Imágenes de páginas
PDF
EPUB

aëris pati et perfecti per frigus (in illis regionibus ve hemens et intensum) non fuerit coagulata, et mutata plane, et versa in pluviam, et reliqua, de quo paulo post inquirents. Makan

4. In distillationibus,humores primo vertuntur in va pores, illi, per remotionem ab igne destituti, per latera stillatorii contrusi, et nonnunquam per frigidam ab extra infusam accelerati, restituunt se in aquas et liquones. Imago prorsus familiaris rorum et pluviæ.

5. Argentum vivum præcipue, necnon metallica alia, cum volatilia facta fuerint, properant tamen ad se restituendum, et occursu alicujus solidi et materiati magnopere gaudent. Itaque facile hærent, facile decidunt; adeo ut quandoque sit necesse vapores ipsorum igne persequi, et de igne in ignem transmittere, factis tanquam scalis receptaculorum ignis, ad nonmrllam distantiam inter se, circa vas; ne vapor, postquam per ascensionem paulo fuerit remotior ab igne, citius quam expedit se restituat.

6. Quae ab igne colliquata fuerint, post remissionem caloris deneantur et consistunt ut prius; ut metalla, cera, adeps, gummi, etc.

7. Vellus laneum, super terram diutius jacens, colligit pondus; quod fieri non posset, nisi aliquid pneumaticum densaretur in ponderosum.

8. Solebant antiquitus nautæ, velleribus lanæ, tanquam tapetibus aut aulæis, vestire latera navium noctu, ita ut non attingerent aquam; atque inde mane exprimere aquam dulcem, ad usum navigantium.

9. Etiam expertus sum de industria, quod alligando quatuor uncias lane ad funem, qui demittebatur in puteum 28 orgyiarum, ita tamen ut aquam per sex orgyias non attingeret, ex mora unius noctis crevisset pondus lanæ ad quinque uncias et drachmam unam; et hæsissent per exterius lanæ plane gutta aquæ, ut ex iis tanquam lavare aut madefacere manus quis possit: idque iterum atque iterum expertus sum, variante quantitate ponderis, sed semper multum aucta.

10. Lapides, ut marmora et silices, atque etiam trabes lignes (præsertim pictaetoblitæ oleo)manifesto madeffunt sub regelationibus aut tempestatibus austra

[merged small][ocr errors]

Mandatum.

Commen

tatio.

libus; ut tanquam exudare videantur, et guttæ inde detergi possint.

11. In gelu madido (quod Anglice Rynes vocant) fit irroratio in ædibus super vitra fenestrarum; idque magis interius versus cubiculum, quam exterius ad aërem apertum.

12. Anhelitus, qui est aër primo attractus, ac deinde intra cavum pulmonum brevi mora parum humefactus, super specula aut corpora polita (qualia sunt gemmæ, laminæ ensium, et similia) vertitur in quiddam roscidum, quod paulo post instar nubeculæ dissipatur.

13. Lintea etiam in ædibus (ubi ignis non accenditur) colligunt humiditatem, ita ut foco appropinquata fument.

14. Pulveres omnes in repositoriis conclusi colligunt humiditatem, ut hæreant et quasi glebefiant.

15. Existimatur origo fontium et aquarum dulcium, quæ ex terra scaturiunt, fieri ex aëre concluso in cavis terræ (præsertim montium) coagulato et condensato.

16. Nebulæ sunt condensationes aëris imperfectæ, commistæ ex longe majore parte aëris et parum aquei vaporis; et fiunt, hieme quidem, sub mutatione tempestatis a gelu ad regelationem, aut e contra; æstate vero et vere, ex expansione roris.

1. Quia versio aëris in aquam utilissima res esset, idcirco omnes instantiæ, quæ ad hoc innuunt, diligenter pensitandæ: atque inter alia in certo ponendum, utrum exsudationes marmorum, et similium, in tempestatibus australibus et pluviosis, sint meræ condensationes aëris a duritie et lævore lapidum repercussi, instar anhelitus in speculo; an participent nonnihil ex succo et pneumatico intrinsecus lapidis.

2. Probatio fieri possit per pannum lineum aut lanam supra lapidem positam: nam si tunc quoque exsudat lapis, participat exsudatio ex causa interiore. Quod ipse aër vertatur in aquam in regionibus supernis, omnino necessario concluditur ex conservatione rerum. Nam certissimum est humores maris et terræ verti in aërem purum, postquam vaporum naturam, tempore, et consortio, et rarefactione plenaria, penitus exuerint. Itaque si non esset reciprocatio, ut aër vicissim

quandoque verteretur in aquam, quemadmodum aqua vertitur in aërem, non sufficerent plane vapores, qui remanent novelli et imperfecte misti, ad pluvias, et imbres, et re-integrationes specierum; sed secutæ forent siccitates intolerabiles, et conflagratio, et venti impetuosi, et tumores aëris, ex aëre perpetuo multiplicato.

1. In conglaciatione aquæ moles corporis integri non Historia. decrescit, sed intumescit potius. Fit tamen manifesta densatio in partibus; adeo ut conspiciantur rimæ et divulsiones intra corpus glaciei. Etiam quandoque (si) aër subintret) cernuntur sensim capillitia, et fila, et flosculi. Glacies autem innatat aquæ; ut manifestum sit, non fieri densationem integralem.

2. Vinum tardius congelascit quam aqua; spiritus vini non omnino.

3. Aquæ fortes et argentum vivum, arbitror, non gelascunt.

4. Oleum et adeps gelascunt et densantur, sed non ad indurationem.

5. Gelu terram facit concrescere, eamque reddit siccam et duram. Poëta ait de regionibus hyperboreis: Æraque dissiliunt vulgo, vestesque rigescunt.

6. Id quod faciunt tabulæ ligneæ, præsertim in juncturis glutinatis.

7. Etiam clavi, per contractionem frigoris, decidunt (ut referunt) e parietibus.

8. Ossa animalium per gelu deveniunt magis crispa; adeo ut fractura ipsorum per hujusmodi tempora et facilius fiat, et ægrius curetur. Denique omnia dura redduntur per frigus magis fragilia.

9. Condensantur manifesto aquæ aut succi in lapides splendentes sive crystallinos; ut videre est in cavernis subterraneis intra rupes; ubi cernuntur stillæ multiformes (instar stillarum conglaciatarum) sed fixæ et saxeæ, pensiles, quæ in ipso decasu (lento scilicet et tardo) congelatæ fuerunt. Utrum vero materia ipsarum sit prorsus aqua, an succus nativus lapidis (saltem commistus) in dubio est; præsertim cum gemmæ et crystalli in rupibus apertis exsurgant sæpe et excrescant (quod non potest imputari aquæ adhærenti) in sursum, et non decidant aut pendeant.

[ocr errors]
[ocr errors]

Mandatum.

Historia.

10. Lutum manifesto condensatur in lapides, ut videre est in aliquibus lapidibus magnis compositis ex parvis calculis, qui materia lapidea satis polita, et æque dura ac ipsi calculi, in interstitiis calculorum conglutinantur. Sed videtur hæc condensatio fieri non solum ex frigore terræ, sed per assimilationem, de qua paulo post.

11. Sunt quædam aquæ, quæ lignum, etiam paleas (ut aiunt) et hujusmodi, condensant in materiam lapideam; adeo ut pars ligni adhuc integri, quæ fuerit sub aqua, sit saxea; quæ emineat, maneat lignea; quod etiam vidi. De eo diligentius inquirendum, cum multum lucis præbere possit ad operativam condensationis.

Probabile est aquas metallicas, ob densitatem, quam contraxerint a metallis, posse habere naturam insaxantem. Fiat probatio per stipulam, folia crassiora, lignum, et similia. Sed arbitror, deligendas esse aquas metallicas, quæ fiunt per ablutionem aut crebram extinctionem, potius quam per dissolutionem; ne forte aquæ illæ fortes et corrosivæ impediant condensationem.

12. In China habent mineras porcellanæ artificiales, defodiendo (nonnullas orgyias subter terram) massam quandam cæmenti ad hoc præparati et proprii; quæ post quadraginta aut circiter annos sepulta vertitur in porcellanam; ita ut transmittant homines hujusmodi mineras de hærede in hæredem.

13. Accepi rem fidei probatæ, de ovo, quod diu jacuerat in fundo aquæ, quæ circuibat ædes; quod inventum versum erat manifesto in lapidem, manentibus coloribus et distinctionibus vitelli, albuminis, testæ: sed testa erat fracta hic, illic, et splendescebat in crustulis.

14. Audivi sæpius de versione albuminis ovi in materiam lapideam; sed nec veritatem rei nec modum novi.

15. Flamma proculdubio, cum extinguitur, vertitur in aliquid; videlicet in post-fumum; qui et ipse vertitur in fuliginem. De flammis vero spiritus vini, et hujusmodi aurarum, diligentior facienda est inquisitio, in quale corpus densentur, et qualis sit post-aura ipsarum.

Neque enim apparet fuliginosum aliquod, ut in flammis, ex oleosis.

Atque de contractionibus corporum per frigus ac- Connexio tuale, sive hoc fiat in aëre, sive in aquis et liquoribus, sive in flamma; ac rursus, sive illa sit contractio simplex, sive restitutio, sive coagulatio et versio, hæc inquisita sint. Sequitur actio quæ opponitur dilatationi per calorem potentialem, scilicet contractio per frigus potentiale.

Contractiones corporum per frigus potentiale.

1. QUEMADMODUM consulendæ sunt tabulæ medicinales qualitatum secundarum ad inquisitionem de calore potentiali, similiter consulendæ sunt ad inquisitionem de frigore potentiali: in quibus excerpi debent potissimum astrictio, repercussio, oppilatio, inspissatio, stupefactio.

2. Opium, hyoscyamus, cicuta, solanum, mandragora, et hujusmodi narcotica, spiritus animalium manifesto densant, in se vertunt, suffocant, et motu privant. Utrum vero super corpora mortua aliquid possint, fiat experimentum macerando carnes in succis ipsorum, ad experiendum si succedat denigratio et gangræna; vel macerando semina et nucleos, ad experiendum utrum mortificent ipsa, ut non crescant; vel linendo summitatem vitri calendaris per interius, succis ipsorum, ad experiendum utrum aliqualiter contrahant aërem.

3. Apud Indias Occidentales reperiuntur, etiam per deserta arenosa et valde arida, cannæ magnæ, quæ super singulas juncturas, sive genicula, bonam copiam præbent aquæ dulcis, magno commodo itinerantium,

4. Referunt esse in quadam insula, aut ex Terceris, aut ex Canariis, arborem, quæ perpetuo stillet; imo quæ nubeculam quandam roscidam semper habeat impendentem. Digna autem res cognitu esset, utrum inveniatur in vegetabili aliquo potentiale frigus, quod denset aërem in aquam. Itaque de hoc diligenter inquiratur: sed magis existimo, has esse cannas geniculatas, de quibus diximus.

5. Inveniuntur super folia nonnullarum arborum (veluti quercus) quæ unita sunt, nec humorem sugunt aut

« AnteriorContinuar »