Imágenes de páginas
PDF
EPUB

fiat similiter hoc via versa, loquendo infra, aurem apponendo supra; atque ex hoc experimento fiat judicium, utrum vox ascendat aut descendat proclivius, aut etiam pariter.

Tradunt pro certo esse loca et ædificia nonnulla ita concamerata, ut si quis stet in quadam parte cameræ, et loquatur, melius exaudiri possit ad distantiam nonnullam, quam prope.

Omnis concentus paulo gravius et profundius sonare videtur, si removeatur nonnihil a sono edito, quam prope: ut simile quiddam videatur accidere auditui circa sonum, quale accidit visui circa species visibiles, ut nonnulla distantia ab organo sensus promoveat perceptionem sensus.

Verum fallax potest esse ista opinio, idque dupliciter. Primo, quod in actu visus requiruntur forte radii ab objecto ad pupillam, qui nulli possunt esse ubi objectum tangit pupillam; id quod inter auditum et sonum non requiritur; sed multo magis, quod ad videndum opus est luce. Objectum autem tangens pupillam intercipit lucem: at nihil hujusmodi auditui competit. Secundo etiam, quia in visu non semper desideratur medium: quandoquidem in tollendis cataractis oculorum, stylus ille parvus argenteus, quo summoventur cataractæ, etiam super pupillam intra tuniculam oculi movens, optime cernitur.

In objectis visus, si collocetur oculus in tenebris, objectum in luce, bene habet; si objectum in tenebris, oculus in luce, non fit visio. Ita si velum tenue ponatur ob oculos, aut reticulum, objectum bene cernitur; si super objectum, confundit visum. Atque licet fortasse neutrum horum competat sono et auditui, tamen monere possunt, ut fiant experimenta, utrum auris collocata juxta truncum cavum, si sonus fiat ad distans in aperto; aut, via versa, sonus excitatus ad cavum truncum, auris autem ponatur ad distans in aperto, promoveat magis perceptionem sensus.

De corporum diversitate, quæ reddunt sonum, el instrumentis, et de speciebus soni, quæ occurrunt.

GENERA Sonorum talem videntur subire partitionem: magnus, parvus; acutus, gravis; harmonicus, absonus; summissus, sive susurrans, exterior sive sonans; simplex, compositus; originalis, reflexus: ut sint partitiones sex.

Quo fortior fuerit prima pulsatio, et delatio liberior, et absque impedimento, eo major editur sonus: quo debilior percussio, et magis conturbata delatio, eo minor.

Acuti soni deferuntur æque longe, et fortasse longius, quam graves. De hoc melius inquiratur.

Prout majus fuerit concavum campanæ, eo graviorem edit sonum; quo minus, acutiorem.

Quo major fuerit chorda, eo reddit sonum graviorem; quo minor, acutiorem.

Quo intentior fuerit chorda, eo reddit sonum acutiorem ; quo laxior, graviorem: ut chorda paulo major strictius extensa, et minor laxius, eundem possint reddere sonum.

In tubis similiter, et tibiis, et cornibus, et fistulis, atque etiam in ore hominis fistulantis, quo angustiora sunt et magis contracta, eo reddunt sonum acutiorem ; quo latiora aut laxiora, graviorem.

In tibiis, aër exiens ex foramine propiore ad spiritum, reddit sonum acutiorem ; e longinquiore, graviorem: ut tibia paulo major ad foramen propius, et minor ad longinquius, eundem possint reddere sonum.

In instrumentis chordarum nonnullis (ut in barbito, citharis, et similibus) invenerunt homines commodita tem ad extensionem earum præter extensionem primam, ut comprimentes eas digitis, inferius, aut superius, eas extendant ad alterationem soni.

Si accipiatur scyphus vitreus aut argenteus, et talitro percutiatur, si aqua in scypho altius ascenderit, et scyphus plenior fuerit, reddit sonum acutiorem; si humilius, et scyphus magis vacuus fuerit, graviorem.

In trunco cavo, quali ad aves percutiendas utuntur, si quis ore fistulet, admoto ore ad alterum finem-trunci,

hebetatur scilicet sonus ad astantem; at si applicetur auris ad alterum finem, reddit sonum acutissimum, ut vix tolerari possit.

Fiat experimentum intrunco ex parte ubi collocatur auris angusto, ex parte ubi collocatur os latiore (et e converso) utrum sonus reddatur acutior, aut gravior, in modum speculorum, quæ contrahunt aut ampliant objecta visus.

De multiplicatione, augmentatione, et diminutione, et fractione soni.

VIDENDUM quomodo possit artificialiter sonus majorari et multiplicari. Specula utrumque præstant in visu. Videtur autem reflexio subita soni verti in augmentum: nam si vox et echo simul reddantur, necesse ést ut non distinguatur sonus, sed majoretur. Itaque soni super flumina ampliores sunt, resonante aqua,et se uniente cum sono originali.

[ocr errors]

Etiam notavi, facta æde rotunda in conductibus (ut loquuntur) aquarum, et deinde caverna oblonga, ac tum æde majore (quale est videre in campis juxta Charingcross prope Londinum) si fiat clamor per fenestram, aut rimam ædis rotundæ, et stet quispiam juxta fenestram ædis majoris, longe terribiliorem cieri rugitum, quam fit ad aurem alicujus astantis prope ubi fit clamor.

Meminiin joculari ludo puparum, locutionem ita edi, ut audiatur distincte, sed longe acutior et exilior quam in aperto; ut fit in speculis, quæ reddunt literas longe minutiores quam sunt in medio ordinario: ita ut videatur plane sonus per artem reddi posse, et amplior et exilior.

Tenent pueri cornu arcus tensi interdentes, et sagitta percutiunt chordam, unde redditur sonus magissonorus, et quasi bombus longe major, quam si arcus non teneretur a dentibus: quod imputant consensui quem habent ossa dentium cum osse auditus; quandoquidem et, via versa, ex stridore in auditu etiam dentes obstupescant. Similiter tangat hasta lignum cavi lyræ, præsertim foraminis in ipso ad cavum finem, et teneatur dentibus

[blocks in formation]

ex altero fine, et sonet lyra; major fit sonus per prehensionem dentium, ei scilicet qui prehendit.

Certissimum est (licet non animadversum) quod vis illa, quæ post primam percussionem defert pilas,aut sagittas, aut spicula, et similia, consistat in partibus minutis corporis emissi, et non in aëre perpetuo deferente, instar scaphæ inaqua. Hoc posito, videndum utrum non possit diminui sonus in bombarda, aut sclopeto, absque magna debilitatione percussionis, hoc modo. Fiat sclopetum cum tubo bene forti, ut non facile frangatur; fiant in tubo quatuor aut quinque foramina, non instar rimarum, sed rotunda circa medium tubi. Percussio suas jam accepit vires, nisi quatenus ratione longitudinis tubi augeantur: at percussio aëris ad exitum sclopeti, quod generat sonum, multum extenuabitur ab emissione soni perilla foramina in medio, antequam aër inclusus perferatur ad os sclopeti. Itaque probabile est, sonum illum, et bombum multis partibus diminutum fore.

De repercussione soni, et echo.

REPERCUSSIO Sonorum (quam echo vocamus) in argumentum sumipotest, non esse sonum motum localem aëris. Nam si esset, debuerat repercussio fieri in modo consimili ad originale; utfit in omnibus repercussionibus corporeis. At in sono, cum tam accurata requiratur generatio, ut in voce, quæ tot habet instrumenta, et in instrumentis musicis, quæ subtiliter fabricata sunt, ea, quæ reddunt sonum repercussum, nihil horum habent, sed rudia plane sunt, et illud fere habent, ut sonus non transeat, vix aliud quippiam.

De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum, quas vocant, specierum spiritualium.

CONVENIUNT IN HIS.

AMBO diffunduntur in circuitum sphæricum, et occupant universam aream ejus sphæræ, et feruntur ad spatia bene longinqua, et elanguescunt paulatim secun'dum distantiam objecti, deinde evanescunt. Ambo de

ferunt figuras et differentias suas, per portiones minutas sphæræ suæ integras et inconfusas; ut percipiantur per foramina parva non secus quam in aperto.

Ambo sunt generationis et delationis valde subitæ ac celeris; ac e contra extinguuntur et pereunt subito et celeriter,

Ambo suscipiunt et deferunt minutas differentias et accuratas, ut colorum,figurarum, motuum, distantiarum in visibilibus; vocum articulatarum, tonorum harmonicorum, et pernicis alterationis sive trepidationis ipsorum in audibilibus.

Ambo in virtute et viribus suis non videntur vel emittere aliquam corporalem substantiam in media sua, aut ambitum sphæræ suæ ; nec etiam edere aut ciere manifestum motum localem in mediis suis, sed deferre quasdam species spirituales, quarum ignoratur ratio et modus.

Ambo videntur non generativa alicujus alterius virtutis aut qualitatis præter virtutem propriam, et eatenus operari; alias sterilia esse.

Ambo in propria sua actione videntur tria quasi corporaliter operari. Primum, quod fortius objectum mergat et confundat debilius, ut lux solis lucem candelæ, displosio bombardæ vocem. Secundum, quod excellentius objectum destruat sensum debiliorem, ut lumen solis oculum, sonus violentus in proximo ad aurem auditum. Tertium, quod ambo repercutiuntur, ut in speculis et echo.

Neque objectum unius confundit aut impedit objectum alterius; velut lux aut color, sonum, aut e contra. Ambo afficiunt sensum in animalibus, idque objectis secundum magis aut minus gratis aut odiosis: attamen afficiunt etiam modo suo inanimata proportionata et organis sensuum (ut videtur) conformia; ut colores speculum, quod crystallinum est instar oculi; soni locos reverberationis, qui videntur etiam similes ossi et cavernæ auris.

Ambo operantur varie, prout habent media sua bene aut perperam disposita.

Ad ambo medium magis conducibile et propitium est aër. In ambobus, in objectis accuratioribus, nonnihil

« AnteriorContinuar »