Imágenes de páginas
PDF
EPUB

apud ordines suos, ex hoc, quod Dudleíus, odiosus ille minister regis, factus esset prolocutor inferioris consessus. In hoc parliamento paucæ admodum latæ sunt leges memorabiles circa administrationem regni publicam. Quæ vero latæ fuerunt, regis ut semper prudentiæ et artis imperandi imaginem impressam habue

runt.

Lata est lex, qua irritæ factæ sunt omnes dimissiones aut concessiones regis adversus eos, qui rite citati, ad serviendum regi in bellis suis sive contra hostes, sive contra rebelles, non venirent, aut sine regis licentia discederent; cum exceptione tamen quorundam virorum togatorum: ita tamen ut quisque stipendia regis, a primo die profectionis suæ, usque ad reditum in domum suam, reciperet. Simile statutum, quatenus ad concessiones officiorum civilium, ante ordinatum erat; hoc vero sanctionem illam regis etiam ad terras extendebat. Certe per plurimas leges, hujus regis tempore conditas, liquido apparet, regem tutissimum judicasse, leges militares legibus parliamentariis roborare.

Alia lex condita est, quæ prohiberet importationem alicujus manufacturæ, ex bysso, vel simpliciter, vel cum mixtura alterius fili, textæ. Verum ad pannos integros sericos non extendebat (quoniam eo tempore ars hujusmodi manufacturas conficiendi in usu apud Anglos non erat) verum ad byssum textilem tantum; veluti tæniolarum, astrigmentorum, reticulorum, ligufarum, et cingulorum, etc. quas manufacturas artifices Angliæ satis callebant. Lex hæc veræ regulæ nixa est, videlicet, ubi materialia extera superflua sint, ibi manufacturas earum apud exteros prohibendas. Hoc etenim aut superfluitates illas arcebit, aut manufacturam lucrabitur.

Lata est etiam lex alia, qua chartæ regiæ de peculiaribus carceribus revocarentur, illique muneri vicecomitis reannecterentur. Peculiaribus scilicet et privilegiatis officiariis non minus ad interruptionem justitiæ facientibus, quam locis privilegiatis.

Lata est insuper lex, quæ leges municipiorum restringeret; quæ sæpenumero impugnare solebant prærogativam regis, legem communem regni, et libertatem

subditorum; hujusmodi municipiis et collegiis nil aliud existentibus, quam fraternitatibus in malo. Ordinatum igitur est, ne hujusmodi leges peculiares exsecutioni demandarentur, nisi recognitæ fuissent et approbatæ a cancellario et thesaurario Angliæ, ac duobus capitalibus justiciariis, sive eorum tribus; aut etiam a duobus justiciariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset. Lata est etiam lex alia, quæ hoc revera agebat, ut argentum regniin monetariam regis adduceretur. Ordinabat autem, ut omnes nummi argentei tonsi, aut diminuti, in solutionibus pecuniarum minime reciperentur; ne grani quidem facta gratia, quam remedium vocant, sed tantum cum exceptione attritionis competentis; quæ ob incertitudinem exceptio erat quasi illusoria: adeo ut per consequentiam omnes numinos argenteos in monetariam regis, iterum recudendos, adduci necesse fuerit; unde rex propter novam cusionem fructum perciperet.

Ordinatum est etiam statutum prolixum contra mendicos et errones; in quo duæ res occurrunt, notatu dignæ. Prima, comitiis displicuisse hujusmodi erronum incarcerationem; utpote quæ populo sumptui esset, carceres superoneraret, neque publicum exemplum, quod in oculos hominum incurreret, exhiberet. Altera, quod in statutis hujus regis (neque enim hoc statutum anni decimi noni solum est in eo genere) semper copu lantur erronum supplicia cum interdictis de alea aut chartis pictis, et hujusmodi ludis illicitis, a servis et plebeiis utendis; atque una de cauponulis, sive cervisiariis supprimendis: cum hæc fibræ sint unius radicis, atque ac si alterum absque cæteris extingui posse, vana opinio esset.

[ocr errors]

Quod vero ad turbulentas hominum coitiones, et illicita famulitia, vix fuit parliamentum, tempore hu jus regis, absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum po tentiam, et populares cœtus.

[ocr errors]

Concessum etiam regi fuit eo parliamento subsidium pecuniarium tam a laicis, quam a clero. Nihilominus, ante finem anni, exivit commissio ad benevolentiam generalem colligendam: etsi nullum esset bellum, rulli metus. Eodem quoque anno, civitas Londini

quinque millia mercarum regi dedit, pro confirmatione immunitatum suarum; res certe, quæ magis initiis regis conveniret, quam temporibus ultimis. Neque paulum lucri regi accessit occasione statuti recentis de recudendis drachmis, et semi-drachmis, hodie solidos, et monetam sex denariorum, æquantibus. Quantum vero ad molendina Empsoni et Dudleii, illa etiam nunc magis, quam unquam antea, molebant. Ita ut res esset plane stupenda, videre quot imbres aurei in regis thesauros simul descenderint. Nam primo, solutiones posteriores dotis nuptialis ex Hispania in illud tempus incidebant; subsidium parliamentarium exigebatur; benevolentia colligebatur; adde commodum ex monetis recusis; immunitatum Londini redemptiones; casualia undique emergentia. Hæc autem pecuniarum congeries, eo magis fuit mirabilis, quod rex eo tempore nullis omnino bellis aut motibus implicabatur: quin et unicum tantum filium habuit; filiam etiani unam ins nuptam: præterea rex is fuit, qui prudentia excelleret; altosque itidem spiritus gereret; adeo ut gloriam ei ex divitiis petere opus non esset; cum aliis rebus plurimis (nisi quod certum est, avaritiam sibi materiam ambitio nis semper proponere) eniteret. Ita ut, unde tanta pecuniarum cupiditas regem obsederit, non facile quis habeat, quod conjiciat. Forsitan amor filii hanc cogitationem animo suo suggessit, se tam potens regnum et tantos thesauri cumulos relicturum, ut filius arbiter fortunæ propriæ futurus esset.

Hoc etiam anno festum servientium ad legem celebratum fuit; quod fuit tempore regis hujus secundum.

Circa hoc tempus, Isabella, regina Castiliæ, decessit: fœmina heroica, ac ornamentum et sexus sui et temporum; quæque magnitudinis regni Hispanici, quæ secuta est, lapis angularis fuit. Hoc accidens rex non ut nova peregrina accepit, sed tanquam illud, quod magnum haberet cum rebus suis consensum; idque duplici respectu præcipue. Nimirum, tam propter exemplum, quam propter consequentiam. Primo secum reputabat, casum Ferdinandi Arragoniæ, post

[ocr errors]

mortem Isabellæ, eundem prorsus esse cum casu suo, post mortem Elizabethæ; casumque Joannæ, hæredis Castiliæ, convenire cum casu filii sui, principis Henrici. Etenim si uterque rex regnum teneret in jure uxoris suæ, descendebat utique ad hæredem, neque marito accrescebat. Et licet casus suus proprius magis, quam ille Ferdinandi, et ferro, et membrana firmatus (hoc est victoria in acie, et actu parliamentario) nihilominus naturale illud jus sanguinis ita (etiam in animo viri prudentis) præponderabat, ut dubitationem injiceret, num reliquis duobus tuto et solide quis niti posset. Itaque diligentissime observabat, quomodo cum rege Arragoniæ actum foret in retentione regni Castiliæ; atque insuper, si forte retinuisset, utrum in jure proprio, vel ut administrator bonorum filiæ suæ, se illud tenere profiteretur. Secundo, animo volvebat statum Europæ per hanc mortem conversionem quandam pati posse. Cum enim, temporibus anteactis, conjunctio sui ipsius cum Arragonia et Castilia (quæ res una fuerant) amicitiaque Maximiliani, et Philippi filii sui, archi-ducis, potentiam Gallorum longe superarent; metuere jam cœpit ne forte rex Gallus (qui in affectibus Philippi regis juvenis Castiliæ locum insignem obtinebat) et Philippus ipse, jam Castiliæ rex (cui inimicitiæ intercedebant cum socero suo circa præsens regimen Castilia) necnon et ipse Maximilianus Philippi pater (qui mobili esset ingenio, et de quo conjectura illa fere sola merito capi poterat, eum non diu eundem futurum, qui paulo ante fuisset) hi tres potentissimi principes in arctam aliquam amicitiam et foedus inter se coirent. Quo facto, licet periculum minime sibi ab illis immineret, tamen amicitiæ Arragoniæ nudæ relinqueretur. Unde fieret ut cum ipse prius velut arbiter rerum Europæ extitisset, jam potestate minutus foret, et tanta conjunctione in ordinem redactus. Quin et rex Henricus (ut videtur) de nuptiis secundis coepit cogitare, et circumspicere, quales conditiones matrimoniorum in Europa tunc se ostenderent. Inter alias audiverat de pulchritudine et moribus suavissimis reginæ juvenis Neap9litanæ, viduæ Ferdinandi junioris, tunc temporis ma

tronali ætate, annorum circiter viginti septem. Per quas nuptias existimabat regnum Neapolitanum (de quo tam diu inter regem Arragoniæ et regem Gallum certatum fuerat, quodque noviter tandem tranquillitatem sortitum est) posse, saltem in parte, deponi intra suas manus, qui pignus tam tuto tueri possit. Misit igitur, tanquam legatos aut nuncios, tres viros, quibus multum fidebat: Franciscum Marsinum, Jacobum Braybrokum, et Joannem Stilum; revera ad inquirendum potius quam negotiandum; idque super duas materias. Prima erat, de persona et fortunis reginæ juvenis Neapolitana: altera, de omnibus rebus, quæ relationem quampiam habebant ad fortunam et consilia Ferdinandi. Cum autem ii commodissime observare possint, qui ipsi minime observantur, eos misit sub prætextibus speciosis, tradens iis in manus literas amoris et comitatis a Catharina principissa ad amitam suam, et neptim, seniorem et juniorem reginas Neapolis: etiam commisit iis librum articulorum novorum circa pacem; qui liber, licet antea datus fuisset doctori de Puebla, legato Hispano in Anglia residenti, ab illo in Hispaniam mittendus; tamen visum est regi, quia plusculum temporis intercesserat, ex quo nihil ab Hispania accepisset, ut illi nuncii, postquam duas illas reginas visitassent, recta ad aulam Ferdinandi pergerent, atque secum exemplar libri perferrent. Mandata circa reginam Neapolis juniorem tam accurata erant et exquisita, cum articulos continerent, adeo præcisos, ut veluti tabulam quandam conficerent personæ ejus, quoad complexionem, aspectum, lineamenta corporis, staturam, valetudinem, annos, mores, gestum, fortunas, ut, si rex juvenis fuisset, eum quis facile amoribus deditum judicaret; cum vero ætate provectior esset, interpretari potius quis debeat, eum proculdubio castum insigniter fuisse, utpote qui omnia in una foemina conjuncta desideraret, quo affectus suos ab amoribus vagis contineret. Verum in his nuptiis rex cito refrixit; postquam a legatis suis accepisset, reginam istam juvenem pulchris quidem et amplis reditibus, in regno Neapolitano, dotatam primo fuisse, quos integros recepit

« AnteriorContinuar »