Imágenes de páginas
PDF
EPUB

affert intentio sensus, et quasi erectio ejus ad perci piendum.

DIFFERUNT IN HIS.

VIDENTUR Species visibilium esse tanquam emis siones radiorum a corpore visibili, instar fere odorum. At species audibilium videntur magis participare ex motu locali, instar percussionum quæ fiunt in aëre : ut cum dupliciter plerumque operentur corpora, per communicationem naturæ suæ, aut per impressionem aut signationem motus, videatur diffusio illa in visibilibus magis ex primo modo participare, in audibilibus ex secundo.

Videtur delatio sonorum magis manifesto deferri per aërem, quam visibilium. Neque enim, arbitror, ventus vehemens tantum impedire potest aliquod visibile a longe, quam sonum; flante, intelligo, vento in contrarium.

Insignis est illa differentia, unde etiam plurimæ minores differentiæ derivantur, quod visibilia (excepta luce originali) non feruntur nisi per lineas rectas, cum soni deferantur per lineas arcuatas.

Hinc fit quod visibilia alia alia non confundant simul repræsentata; soni contra. Hinc fit quod soliditas substantiæ non videatur impedire visum magnopere, modo posituræ partium corporis sint ordine simplici et perrectos meatus, ut in vitro, aqua, crystallo, adamante: at pa rum panni serici aut linei rumpit visum, cum sint corpora valde tenuia et porosa; at hujusmodi panni parum aut nihil impediunt auditum, ubi solida illa quam plurimum. Hinc fit quod ad reverberationem visibilium sufficiat parvum speculum, aut simile corpus perspi cuum, modo ponatur in linea recta, ubi visibilia meant; at ad faciendam reverberationem echus oportet sonum etiam a lateribus includere, quia fertur undequaque. Longius fertur objectum visibile, pro rata proportione, quam sonus.

Visibilia, nimis prope admota ad oculum, non tam bene cernuntur, quam per distantiam nonnullam, ut radii coire possint in angulo magis acuto: at in auditii,

[ocr errors]

quo propius, eo melius. Verum in hoc duplex potest esse error. Prior, quod ad visum requiritur lux: ca autem, objecto ad oculum propius admoto, arcetur. Nam audivi ex fide digno, qui curabatur ex cataractis oculorum,cum stylus ille minutus argenteus duceretur super ipsam pupillam oculi sui, eamque tangeret, absque ullo medio (existente stylo illo, seu acu argentea, longe angustiore quam pupilla erat oculi) eum clarissime vidisse stylum illum. Secundus, quod sit plane interposita caverna auris ante instrumentum auditus, ut sonus exterior tangere os et membranam auditus plane nequeat.

Celerius deferuntur species visus, quam soni, ut percipitur in flamma, et sonitu sclopetorum ; etiam in fulgure, et tonitru, ubi tonitru auditur post pausam.

Etiam existimo diutius hærere species soni, quam visibilia. Licet enim et illæ non subito intereant, ut manifestum est in circulo vertente, et chordis talitró per: cussis, et crepusculo, et similibus; tamen diutius arbitror durant soni, quia deferuntur a ventis.

Radii lucis glomerati etiam inducunt calorem, quæ est actio diversa a visibili. Similiter, si verum sit, clamores aves volantes dejecisse, etiam ea est actio protinus diversa ab audibili.

Non videtur in visibili esse objectum tam odiosumad sensum, quam in audibili; sed magis ex æquo. Nam foeda visui magis displicent ob excitationem phantasiæ de rebus fœdis, quam propter se; at in audibilibus, sonitus serræ, dum acuitur, et similia inducunt horrorem; et tonus discordans in musica statim rejicitur et respuitur. Non constat esse refractionem in sonis, ut in radiis. Attamen proculdubio resiliunt soni; sed illud reflexioni assignandum. Neque enim (arbitror) si sonus pertranseat diversa media, ut aërem, pannum, lignum, alium esse locum soni ubi defertur, alium ubi audiatur; id quod proprium refractionis est: sed videtur pendere ex operatione in lineis rectis refractio; id quod non competit sono.

Contractio vero soni, et dilatatio ejus, secundum dispositionem medii fit proculdubio, ut in puparum voci

bus et locutione sub aqua: contrahitur sonus in caverna illa, in campis dilatatur; quemadmodum per specula dilatantur et contrahuntur visibilia.

Medium trepidans (ut fumus in visibilibus) facit visibilia objecta etiam trepidare: at in sonis nihil adhuc tale invenitur, nisi forte accessio et recessio per ventos. Nam trepidatio in fistula lusciniolæ, est trepidatio percussionis, non medii.

Post multam lucem, mutando ad tenebras, vel post tenebras ad lucem, confunditur parum visus: utrum vero hoc fiat a magnis fragoribus, aut alto silentio, inquirendum.

De celeritate generationis, et extinctionis soni, et tempore in quo fiunt.

OMNIS sonus cito admodum generatur, et cito interit: celeritas autem motus ipsius, et differentiarum ejus, non tam mirabilis res videtur. Etenim digitorum motus in cithara, aut anhelitus in fistula aut tibia, celeres admodum inveniuntur; etiam lingua ipsa (non curiosum prorsus organum) tot peragit motus quot literas: quod vero soni non solum tam perniciter generentur, sed et tantum spatium sua vi et impressione quasi momentanea occupent subito, id summam admirationem habet. Nam, exempli gratia, homo in medio campo vociferans exauditur ad quartam partem milliaris in ambitu, idque verbis articulatis, iisque in singulis minutis portionibus aëris hærentibus, idque in spatio temporis longe minore fortasse minuto.

De spatio temporis, in quo defertur sonus, inquirendum. Id hoc modo inveniri potest: Stet homo in campanili, noctu; stet alter in plano, ad distantiam forte milliaris, aut quam procul campana exaudire possit, habeatque paratam facem lucentem, sed co-opertam. Sonet campana in campanili; quam cito illa exaudiatur ab illo altero qui stat in plano, attollat ille facem: per hoc, ex spatio temporis inter campanam pulsam et facem visam, deprehendi possunt momenta motus soni ab eo qui stat in campanili.

f In tormentis igneis flamma conspicitur antequam bombus exaudiatur; cum tamen flamma sequatur exitum pilæ: ut flamma tardius exeat; citius sensum feriat. Unde recte colligitur, radios visibiles celerius diffundi, et pervenire, quam species aut impressiones soni.

De affinitate, aut nulla affinitate, quam habet sonus cum motu aëris, in quo defertur, locali et manifesto.

SONUS non videtur manifesto et actualiter quatefacere et turbare aërem, ut ventus solet; sed videntur motus soni fieri per species spirituales; ita enim loquendum, donec certius quippiam inveniatur.

Adeo ut existimem, sonum clamantis bene magnum, in parva ab ipso motu anhelitus distantia, vix folium aliquod populi albæ tremulum, aut festucam, aut flammam moturum.

Attamen in pulsationibus majoribus deprehenditur motus plane corporalis et actualis aëris: id vero utrum fiat a motu ipso, qui generat sonum, an a concausa, aut concomitantia, non constat. Tonitrua quandoque tremere faciunt fenestras vitreas, et etiam parietes: arbitror etiam bombardas displosas, aut eruptiones cuniculorum subterraneorum idem facere.

Memini etiam, ni fallor, apud collegium regium in Cantabrigia, esse ligneam quandam fabricam, in qua campana pendent, eamque a campanis, quando sonant, quatefieri. Sed qualiscunque fuerit ille occultus motus, qui est sonus, apparet illum nec absque manifesto motu in prima pulsatione gigni, et rursus per motum manifestum aëris deferri aut impediri.

Verbum placide prolatum, quod ad distantiam triginta pedum forte exaudiri possit, tamen admotam flammam candelæ prope os, ad unum pedem etiam, vix trepidare faciet: ubi paulo intensior flatus oris flammam faciet tremulam multo in longiore distantia,

Sonus campanarum, et similium, accedit clarior, aut recedit hebetior, prout flat ventus versus aurem aut adversus. Idem fit in clamore: qui, contra ventum editus, non tam longe auditur.

Traditur, per ingentes clamores applaudentium, et voces jubili, ita aërem collisum aut rarefactum fuisse, ut deciderent aves volantes. Opinio vagatur, sonitus complurium campanarum simul in urbibus populosis contra et fulminum perniciem et pestilentias valere.

Traduntur pro certo loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis loquatur, atque (ut fertur) locutio ista fiat contra parietem in una parte camera, melius exaudiantur verba post distantiam nonnullam a voce, quam prope.

Notavi sedens in curru, et demisso ex una parte velo currus, aperto ex altera, mendicum, qui clamabat ex latere currus clauso, ita visum esse ac si clamaret ex latere aperto; ut vox plane repulsa circuiret, aut saltem undique sonans, putaretur tamen ex ea parte audiri, qua melius pertingeret.

Si teneatur candela juxta foramen illud quod spiraculum est tympani, et percutiatur tympanum, concutitur et extinguitur flamma. Idem fit in sonando cornu venatoris, si apponatur candela ad exitum cornu, etc. Etiam exquisitæ differentiæ, quas suscipit sonus, easque secum defert, demonstrant hujusmodi molles affectus non esse motus continuos locales. Nam sigilla in materia certe accommodata faciunt exquisitas impressiones; ita ut in generatione soni fortasse hoc fieri possit. Sed delatio et continuatio illa non competit, præsertim in liquidis: exquisitas autem illas differentias intelligimus de vocibus articulatis et tonis harmonicis.

Verum omnino de hac re (videlicet, quam relationem et correspondentiam habeat sonus ad motum localem aëris) inquiratur diligentius; non per viam, utrum (quod genus quæstionis in hujusmodi rebus omnia perdidit) sed per viam, quatenus: idque non per argumenta discursiva, sed per apposita experimenta et instantias crucis.

De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre et corporibus vel spiritibus ipsorum ambientibus. IN percussione campanæ, sonus editus per percussionem campanæ cum malleo ab extra, et cum embolo

« AnteriorContinuar »