Imágenes de páginas
PDF
EPUB

mus) hoc est, corpora in partibus aliquibus suis condensant, totum minime.

3. Verum versio argenti vivi aut plumbi in argentum (cum argentum sit illis rarius) habenda est pro sperabili; cum tantum fixationem, et alia quædam innuat, non densationem.

4. Attamen si argentum vivum, aut plumbum, aut aliud metallum, verti posset in aurum quatenus ad cæteras auri proprietates, dempto pondere; ut, scilicet, fierent magis, quam sunt, fixa, magis malleabilia, magis sequacia, magis durabilia, et minus exposita rubigini, magis splendida, etiam flava, et hujusmodi; esset proculdubio res utilis et lucrativa, licet pondus auri non explerent.

7. Neque auro est ponderosius quicquam; neque Observatio. ipsum aurum purum per artem (quatenus adhuc innotuit) redditur sese ponderosius.

1. Plumbum tamen notatum est et mole et pondere Historia. augeri; præsertim si condatur in cellis subterraneis, ubi res situm facile colligunt. Id quod maxime deprehensum est in statuis lapideis, quarum pedes plumbeis vinculis erant alligati; quæ vincula inventa sunt intumuisse, ut portiones illorum ex lapidibus penderent, quasi verrucæ. Utrum vero hoc fuerit auctio plumbi, an pullulatio vitrioli, inquiratur plenius.

Tabula exporrectionis materiæ per idem spatium sive dimensum, in corporibus iisdem integris et comminutis.

[blocks in formation]

Tabula exporrectionis materiæ per idem spatium sive dimensum, in corporibus crudis et distillatis.

[blocks in formation]

Monitum.

6. Modus versionis corporis in pulverem, ad apertionem sive expansionem corporis multum facit. Alia enim est ratio pulveris qui fit per simplicem contusionem, sive limaturam; alia ejus qui per sublimationem, ut in mercurio; alia ejus qui per aquas fortes et erosionem (vertendo ea tanquam in rubiginem) ut in croco martis, et nonnihil in chalybe præparato; alia ejus qui per exustionem, ut cinis, calx. Itaque ista æquiparari nullo modo debent.

Mandatum. 4. Indigentissimæ sunt illæ duæ tabulæ priores. Ea demum foret tabula exacta corporum cum suis aperturis, quæ corporum singulorum integrorum pondera primo, dein pulverum suorum crudorum,dein cinerum, calcium, et rubiginum suarum, dein malagmatum suorum, dein vitrificationum suarum (in iis quæ vitrificantur)dein distillationum suarum, dein dissolutionum suarum (subtracto pondere aquæ, in qua dissolvuntur) nec non aliarum eorundem corporum alterationum, pondera exhiberet: ut hoc modo de corporum aperturis, et arctissimis naturæintegralis nexibus, judicium fieri posset.

Observationes.

8. Pulveres non sunt proprie corporum aperturæ,qui augmentum spatii fit non ex dilatatione corporis, sed ex interpositione aëris; attamen per hoc optime capitur æstimatio de corporum unione interiore, aut porositate. Nam quo corpora sunt magis unita, eo major intercedit differentia inter pulverem suum et corpus integrum. Igitur ratio argentivivi crudi ad sublimatum in pulvere est quincupla, et amplius. Rationes chalybis et plumbi non ascendunt ad quadruplam. At in corporibus levioribus et porosis, laxior quandoque est positura par tium in integris, quam in pulveribus pressis: ut in ligno quercus, gravior est cinisquam corpus ipsum: etiam in pulveribus ipsis, quo corpus est gravius, eo pressus pul

vis minus habet dimensum ad non pressum. Nam in levioribus, pulverum partes ita se sustentare possunt (utpote quiaërem intermistum minus premant et secent) ut pulvis non pressus triplicem impleat mensuram ad pulverem pressum.

9 Distillata plerumque attenuantur, et pondere deerescunt; sed hoc facit vinum duplo plus quam acetum.

tatio.

1. Atque tangibilia per familias jam censa sunt, tan- Commenquam divites et inopes. Restat altera classis, videlicet pneumaticorum. Ea vero pondere non dotantur, per cujus incubitum de exporrectione materiæ in ipsis contentæ judicium fieri possit. Opus est igitur alio quopiam interprete. At primum, species pneumaticorum proponendæ sunt; deinde comparatio facienda.

Quemadmodum in tangibilibus interiora terræ, ita in pneumaticis ætherea ad tempus seponimus.

Sunt pneumatica apud nos triplicis naturæ; inchoata, devincta, pura. Inchoata sunt fumi omnigeni, atque ex materiis diversis. Eorum ordo esse possit; primo, vos latilium, quæ expirant ex metallis et ex nonnullis fossilium; quæ sunt (prout nomen significat) potius alata quam pneumatica; quia facile admodum coagulantur vel sublimando, vel cadendo, aut præcipitando. Secundo vaporum; qui expirant ex aqua et aqueis. Tertio, fumorum (nomine generali retento) qui expirant ex corporibus siccis. Quarto, halituum; qui expirant ex corporibus oleosis. Quinto, aurarum; quæ expirant ex corporibus mole aqueis, spiritu inflammabilibus; qualia sunt vina, et liquores exaltati, sive potus fortes.

Est et aliud genus fumorum: illi scilicet in quos flamma desinit. Ii vero non possunt expirare, nisi ex inflammabilibus, cum flammam subsequantur. Hos post-fumos, seu fumos secundos, appellamus. Itaque non possunt esse post-vapores, quia aquea non inflammantur; sed post-fumi (nomine speciali) post-halitus, post-auræ; etiam, ut arbitror, post-volatilia, in nonnullis.

At pneumatica devincta ea sunt, quæ ipsa solitaria aut soluta non reperiuntur, sed tantum corporibus tangibilibus inclusa; quos spiritus etiam vulgo vocant. Participant autem ex et aqueo, et ex oleoso, et ex iisdem

nutriuntur; quæ in pneumaticum versa, constituunt corpus veluti ex aëre et flamma; unde utriusque mysteria sunt. Accedunt autem spiritus isti (si ad pneumatica solutaspectes) proxime ad naturam aurarum, quales ex vino aut sale surgunt. Horum spirituum natura duplex; alia crudorum, alia vivorum. Crudi insunt omni tangibili; vivi animatis tantum, sive vegetabilibus sive sensibilibus. At pneumatica pura duo tantum inveniuntur, aër et flamma; licet illa quoque magnas diversitates sortiantur, et gradus exporrectionis inæquales.

Tabula pneumaticorum, secundum commentationem supradictam, prout ordine ascendunt ad exporrectionem majorem.

Volatilia metallorum et fos- Auræ:

[blocks in formation]

De exporrectionibus horum, tum ad invicem, tum ad tangibilia collatis, jam videndum. Atque si natura levis, per ascensum sursum, posset liquidare raritatem corporum, quemadmodum natura gravis, per descensum deorsum, liquidat eorum densitatem, res bene posset succedere. Sed multa obsunt. Primo, quod differentiæ motuum in iis, quæ aspectum fugiunt, non percipiantur immediate per sensum: deinde, quod non reperiatur in aëre, et similibus, tam fortis appetitus petendi superiora, quam putatur: denique, si aër moveretur sursum, tamen cum continuetur plerumque cum alio aëre, motus ille ægre percipi posset. Nam sicut aqua non ponderat super aquam; ita aër non insurgit subter aërem. Itaque alii modi excogitandi sunt.190t oor

Atque de exporrectione pneumaticorum ad invicem, quodque ordo et series raritatis, qualis in tabula ponitur, non leviter fundata sit, offerunt se quædam probationes non mala: verum, de certis gradibus hujusmodi expor

rectionis, et rursus de exporrectione pneumatici, comparati ad tangibile, difficilior certe est inquisitio.

Primo igitur fumos omnes, tam secundos quam primos, aëris raritatem non æquare consentaneum est; cum illi conspicui sint, aër minime; neque ipsi conspicui maneant paulo post, cum se aëri miscuerint.panta

Post-fumos præ-fumis esse tenuiores et rariores, satis liquet: cum sint flammæ (corporis tam subtilis) cadavera, et solutiones: experimento quoque manifestissimum est, in nocturnis spectaculis, intra coenacula, quæ tot lychnis et facibus collucent, etiam post plurium horarum moram, sufficere aërem respirationi, licet tot post-fumis in eum receptis. Quod si fuissent illi fumi præ-fumi (quales sunt ex lychnis et, facibus extinctis, absque flamma) nemo, vel ad longe minorem moram, eos sustinere posset.

Spiritus crudos quoscunque in tangibilibus devinctos, etiam aëre densiores judicamus. Etenim spiritus vegetabilium, aut animalium mortuorum, aut hujusmodi, cum exhalaverint, manifesto retinent quiddam ex crasso, sive tangibili: ut cerni datur in odoribus; qui cum sint fumi parce exeuntes, nec conferti, ut in fumis conspicuis et vaporibus, tamen, si nacti fuerint aliquid tangibile, præsertim ex mollioribus, applicant se ad illud, et plane adhærent, illudque odore inficiunt; ut manifestum sit, illos cum crassa natura affinitatem ægre dirimere.

At spiritus vivos aëre ipso aliquanto rariores existimamus: tum quia inflammantur nonnihil; tum quia diligenter experti sumus, aëremad minuendum aut sublevandum pondus nihil conferre. Nam vesica inflata non est vacua et compressa levior, cum sit illa tamen repleta aëre; nec similiter a, aut vellus lanæ, aere referta, illis ipsis vacuis leviora sunt, aëre excluso. At corpus animale vivum et mortuum gravitate manifesto differunt; licet baud tantum quantum putantur. Quare videtur aër pondus non minuere; spiritus autem vivus hoc facere. Atque cum pondus densitates dijudicet, etiam levatio ponderis raritates dijudicare debet.

Supremo ordine collocatur flamma; tum quia illa manifestissime petit superiora; tum quia verisimile est, rationes pneumaticorum minime differre a rationibus

« AnteriorContinuar »