Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[graphic]

564

Historia Regni Regis Henrici Septimi.

cum Henricus sextus (cui innocentia sanctitatem astrue, bat) a prandio lavaret, oculosque in Henricum, tunc ado, lescentulum conjiceret, dixit: Adolescens iste coronam, pro qua nos confligimus, pacifice tandem possidebit. Sed quod vere in eo divinum censeri possit, hoc fuit; quod non minus fortunam boni Christiani, quam magni regis sortitus sit; vita exercitata, morte pœnitenti. Ita ut non magis in mundanis, quam spiritualibus, victor triumphaverit; et militia ei in conflictibus tam peccati, quam crucis, prospere cesserit.

Natus est apud castrum Pembrokiæ, sepultus apud Westmonasterium,in monumento, inter opera Europæ pulcherrimo et elegantissimo, sive capellam spectes, sive sepulchrum. Adeo ut magnificentius jam in sepulchri sui monumento habitet mortuus, quam vivus, aut Richmondiæ, aut in alio quopiam palatio suo, habi taverat. Optaverim ut idem ei contigisset in hoc famæ

suæ monumento.

INDEX

VOCABULORUM, HAC HISTORIA CONTENTORUM,

Quæ Anglis sunt peculiaria.

PROTECTOR: regens durante minore ætate regis. Pag.

363

364

Rosa alba: erant in Anglia duæ familiæ, quæ de reg-
no contenderunt: altera Eboracensis, quæ insignia
gerebat rosæ albæ; altera Lancastrensis, quæ rosæ
rubeæ.
Comitia: Conventus ordinum Angliæ; videlicet, præ-
latorum, procerum, et communitatis regni, ex quo-
rum consilio rex leges sancit, pecuniis instruitur, et
alia magni momenti transigit. Ea comitia inter-
dum appellantur comitia parliamentaria, interdum
parliamentum.

ibid.

Turris Londinensis: Castellum amplum, in quo conti-
netur et palatium regium et carcer, ubi incarceran-
tur proditores et alii criminum atrocium rei. ibid.
Eques auratus: Ordo equitum, qui a rege aut ejus lo-
cum-tenente creantur; et calcaribus auratis ornan-

tur.

366

ibid.

Comitatus: Provincia, vel portio regni integralis, ad
magis commodam administrationem justitiæ et mi-
litiæ.
Crux D. Pauli: Suggestum in cœmeterio D. Pauli,
ubi conciones sacræ habentur.
Major Londinensis: Præfectus annuus urbis, seu præ-
tor urbanus.

ibid.

367

ibid.

Fraternitates civitatis: Collegia, sive societates merca-
torum et artificum.
Equites vexillarii, sive Baneretti: Creantur isti sub
vexillo regis expanso, post prælia.
Baro: Nomen dignitatis, ad quam evecti habent jus
suffragii in superiori consessu ordinum; aliis privi-

369

[graphic]

Remissio generalis: Indulgentia regis, qua et crimina

omnia (exceptis quæ in instrumento remissionis

speciatim recensentur) et mulctæ, aliæque solutio-

nes regi debitæ, abolentur. Illa quandoque a rege

solo emanat, quandoque a rege addita auctoritate

parliamenti.

Inferior consessus: In comitiis ordinum sunt duo con-

sessus; alter superior dicitur, qui consistit ex præ-

latis et proceribus; alter inferior, qui complectitur

per repræsentationem universum populum regni.

Atque alteruter consessus habet votum negativum

in omnibus.

Equites et burgenses parliamenti: deputati communi-
tatis equites a populo, per agros et oppida in bur-
gos non erecta, eliguntur; burgenses ab oppidis, eo
privilegio a rege donatis.
ibid.
Scaccharii camera: Locus, in quo judices majores con-
veniunt, cum aut a rege consuluntur, aut, propter
vota æqualia in curiis minoribus, omnes deliberant
et suffragia reddunt; aut minorum curiarum judicia

retractant.

Judices de banco regis: Judices curiæ, quæ tractat

causas criminales et violationes pacis.

Regii hospiti contra-rotulator: Officiarius ex iis, qui
regis hospitio, quantum ad expensas ejus, præsunt.

396

Camera stellata. Camera alba. Curia banci regis. Cu-
ria banci communis. Curia scaccharii. Curia can-
cellaria. Vide expositionem horum vocabulorum
omnium in historia ipsa.

Fines: Finis est instrumentum, quo hæreditates trans-

feruntur; eamque habet vim, ut omnium jura, si

intra tempus non agant, extinguat.

Statutum de Non clameo: Lex est, quæ sub tempora
belli, cum homines juri suo asserendo plerunque
non vacarent, lata erat, et vim illam finium des-
truxit, quæ tamen postea per aliud statutum resti-
tuebatur.
ibid.

Dominicum: Possessiones, quæ non sunt feodales, sed

in manibus domini.

Justiciarii assisarum: Judices itinerantes, qui statis

temporibus provincias regni visitant et causas ter-

minant.

Publicæ sessiones: Conventus justiciariorum ordina-
riorum, qui pacis vocantur, et causas nonnullas, re-
gia auctoritate muniti, determinant.
ibid.

Auxilium a tenentibus: Pecuniarum summæ, quas do-

mini a tenentibus suis exigere jure possunt, ad nup-

tias filiæ natu majoris, vel promotionem filii primo-

geniti in ordinem equitis.

Benevolentia: Genus impositionis in subditos, per spe-
ciem donationis voluntariæ, sed habens quiddam ex
compulsorio.

Protectiones: Literæ regiæ, quibus conceditur alicui,

ne in judicium vocetur.

Alienationes: Translationes possessionum a tenentibus
regis, pro quibus debetur solutio certa regi.

Insigne ordinis periscelidis: Equites ordinis perisceli-

dis sunt equites dignitatis celsioris, qui periscelide

circa tibiam, paludamento honorifico, et torque au-

reo ornantur; patronum habentes S. Georgium. 454

Haspitii regii camerarius: Officiarius ex honoratiori-

bus, qui de cubiculis regiis, quæ supra gradus sunt,

et eorum ornatu, disponit.

ᏎᏎᏎ

ibid.

Equites de balneo: Ordo equitum, qui balneo tingun-
tur, et tempore coronationis tantum, aut cum filius

[ocr errors]
[graphic]

Mercæ: Summa pecuniæ, valoris duorum ducato-

rum, et paulo amplius.

Libre: Summa pecuniæ, valoris trium ducatorum, et
paulo amplius.

Juratores: Judices facti.

« AnteriorContinuar »