Imágenes de páginas
PDF
EPUB

corporationem: observandum est, quæ metalla aquis stygiis dissoluta facile in unum coalescant, et quæ non: qua de re articulatim inquirendum, ut prius in colliquefactionibus.

Observandum in dissolutionibus non coalescentibus, quisnam effectus sequatur: num scilicet ebullitio; ad fundum præcipitatio; ad summum ejaculatio; in meditullio suspensio; et similia.

Nota dissensum menstruorum, sive aquarum stygiarum, posse incorporationi impedimento esse, æque ac dissensum metallorum ipsorum. Ubi ergo menstrua eadem sunt, et tamen incorporatio non fit, illic in metallis ipsis dissensus est: id vero minime constabit, ubi menstrua diversa sunt.

Secunda litera alphabeti est separatio metallorum, et mineralium.

SEPARATIO triplicis generis est. Primum, separatio metalli puri a recremento et nativa scoria, quam repurgationem dicimus. Secundum, cum unum metallum seu minerale ex alio elicimus, quod extractionem vocare licet. Tertium, cum metallum aliquod resolvimus in sua principia, materiam primam, sive elementa (vel quocunque alio nomine indigitare placeat) quam operationem principiationem vocabimus.

Quod ad repurgationem attinet, de illa per singula metalla quæremus, nempe aurum, argentum, et reliqua.

Obiter etiam quæremus de primo lapide, rudimento minerali, metallo immaturo, sive marcasita, singulo rum metallorum; quod genus corpora sint, et quibus sensim gradibus ditescant.

Quærendum etiam de modo separandi; num igne, vel aquis stygiis; vel aliter. Præterea, quod ad modum repurgandi, dispiciendum est, quo pacto calorem intendere vel fusionem accelerare possis; quo minore pretio stet repurgatio.

Modi hoc faciendi in tribus sunt: nempe, in flatu, quo ignis accenditur; in modulo fornacis, quo calor unitione et reflexionę intendatur; et in quibusdam ad

dititiis, sive medicamentis, quorum ope corpora citius aperiantur.

Nota modum faciendi, ut flatus quam minimum intermittatur, et intendendi caloris in fornace, in omnibus metallis eundem esse posse: addititia autem, ut citior fusio concilietur, diversa sint oportet, pro diversa metallorum natura.

Notetur porro, quod si putes, quantitatem additamentorum adaugendo ad proportionem scoriæ nativæ admistæ rem confici, falli poteris: quantitas enim passivi plus oberit, quam eadem quantitas activi proderit. Quod ad extractionem, quærendum quæ metalla alia contineant, et quæ non: ut plumbum continet argentum; cuprum item argentum. Et similiter in aliis.

Nota; quamlibet impensæ in extrahendo pretium extracti superent, pergendum tamen esse: inde enim natura, et possibilitas rei saltem detegetur. Cæterum, de impensis minuendis poterit subinde iniri ratio.

Quærendum insuper, in qua differentia sint ista metalla, quæ alia plus minusve continent; et quomodo id conveniat cum vilitate aut dignitate metalli, vel mineralis, ei permisti, in se. Verbi causa, plumbum illud, quod plus argenti continet, eo fragilius, atque alias in se vilius habetur.

Quod ad principiationem attinet, affirmare non possum, utrum tale quidpiam in rerum natura sit, necne; chemicosque in eo nimium desudare existimo. Sed utcunque sit (num solutio, aut extractio, aut vero conversio, fiat per ignem) sedulo quærendum est, qui sales, sulphur, vitriolum, mercurius, aut corpora istius modi simplicia, in singulis metallis reperiantur; et qua quantitate.

Tertia litera alphabeti est variatio metallorum in diversas formas, corpora, ac naturas, quarum particularia sigillatim hic sequuntur.

TINCTURA: rubigo: calcinatio: sublimatio: præcipitatio: amalgamatizatio, vel versio in massam mollem: vitrificatio; fusio, vel versio in liquorem: germinatio, vel ramificatio, vel arborescentia: induratio

et mollificatio: ductilificatio vel fragilificatio: volatilitas et fixatio: transmutatio vel conversio.

De tinctura inquirendum; quo modo metalla penitus penitusque tingantur; quibus modis id fiat, et in quos colores: quomodo nempe argentum flavedine, cuprum albedine, tingatur: quomodo etiam rubor, viriditas, cæsius color, splendore retento, inducatur. Item de tinctura vitri.

Item de tinctura marmoris, silicis, vel alterius lapidis. In vertendo in rubiginem duo præcipue quærenda; quibus id corrosivis fiat; et in quos colores mutatio sit. Út plumbum in album, quod cerussam dicunt: ferrum in flavum, quod crocus martis dicitur; argentum vivùm in cinnabarim: æs in æruginem, quam viride æris

vocant.

De calcinatione quærendum; quomodo singula metalla calcinentur; et in quale corpus, et quæ sit calcinandi via exquisitissima.

[ocr errors]

Quantum ad sublimationem, quærendum; quo modo fiat sublimatio, et quæ metalla sublimationem sustineant; et quodnam corpus sublimatum efficiet.

Similiter quod ad præcipitationem, quærendum; quibus aquis stygiis singula metalla præcipitantur; aut quibuscum additamentis; et quo tempore; et in quod

corpus.

Sic etiam de amalgamatizatione; quæ metalla illam patientur; quo modo fiet; et in quale corpus.

De vitrificatione quoque; quæ metalla eam sustineant; quibus item fiat mediis; in quem colorem mutatio fiat: quando item totum penitus metallum in vitrum mutatur; et quando in parte tantum vitrea metallum suspenditur: quod etiam sit pondus corporis vitrificati comparati cum corpore crudo: cumque vitrificatio mors quædam metallorum habeatur, quærendum, a qua vitrificatione fiat regressus, et a qua non.

De solutione in liquorem, quærendum; quod sit cujusque metalli dissolvendi proprium menstruum; et negative, quod menstruum in quod metallum dentem imprimet, et in quod non; et quæ varia menstrua quodlibet metallum dissolvent, et quæ perfectissime; item processus, seu motio dissolutionis: modus surgendi,

bulliendi, vaporandi; violentior aut pacatior; majore -an minore cum calore: item quantum, seu proportio, metalli, in quam vim suam exercere possit aqua fortis, sic ut in plusculum non valeat. Item color, in quem liquor mutabitur. Supra omnia quærendum, numquod menstruum sit, quod metalla dissolvere possit citra mordacitatem atque corrosionem; et quod corpus per sympathiam aperiat, sine rodente violentaque penetratione.

Quod ad germinationem, sive ramificationem, tametsi obiter tantum fiat, et in nugis fere habeatur, et animi tantum causa factis, non tamen usu magis serio destituitur; propterea quod subtilissimos et delicatos motus spirituum detegat, quando gestiunt, nec tamen erumpere datur: quemadmodum in vegetabilibus videre licet.

Quod ad indurationem, et mollitionem, quærendum; quidnam sit, quod metalla sensim et gradatim duriora efficiet; quod itidem molliora. Hæc inquisitio in geminum finem collineat. Primo, in usum; ut cum ferrum igne molliatur, facit ut malleo cedat. Secundo, quoniam induratio fixationis quidam gradus est; emollitio autem, volatilitatis. De his ergo instituta quæstio illis lucem dabit.

Quod ad ductile et fragile, ejusdem fere generis sunt. Digna tamen de quibus sigillatim quæratur: præcipue, ut fragilitati jungatur ductilitas, veluti, quo vitrum malleo duci sustineat, et ut enses ad obsistendum et penetrandum rigidi sint, nec tamen fractu faciles.

Quod ad volatilitatem fixationemque attinet, hæc præcipua membra sunt, de quibus quæratur. Extremus fixationis gradus est, in quem nec ullus ignis, nec aqua stygia simul cum igne, quidquam operari poterit; si tamen talis omnino fixatio possibilis sit. Proximus est, quando ignis simplex, absque aqua aliqua stygia, nihil movebit. Proximus, quando vis artis exploratoriæ ferri poterit. Proximus, quando ignem folle non excitatum ferre possit, talemve ignis gradum. Proximus est, quando ignem ferre non possit, sed tamen malleo ducitur. Ultimus est, quando nec ducitur, nec tamen fluit, sed stupet. Sic et volatilitatis summus gradus est, quando absque reditu avolabit. Proximus, quando sursum

[blocks in formation]
[ocr errors]

volabit, et non difficulter redibit. Proximus, quando sursum volabit supra caput, per genus quoddam exsufflationis, citra vaporationem. Proximus, quando liquescet, tametsi non ascendat. Proximus, quando mollescet, tametsi non liquescat. De his omnibus diligenter quærendum, in variis metallis, in gradibus præsertim maxime remotis.

Quod ad transmutationem, sive versionem ; si realis et vera sit, summus est artis apex. Caute tamen ab extractione, restitutione, et adulteratione, distinguenda est. Relatum aliquoties mihi est, ferrum in cuprum verti, plumboque pondus adauctum esse, quod fieri nequiret sine corporis alicujus in plumbum versione. Quodcunque id genus fuerit, idque rite exploratum, diligenter inquirendum, et literis consignandum foret.

Quarta litera alphabeti est restitutio.

PRIMO igitur quærendum negative, quæ corpora nunquam redibunt, aut propter extremas fixationes, ut in quibusdam vitrificationibus; aut propter extremam volatilitatem.

Quærendum etiam de duobus modis reductionis. Primo, ignis adminiculo, quod fit partes tantum homogeneas congregando. Secundo, devocando eas adminiculo corporis alicujus, quod cum iis consentit. Sic enim ferrum cuprum in aqua devocat; aurum argentum vivum ad se trahit per vaporem. Quicquid hujus generis fuerit, sedulo inquirendum.

Quærendum etiam, quæ tempus sive vetustas reducet; sine adminiculo ignis, aut alterius cujusvis corporis.

Quærendum etiam quid unioni, sive restitutioni, obstiterit, quod mortificatio quandoque dicitur: ut cum argentum vivum resina, terebinthina, saliva, aut butyro, interimitur.

Ultimo inquirendum, qua in re metallum restitutum a metallo crudo differat; ut num renitentius sit factum, aut novum colorem acquisiverit, aut similia.

« AnteriorContinuar »