Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA

SYMPATHIE ET ANTIPATHIE RERUM.

1

ADITUS.

LIS et amicitia in natura stimuli sunt motuum, et claves operum. Hinc corporum unio et fuga, hinc partium mistio et separatio, hinc altæ atque intimæ impressiones virtutum, et, quod vocant, conjungere activa cum passivis; denique magnalia naturæ. Sed impura est admodum hæc pars philosophiæ de Sympathia et Antipathia rerum, quam etiam Naturalem magiam appellant, atque (quod semper fere fit) ubi diligentia defuit, spes superfuit. Operatio autem ejus in hominibus prorsus similis est soporiferis nonnullis medicamentis, quæ somnum conciliant,atque insuper læta et placentia somnia emittunt. Primo enim intellectum humanum in soporem conjicit, decantando proprietates specificas et virtutes occultas, et cœlitus demissas; unde homines ad veras causas eruendas non amplius excitantur, nec evigilant; sed in hujusmodi otiis acquiescunt: deinde innumera commenta, somniorum instar, insinuat et spargit. Sperant etiam homines vani naturam ex fronte et persona cognoscere, et per similitudines extrinsecas proprietates internas detegere. Practica quoque inquisitioni simillima. Præcepta enim magiæ naturalis talia sunt, ac si confiderent homines terram subigere, et panem suum comedere absque sudore vultus; et per otiosas et faciles corporum applicationes rerum potentes fieri: semper autem in ore habent, et tanquam sponsores appellant magnetem, et consensum auri cum argento vivo, et pauca hujus generis, ad fidem aliarum rerum, quæ neutiquam simili contractu obligantur. Verum optima quæque laboribus, tum inquirendi tum operandi, proposuit Deus. Nos in jure naturæ enucleando, et rerum foederibus interpretandis, paulo diligentiores erimus; nec miraculis faventes, nec tamen inquisitionem instituentes humilem aut angustam.

!

HISTORIA

SULPHURIS, MERCURII ET SALIS.

ADITUS.

PRINCIPIORUM trias istud a chemistis introductum est; atque quoad speculativa, est ex iis, quæ illi afferunt, inventum optimum. Subtiliores ex iis, quique philosophantur maxime, elementa volunt esse terram, aquam, aërem, æthera; illa autem non materiam rerum esse ponunt, sed matrices; in quibus specifica semina rerum generant, pro natura matricis. Pro materia autem prima (quam spoliatam et adiaphoram ponunt scholastici) substituunt illa tria, sulphurem, mercurium, et salem, ex quibus omnia corpora sint coagmentata et mista. Nos vocabula ipsorum accipimus; dogmata parum sana sunt. Illud tamen non male cum illorum opinione convenit, quod duo ex illis, sulphurem scilicet et mercurium (sensu nostro accepta) censemus esse naturas admodum primordiales, et penitissimos materiæ schematismos; et inter formas primæ classis fere præcipuas. Variare autem possumus vocabula sulphuris et mercurii, ut ea aliter nominemus; oleosum, aqueum; pingue, crudum; inflammabile, non inflammabile; et hujusmodi. Videntur enim esse hæ duæ rerum tribus magnæ prorsus, et quæ universum occupant et penetrant: siquidem in subterraneis sunt sulphur et mercurius, ut appellantur: in vegetabili et animali genere, sunt oleum et aqua: in pneumaticis inferioribus, sunt aër et flamma: in cœlestibus, corpus stellæ et æther purum; verum de ultima hac dualitate nil adhuc pronunciamus, licet probabilis videatur esse symbolizatio. Quod vero ad salem attinet, alia res est. Si enim salem intelligunt pro parte corporis fixa, quæ neque abit in flammam, neque in fumum; pertinet hoc ad inquisitionem fluidi et determinati, de quibus nunc non est sermo. Sin salem accipi volunt, secundum literam, absque parabola; non est sal aliquid tertium a

VOL. IX.

66

Historia Sulphuris, Mercurii et Salis.

A

sulphure et mercurio; sed mistum ex utrisque per spiritum acrem devinctis. Etenim sal omnis habet partes inflammabiles; habet alias, flammam non solum non concipientes, sed eam exhorrentes et strenue fugientes. Nihilominus cum inquisitio de sale sit quiddam affine inquisitioni de duobus reliquis, atque insuper sit eximii usus, utpote vinculum utriusque naturæ, sulphureæ, et mercurialis, et vitæ ipsius rudimentum; illum etiam in hanc historiam et inquisitionem recipere visum est. At illud interim monemus de pneumaticis illis, aëre, flamma, stellis, æthere; nos illa (prout certe merentur) inquisitionibus propriis reservare; et de sulphure et mercurio tangibili (nimirum vel minerali, vel vegetabili, et animali) hic tantum historiam instituere.

[ocr errors]

HISTORIA

ET

INQUISITIO PRIMA

DE

SONO ET AUDITU,

ET

DE FORMA SONI, ET LATENTE PROCESSU SONI:

SIVE

SYLVA SONI ET AUDITUS.

DE generatione soni, et prima percussione.

De duratione soni, et de interitu et exstinctione soni.

De confusione et perturbatione soni.

De adventitiis auxiliis et impedimentis soni.
De hæsione soni, et varietate mediorum.
De penetratione soni,

De delatione soni, et directione seu fusione ejus, et de area quam occupat, simul, et separatim.

De corporum diversitate, quæ reddunt sonum; et instrumentis, et de speciebus soni, quæ occurrunt. De multiplicatione, augmentatione, diminutione, et fractione sonorum.

De repercussione soni, et echo.

De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum, quas vocant, specierum spiritualium.

De celeritate generationis et extinctionis soni, et tempore in quo fiunt.

De affinitate, aut nulla affinitate, quam habet sonus cum motu aëris, in quo defertur, locali et manifesto. De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre, et corporibus, vel spiritibus ipsorum, ambientibus. De efformatione, sive articulatione soni.

De ipsissima impressione soni ad sensum.

De organo auditus, ejusque dispositione et indispositione, auxiliis et impedimentis.

De sono et auditu inter prima inquisitionem instituere visum est. Etenim expedit intellectu, et tanquam ad salubritatem ejus pertinet, ut contemplationes spiritualium (quas vocant) specierum, et operationum ad distans, misceantur cum contemplatione eorum, quæ operantur tantum per communicationem substantiæ ad tactum. Deinde observationes de sonis pepererunt nobis artem musicæ. Illud autem solenne est, et quasi perpetuum, cum experimenta et observationes coaluerint in artem, mathematicam et practicam intendi, physicam deseri. Quin etiam optica paulo melius se habet; non enim tantum pictura et pulchritudo et symmetria opticæ proponuntur; sed contemplatio omnium visibilium. At musicæ, tantum toni harmonici. Itaque de sonis videndum.

De generatione soni, et prima percussione.

COLLISIO, sive elisio, ut vocant, aëris, quam volunt esse causam soni, nec formam nec latentem processum denotat soni, sed vocabulum ignorantiæ est et levis contemplationis.

Sonus diffunditur et labitur tam levi impulsu in sua generatione; item tam longe, idque in ambitum, cum non multum pendeat ex prima directione; item tam placide absque ullo motu evidenti, probato vel per flammam, vel per plumas, et festucas, vel alio quovis modo; ut durum plane videatur, soni formam esse aliquam elisionem vel motum manifestum localem aëris, licet hoc efficientis vices habere possit.

Quandoquidem sonus tam subito generetur, et continuo pereat, necesse videtur ut aut generatio ejus aërem de sua natura paulum dejiciat, atque interitus ejus eum restituat; ut in compressionibus aquarum, ubi corpus in aquam injectum complures circulos efficiat in aquis, qui proveniunt ex aqua primum compressa, deinde in suam consistentiam et dimensionem se restituente (id quod motum libertatis appellare consuevimus); aut contra, quod generatio soni sit impressio grata et benevola, quæ se insinuat aëri, et ad quam libenter aër se excitat; et interitus ejus sit a vi aliqua inimica, quæ aërem eo motu

« AnteriorContinuar »