Imágenes de páginas
PDF
EPUB

tionem sunt pseudo-dilatationes; sicut et contractiones per exclusionem, sunt pseudo-condensationes; sunt enim locales, non substantiales.

Expansio per ignem sive calorem sine separatione est omnium simplicissima: ea fit in pneumatico puro, sicut aëre; ubi nihil exhalat, nihil residet, sed mera fit dilatatio, eaque ad ampliationem spatii sive exporrectionis insignem. Utrum simile quippiam fiat in flamma, videlicet, utrum flamma post expansionem primæ accensionis (quæ est magna) jam facta flamma (ubi magnus est ambientium ardor) se adhuc magis expandat, difficile cognitu est, propter celerem et momentaneam extinctionem flammæ: verum de hoc in titulo de flamma inquiremus. Proxima huic dilatationi (quatenus ad simplicitatem) est expansio, quæ fit in colliquatione metallorum,aut in emollitione ferri et ceræ, et similium, ad tempus, antequam aliquid fiat volatile et emittatur. Verum hæc dilatatio occulta est, et fit intra claustra corporis integralis, nec visibiliter exporrectionem mutat aut ampliat. At simul ac incipiat in corpore aliquo quippiam evolare, tum actiones fiunt complicatæ, partim rarefacientes, partim contrahentes: adeo ut contrariæ illæ actiones ignis, quæ vulgo notantur,

Limus ut hic durescit, et hæc ut cera liquescit,
Uno eodemque igni,

in hoc fundentur, quod in altera spiritus emittitur, in altera detinetur.

Condensatio quæ fit per ignem, licet non sit pseudodensatio (est enim substantialis) tamen est condensatio potius secundum partes, quam secundum totum. Nam contrahuntur certe partes crassiores; ita tamen ut corpus integrum reddatur magis cavum et porosum, et minus ponderosum.

Canones mobiles.

1. SUMMA materiæ in universo eadem manet; neque fit transactio, aut a nihilo, aut ad nihilum.

2. Ex summa in aliquibus corporibus est plus, in aliquibus minus, sub eodem spatio. iminell

3. Copia et paucitas materiæ constituunt notiones densi et rari, recte acceptas.

4. Est terminus, sive non ultra, densi et rari, sed non in ente aliquo nobis noto.

5. Non est vacuum in natura, nec congregatum nec intermistum.

6. Inter terminos densi et rari est plica materiæ, per quam se complicat et replicat absque vacuo.

7. Differentiæ densi et rari in tangibilibus nobis notis parum excedunt rationes 32 partium.

8. Differentia a rarissimo tangibili ad densissimum pneumaticum habet rationem centuplam et amplius. 9. Flamma est aëre rarior, ut et oleum aqua.

10. Flamma non est aër rarefactus, ut nec oleum est aqua rarefacta; sed sunt plane corpora heterogenea, et non nimis amica.

11. Spiritus vegetabilium et animalium sunt auræ compositæ ex pneumatico aereo et flammeo; quemadmodum et succi eorum ex aqueo et oleoso.

12. Omne tangibile apud nos habet pneumaticum sive spiritum copulatum et inclusum.

13. Spiritus, quales sunt vegetabilium et animalium, non inveniuntur apud nos soluti, sed in tangibili devincti et conclusi.

14. Densum et rarum sunt propria opificia calidi et frigidi, densum frigidi, rarum calidi.

15. Calor super pneumatica operatur per expansionem simplicem.

16. Calor in tangibili exercet duplicem operationem; semper dilatando pneumaticum, sed crassum interdum contrahendo, interdum laxando.

17. Norma autem ejus rei talis est: spiritus emissus corpus contrahit et indurat, detentus intenerat et colliquat.

18. Colliquatio incipit a pneumatico in corpore expandendo; aliæ dissolutiones a crasso, liberando operationem pneumatici.

19. Post calorem et frigus, potentissima sunt ad efactionem et condensationem corporum consensus et fuga.

20. Restitutio a violentia et dilatat et condensat, in adversum violentiæ.

21. Assimilatio et dilatat et condensat, prout est as similans assimilato rarius aut densius,

22. Quo corpora sunt rariora, eo majorem sustinent et dilatationem et contractionem per externam violentiam ad certos terminos.

23. Si tensura aut pressura in corpore raro transgrediatur terminos sustinentiæ, tum corpora rariora potentius se vindicant in libertatem, quam densiora, quia sunt magis activa,

24. Potentissima omnium expansio est expansio sumalladi aëris et flammæ conjunctim. ciup

25. Imperfectæ sunt dilatationes et contractiones,

ubi facilis et proclivis est restitutio.count

26. Densum et rarum magnum habent consensum cum gravi et levi.

27. Parce suppeditatur homini facultas ad condensationem, ob defectum potentis frigidi.

28. Etas est instar ignis lambentis, et exequitur opera caloris, sed accuratius.

29. Etas deducit corpora vel ad putrefactionem vel ad arefactionem.

Optativa cum proximis.

1. VERSIO aëris in aquam. Fontes in cavis montium.

Exsudatio lapidum. Prox.

Roratio anhelitus. Vellus super latera navium, qu.
Meteora aquea, etc.

2. Augmentum ponderis in metallis.

Versio ferri in cuprum, qu. Incrementum plumbi Prox. in cellis, qu. Versio argenti vivi in aurum, qu.

3. Insaxatio terræ et materiarum ex vegetabilibus aut animalibus.

Aqua insaxans. Lapis compositus ex lapidibus Prox. parvis incrustatis. Stillicidia crystallina in speluncis. Calculi in renibus, et vesica, et cyste fellis., Squamæ dentium.

4. Varii usus motus dilatantis et contrahentis in aëre per calorem.

Vitrum calendare. Altare Heronis. Organum mu- Prox.

1

Prox.

Monitum.

sicum splendentibus radiis solis. Impostura de imitatione fluxus et refluxus maris et amnium.ben spelma 5. Inteneratio membrorum in animalibus per calorem proportionatum et spiritum detentum.

Emollitio ferri. Emollitio ceræ. Omnia amalagmata. Pertinet ad instaurationem juventutis: nam omnis humectatio, præter eam quæ fit ex spiritu nativo detento, videtur esse pseudo-inteneratio, et parum juvat; ut in proprio titulo videbimus.

Parce proponimus sub isto titulo optativa et vellicationes de praxi: quia cum sit tam generalis et late patens, magis idoneus est ad informandum judicium quam ad instruendam praxin.

HISTORIA

GRAVIS ET LEVIS.

[ocr errors]
[ocr errors]

MOTUM gravitatis et levitatis, veteres motus naturalis nomine insigniverunt. Scilicet nullum conspiciebant efficiens externum; nullam etiam resistentiam apparentem. Quinimo citatior videbatur motus iste in progressu suo. Huic contemplationi, vel sermoni potius, phantasiam illam mathematicam de hæsione gravium ad centrum terræ (etiam si perforata föret ipsa terra) necnon commentum illud scholasticum, de motu corporum ad loca sua, veluti salem, asperserunt. His positis, perfunctos se credentes, nil amplius quærebant, nisi quod de centro gravitatis in diversis figuris, et de iis, quæ per aquam gentius quispiam ex illis recentioribus quisquam operæ pretium circa hoc fecit, addendo solummodo pauca mechanica, eaque per demonstrationes suas detorta. Verum, missis verbulis, certissimum est, corpus non nisi a corpore pati; nec 'ullum fieri motum localem, qui non solicitetur, aut a partibus corporis ipsius quod movetur, aut a corporibus adjacentibus, vel in contiguo, vel in proximo, vel saltem intra orbem activitatis suæ. Itaque vires magneticas non inscite introduxit Gilbertus; sed et ipse factus magnes: nimio scilicet plura, quam oportet, ad illas trahens, et navem ædificans ex scalmo.

quæsivituntur, paulo dili

« AnteriorContinuar »