Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mandatum.

Connexio.

condunt, præcipue mense Maii apud nos, rores dulces, instar mannæ, et quasi melliti: utrum vero sit vis aliqua in foliis coagulans, an tantum illa rores commode excipiant et custodiant, non constat.

6. Vix invenitur corpus, in quo emineat tantum potentiale frigus, quantum in nitro. Nam ut aromata, et alia, licet ad tactum minime, tamen ad linguam aut palatum habent calorem perceptibilem; ita etiam nitrum ad linguam vel palatum habet frigus perceptibile, magis quam sempervivum, aut aliqua herba ex maxime frigidis. Itaque videtur subjectum accommodum ad experiendum virtutem potentialis frigidi in nitro. Poterit autem esse mandatum tale:

Accipe minutam vesicam ex pellicula, quantum fieri potest, tenui. Infla et liga; et merge eam intra nitrum per aliquos dies, et exime; et nota, si vesica aliqualiter flaccescat: quod si facit, scias frigus nitri aërem contraxisse. Fiat idem experimentum mergendo vesicam intra argentum vivum: sed debet suspendi vesica per filum, ut mergi possit, et minus opprimi.

7. Accipe unguentum rosarum, aut hujusmodi; infunde aceti nonnihil: tantum abest ut liquor aceti reddat unguentum magis liquidum, ut contra illud reddat magis induratum et solidum.

Actioni dilatationis per amplexum opponitur actio contractionis per fugam et antiperistasin. Quemadmodum enim corpora versus grata et amica se laxant undiquaque, atque eunt in occursum; ita cum incidunt in odiosa et inimica, fugiunt undiquaque, et şe contrudunt et constringunt.

Contractiones corporum per fugam et antiperistasin. 1. CALOR ignis per antiperistasin videtur nonnihil densari, et fieri acrior, ut sub gelu.

2. Contra, in regionibus torridis, videtur densari frigus per antiperistasin; adeo ut, si quis se recipiat ex campo aperto et radiis solaribus sub arbore patula, statim cohorreat.

3. Attribuitur, nec prorsus male, ista operatio contractionis per antiperistasin mediæ regioni aëris, ubi colligit se et unit natura frigidi, fugiens radios solis directos sparsos a cœlo, et reflexos resilientes a terra; unde fiunt magnæ condensationes in illis partibus pluviarum, nivis, grandinis, et aliorum.

4. Merito dubitari possit, utrum opium et narcotica stupefaciant a potentiali frigido, vel a fuga spirituum. Nam videtur opium partes habere calidas ex fortitudine odoris, ex amaritudine, et provocatione sudoris, et aliis signis. Verum cum emittat vaporem inimicum et horribilem spiritibus, fugat illos undiquaque; unde se coagulant, et suffocantur.

Actioni dilatationis, quæ fit per assimilationem et Connexio. versionem in tenuius, opponitur actio contractionis, quæ fit per assimilationem et versionem in densius. Intelligimus autem, quando hoc fit non per frigidum, vel actuale vel potentiale, sed per imperium corporis magis activi, quod se multiplicat ex corpore magis passivo. Assimilatio autem ad densum magis rara est, et minus potens multo, quam assimilatio ad rarum ; quia corpora densa magis sunt ignava et inertia ad opus assimilationis quam tenuia.

Contractiones corporum per assimilationem, sive versionem in densius.

1. SUPRA notavimus, lutum inter lapides parvos densari in materiam lapideam.

2. Latera doliorum densant fæces vini in tartarum. 3. Dentes densant ea, quæ ex manducatione cibi et humoribus oris adhærent in squamas, quæ purgari et abscindi possint; verum æque duras ac ipsum os dentium.

4. Omnia dura et solida aliquid ex liquoribus et in fundo (maxime) et per latera adhærentibus conden

sant.

5. Quæcunque alimenta vertuntur in corpus ali mentatum magis densum quam corpus ipsius alimenti (sicut cibus et potus in animalibus vertuntur in ossa, calvariam, et cornua) in assimilando (ut manifestum est) condensantur.

Connexio.

Actioni dilatationis per violentiam externam, sive ex appetitu sive contra appetitum corporis dilatati, opponitur [actio] contractionis per violentiam similiter externam; cum corpora ponuntur in necessitate, ab illis quæ in ipsum agunt, cedendi, et se comprimendi.

Contractiones corporum, quæ fiunt per violentiam

externam.

1. AER per violentiam, sive compressionem externam, aliquam condensationem facile patitur; majorem vero non tolerat: ut in violento impetu ventorum et terræ-motibus liquet.

2. Accipe catinum ligneum, inverte concavum ejus, et dimitte in aquam perpendiculariter, et facito illum descendere, impellens manu. Portabit secum aërem usque in fundum vasis, nec recipiet aquam interius, nisi parum infra summa labra: id ex colore ligni madefacti apparebit. Tanta autem fuerat condensatio aut compressio aëris, non amplior. Hoc ipsum insigniter apparebat, invento instrumento ad usum operariorum sub aqua. Illud tale erat: Deprimebatur dolium magnum et concavum aëre impletum. Illud stabat supra tres pedes metallicos, crassos, ut mergi posset: pedes erant breviores statura hominis. Urinatores, cum respiratione iis opus esset, flectebant se,et inserebant capita ipsorum in dolium, et respirabant: et hoc repetebant, et opus continuabant ad moram nonnullam; quousque scilicet aër, qui per insertionem capitis semper in quantitate nonnulla e dolio exibat, ad minimum diminutus esset.

3. At quantum ipsum condensationis, quod libenter toleraturus sit aër, cognoscere et supputare possis hoc modo: Accipe pelvem aquæ plenam: mitte in eam globulam ex metallo, aut lapidem, qui resideat in fundo. Superimpone catinum, vel impellens manu, vel ex metallo ita fabricatum, ut fundum sponte petat. Si globulus fuerit talis magnitudinis, ut aër condensa tionem (qualis ad globulum intra catinum recipiendum sufficiat) libenter pati possit, condensabit se aër placide, et nullus erit alius motus: sin majoris fuerit

pagnitudinis, quam aër bene ferre possit, resistet aër, et lavabit latus aliquod ipsius catini, et exibit in bullis

4. Etiam ex compressione vesice videbis quousque comprimi possit sime ruptura; aut etiam ex follibus levatis, et denuo obturatis, prius foraminibus compressis. De condensatione aquæ tale a nobis factum est experimentum: Globum fieri fecimus plumbeum, cum lateribus bene crassis, et foramine in summo non magno. Globum aqua replevimus, et foramen metallo (ut meminimus) optime solidavimus. Tum globum illum, tanquam ad duas polos contrarios, primo malleis, deinde per pressorium robustum, fortiter compressimus. Cum autem ea applanatio multum sustulisset ex capacitate globi, adeo ut ad octavam quasi diminuta fuisset, tamdiu et non amplius sustinuit se aqua condensari. Sed ulterius vexata et compressa non tole rabat, sed exibat aqua ex multis partibus solidi metalli, ad modum parvi imbris.

5. At omnis motus, quem vocant, violentus, veluti pilarum e tormentis, sagittarum, spiculorum, machinarum, et.aliorum infinitorum, expeditur per compressionem præternaturalem corporum, et aixum ipsorum ad se restituendum; quod cum commode ad tempus fanere non possint, loco moventur. Nam solida, præsertim dura, ulteriorem compressionem ægre admodum tolerant. Verum hujusce rei inquisitionem ad titulum de motu libertatis rejicimus. Etenim, ut sæpius diximus, titulus præsens de denso et raro spicas tantum legit, non demetit.

6. Quo corpora sunt rariora, eo ab initio se contrahunt facilius; quod si ultra terminos suos compressa fuerint, eo se vindicant potentius; ut in flamma et aëre clauso manifestatur.

7. Flamma simpliciter compressa (licet sine flatu, ut in pulvere pyrio) tamen magis furit; ut conspici datur in fornacibus reverberatoriis, ubi flamma impeditur, arctatur, repercutitur, sinuat.

Dilatationi per deacervationem non opponitur Monitum. actio reciproca: quia corpora deacervata non coacervantur rursus, nisi per conflationem: ut in res. titatione metallorum, de qua supra.

Commenta

tio.

Mandatum.

Observa

tiones.

Est et aliud genus fortasse contractionis corporum, non ex reciprocis, sed positivum, et per se. Arbitramur enim, in dissolutione corporum quæ fit in liquoribus, ut in dissolutione metallorum, etiam gummi, sacchari, et similium, recipi corpus aliquatenus intra liquorem; neque tamen liquorem pro rata parte corporis recepti dilatari, aut exporrigi. Quod si fit, sequitur ut sit condensatio; cum idem spatium contineat plus corporis. Certe in dissolutione metallorum, si aqua semel exceperit onus suum, non dissolvit amplius, nec operatur. Hanc autem condensationem (si talis quæpiam sit) contractionem corporum per onerationem appellare possumus.

Immitte aquam in cineres pressos ad summum; et nota diligenter, quantum decrescat de exporrectione cinerum, postquam receperint aquam, ab ea, quam habuerunt prius intermisto aëre.

Efficientia dilatationis corporum, quæ ex inquisitione priore in lucem prodeunt, sunt novem. 1. Introceptio sive admissio corporis alieni. 2. Expansio naturalis, sive præternaturalis, spiritus innati. 3. Ignis, sive calor externus actualis; aut etiam remissio frigoris. 4. Calor externus potentialis, sive spiritus auxiliares. 5. Liberatio spirituum a vinculis partium. 6. Assimilatio ex imperio corporis rarioris magis activi. 7. Amplexus, sive [itio in occursum, corporis amici. 8. Distractio a violentia externa. 9. Deacervatio, sive] applanatio partium.

sum.

Efficientia vero contractionis corporum sunt octo. 1. Exclusio aut depositio corporis introcepti. 2. Angustatio sive contractio partium post spiritum emis3. Frigus externum actuale; aut etiam remissio caloris. 4. Frigus externum potentiale. 5. Fuga et antiperistasis. 6. Assimilatio ex imperio corporis densioris magis activi. 7. Compressio per violentiam externam. 8. Oneratio, si modo aliqua sit.

Actiones dilatationis per spiritum innatum, et perliberationem spirituum, et per deacervationem; atque rursus, actiones contractionis per constrictionem, sunt actiones sine reciproco. Reliquæ actiones sunt reciprocæ.

Dilatationes per introceptionem et per deacerva

« AnteriorContinuar »