele in mulierem conversæ; quæ civiliter admodum in mensa sedebat, donec mus in conspectu ejus forte curreret. Itaque occasiones tales, aut omnino evites, aut iisdem frequentius insuescas, quo minus moveant. Indoles cujusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari; in hac enim nulla intervenit affectatio; in perturbationibus; siquidem illæ præcepta et regulas penitus excutiunt: denique in casu aliquo

« AnteriorContinuar »