Imágenes de páginas
PDF
EPUB

atque impressione diutius frui non sinit; ut in generatione ipsius corporis flammæ, in qua generatio flammæ videtur fieri alacriter, sed ab aëre et inimicis circumfusis cito destrui.

Fistulatio, quæ fit per os absque aliqua admota fistula, possit effici sugendo anhelitum versus interiora palati, non solum extrudendo anhelitum ad extra. Atque plane omnis sorbitio aëris ad interius dat sonum nonnullum. Quod dignum admodum notatu videatur: quia sonus generatur in contrarium motus manifesti aëris, ut prima aëris impulsio videatur plane efficiens remotum, nec sit ex forma soni.

Similiter si accipiatur vitreum ovum, atque per parvum foramen aër fortiter exsugatur; deinde foramen cera obturetur; et ad tempus dimittatur; post cera a foramine auferatur; audies manifeste sibilum aëris intrantis in ovum, tractum scilicet ab aëre interiore, qui post violentam rarefactionem se restituit. Ut hoc quoque experimento generetur sonus in contrarium motus manifesti aëris.

Similiter, in ludicro illo instrumento, quod vocatur lyra Judaica, tenendo latera inter dentes vibratur lingula ferrea tracta ad exterius, sed resilit interius ad aërem in palato, et inde creatur sonus.

Atque in his tribus experimentis dubium non est quin sonus generetur per percussionem aëris introrsum versus palatum aut ovum vitreum.

Generatur sonus per percussiones. Percussio illa fit, vel aëris ad aërem, vel corporis duri ad aërem, vel corporis duri ad corpus durum.

Exemplum percussionis aëris ad aërem maxime viget in voce humana et in vocibus avium, et aliorum animalium; deinde in instrumentis musicis, quæ excitantur per inflationem: etiam in bombardis et sclopetis, ubi percussio edens sonum generatur maxime ex percussione aëris conclusi, exeuntis ex ore bombardæ aut sclopeti ad aërem externum. Nam pila indita non multum facit ad fragorem. Neque percussio corporis mollis ad corpus molle tantum repræsentatur in percussione aëris ad aërem; verum et aëris ad flammam, ut in excitatione flammæ per folles; etiam flammæ inter

[ocr errors][merged small]

se, alia aliam impellens, reddunt quendam mugitum; utrum vero interveniat aër, inquiratur ulterius. Etiam omnis flamma subito concepta, si sit alicujus amplitudinis, excitat sonum summovendo (ut arbitror) aërem magis quam ex esse: etiam in eruptionibus fit percussio spiritus erumpentis ad aërem ambientem; ut in crepitaculis quæ fiunt ex foliis siccis, aut sale nigro, et multis aliis immissis in ignem; et in tonitru, vel erumpente spiritu e nube, vel volutante et agitato, ut fit in tonitru magis surdo et prolongato; etiam solet (ad ludicrum) folium rosæ viridis contractum ut aërem contineat, super dorsum manus aut frontem percussum, crepare per eruptionem aëris.

Exempla percussionis corporis duri ad aërem ostendunt se in instrumentis musicis sonantibus per chordas; in sibilo sagittæ volantis per aërem; in flagellatione aëris, licet non percutiat corpus durum, etiam in organis musicis editur sonus per aërem percutientem aquam in fistula illa, quam vocant lusciniolam, quæ reddit sonum perpetuo tremulum, in mota aqua, et rursus se recipiente: etiam in ludicris instrumentis, quibus se oblectant pueri (Gallos vocant) ad imitationem vocum avium: similiter in aliis hydraulicis.

Exempla percussionis corporis duri ad corpus durum se ostendunt vel simpliciter, vel cum communicatione aëris nonnihil conclusi, præter illum aërem, qui secatur sive eliditur inter corpora dura percussa; simpliciter, ut in omni malleatione, seu pulsatione corporum durorum; cum communicatione aëris inclusi, ut in campanis et tympanis.

Lapis injectus fortiter in aquam reddit sonum; atque etiam guttæ pluviæ cadentes super aquam; nec minus unda pulsans undam: in quibus percussio fit inter corpus durum et aquam.

Videtur in generatione omnis soni illud constans esse, ut aliquæ sint partes aëris, utque requiratur aërinter corpora percussa; qui aër, in percussione corporis duri ad aërem, et corporis duri ad corpus durum, videtur manifesto secari aut elidi. Arbitror flammam ad hoc posse sufficere, vice aëris: veluti si inter flammas majores sonet campana, aut lapides percutiantur: at in percus

[ocr errors]

sionibus aëris ad aërem elisio aut separatio illa videtur obscurior, sed tantum videtur aër verberari et impelli, idque molliter admodum in voce leni. Attamen necessevidetur, etiam in hoc genere, ut sit aliqua elisio aëris percussi per aërem percutientem: nam etiam in aëre moto per flabellum, aër a latere, et emisso aëre per folles, currens ille aëris, qui emittitur, dividit reliquum aërem. Verum de hoc genere elisionis aëris, quod fit ubi aëris percussio ad aërem edit sonum, ut in voce, inquiratur ulterius.

Merito dubitatur, utrum percussio illa, quæ edit sonum cum aër percutitur per chordam, aut alias, fiat ab initio, cum aër resiliente chorda percutitur; aut paulo post, videlicet densato per primam percussionem aëre, et deinde præstante vices tanquam corporis duri.

Ubi redditur sonus per percussionem aëris ad aërem, requiritur ut sit incarceratio autconclusio aëris in aliquo concavo; ut in fistulandó per os, in tibiis; in barbito; in voce, quæ participat ubi aër includitur in cavo oris aut gutturis. In percussione corporis duri ad aërem requiritur durities corporis, et citus motus; et interdum communicatio cum concavo, ut in cithara, lyra, flagellatione aëris, etc. At in percussione corporis duri ad corpus durum minus requiritur concavum, aut celer

motus.

Fabulantur de pulvere pyrio albo, qui præstaret percussionem absque sono. Certum est nitrum, quod est album, ad exsufflationem plurimum valere, ita tamen ut pernicitas incensionis et percussionem et sonum multum promoveat: cita autem incensio ex carbone salicis maxime causatur, qui est niger. Igitur si fiat compositio ex sulphure et nitro et ex modico camphoræ, fieri potest ut incensio sit tardior, et percussio non ita vibrans et acuta: unde multum possit diminui de sono; sed etiam cum jactura in fortitudine percussionis. De hoc inquiratur ulterius.

De duratione soni, et ejus interitu et extinctione. DURATIO Soni campanæ percussæ aut chordæ, qui videtur prolongari et sensim extingui, non provenit

[ocr errors]

utique a prima percussione: sed trepidatio corporis percussi generat in aëre continenter novum sonum. Nam si prohibeatur illa trepidatio, et sistatur campana aut chorda, perit cito sonus; ut fit in espinettis, ubi si dimittitur spina, ut chordam tangat, cessat sonus.

Campana pensilis in aëre longe clariorem et diuturniorem reddit sonum,licet percutiatur malleo ad extra, quam si staret fixa, et similiter malleo percutiatur. Atque de diuturniore sono reddita est jam ratio, quia trepidat diutius. Quod vero etiam primitivus sonus in pensili sit magis sonorus, in stante minus, amplius inquirendum est.

Similiter scyphus argenteus aut vitreus, talitro percussus, si sibi permittatur, sonum edit clariorem et diuturniorem ; quod si pes scyphi altera manu teneatur fixus, longe hebetiorem et brevioris moræ.

Qui redditur in barbito aut cithara sonus, manifesto non fit a percussione inter digitum, aut calamum, et chordam; seu inter digitum, aut calamum, et aërem: sed impellente digito, ac tum resiliente chorda, et resiliendo percutiente aërem. Itaque cum chorda movetur plectro, non digito, aut calamo, continuari potest sonus ad placitum, propter asperitatem fili plectri resina parum obducti; unde non labitur per chordam, nec eam semel percutit, sed hæret, eamque continenter vexat; ex quo motu sonus continuatur.

Potest sumi in argumentum, quod sonus sit plane genus quoddam motus localis in aëre, quod ita subito pereat. Quia in omni sectione aut impulsione aëris, aër affatim se recipiat et restituat; quod etiam aqua facit per multos circulos, licet non tam velociter quam aër.

De confusione et perturbatione soni.

In actu visus visibilia ex una parte non impediunt visibilia ex aliis partibus; quin universa quæ se offerunt undiquaque visibilia, terræ, aquæ, sylvæ, sol, ædificia, homines, simul ob oculos repræsentantur. Quod si totidem voces aut soni ex diversis partibus simul salirent, confunderetur plane auditus, nec ea distincte percipere posset.

Major sonus confundit minorem, ut nec exaudiatur: at species spirituales (ut loquuntur) diversi generis a sono, non confundunt sonum, sed omnia simul et semel hærent in aëre, alterum altero parum aut nihil conturbante; veluti lux, aut color, calor et frigus, odores, virtutes magneticæ; omnia hæc simul possunt hærere in aëre, nec tamen magnopere impediunt vel conturbant t. sonos.

Causa cur plura visibilia simul ad oculum repræsentantur, altero alterum non confundente, ea omnino esse videatur; quod visibilia non cernuntur, nisi in linea recta; at soni audiuntur etiam in obliqua, aut arcuata. Itaque in area sphæræ visus quot objecta deferuntur, tot sunt coni radiorum; neque unquam alter conus in alterum coincidit; neque vertices conorum in idem punctum concurrunt, quia deferuntur in lineis rectis. At soni, qui deferuntur per lineas, et rectas, et arcuatas, possunt facile in unum punctum concurrere, itaque confunduntur. Eadem videtur causa, cur color magis vividus colorem magis obscurum non mergat; at lux major lucem debiliorem obscurat et condit; quia lux cernitur in linea arcuata, quemadmodum et sonus. Nam licet flamma ipsa candelæ non cernitur nisi in linea recta, tamen lux undique circumfusa perfertur ad visum in lineis arcuatis, quoad corpus candela: similis est ratio solis, aut flammæ. Quod si opponatur, neque ipsam lucem cerni nisi in recta linea ab aëre illuminato, verum est: verum id arbitror etiam accidere sono; neque enim auditur sonus nisi in lineis rectis ab aliqua parte sphæræ soni, quo prima pulsatio pertingit. Attamen color, qui nihil aliud est quam lucis imago inæqualiterreflexa, tam debiles circumfundit species, ut aërem circumfusum parum autnihil tingat, nisi ubi deferuntur colores in lineis rectis inter objectum et oculum.

Fiat experimentum in aulo (Anglice a recorder) duplici, in quo sit labrum, et lingua, et guttur, ad utrumque finem, ita ut applicentur ad unisonum: cava autem fistula existente duplici et continuata, sonent duo simul cantionem eandem ad utrumque finem, ac notetur utrum confundatur sonus, an amplietur, an hebete

tur.

« AnteriorContinuar »