Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ejus apud castrum de Norhamo factam. Quibus Foxus respondit tam humiliter et tam blande, ut instar olei esset vulneri infusi, unde sanari cœpit. Atque hoc factum est rege et concilio suo praesentibus. Postea rex cum episcopo collocutus est solus; atque intima. animi sui exprompsit dicendo, temporarias istas inducias et paces, cito conclusas, cito etiam ruptas esse solere; se autem arctiorem cum rege Angliæ amicitiam cupere; ideoque si rex Henricus primogenitam suam filiam, dominam Margaretam, in matrimonium ei dare vellet, ita demum nodum fore indissolubiłem. Se satis nosse quantum episcopus auctoritate et gratia apud regem suum merito possit. Itaque si ipse huic rei studiose incumbere vellet, se minime dubitare, quin pro voto suo successura esset. Episcopus sobrie res pondit; quod se potius felicem quam dignum reputaret, qui in tali negotio minister esset: operam vero suam libentissime collaturum. Episcopus igitur, ad regem Henricum reversus, quæque acta essentreferens, regemque propensum et fere cupidum inveniens, regi consilium dedit; ut primum pacem stabiliret; deinde tractatum matrimonii gradatim consummaret. Pax itaque facile conclusa, quæ paulo ante natalem Domini promulgata est decimo quarto regis anno, duratura in vitam amborum regum simul, aut eorum superstitis, et annum unum deinceps. In hac pace continebatur articulus ; ut nullus Anglus Scotiam, aut Scotus Angliam ingrederetur, nisi cum literis commendatoriis sui regis. Hoc primo intuitu videri posset eo spectare, ut familiaritas inter nationes abrumperetur, sed factum est ad limitaneos coërcendos, qui dissidiorum causa esse consueverant.ed bise

FISHoc etiam anno, natus est regi filius tertius, Edmundus nominatus, qui paulo post obiit. Circa idem fere tempus allatus quoque est nuncius de morte Caroli regis Galli; cujus nomine celebratæ sunt exequiæ solennes et regiæ.

Nec multum temporis intercessit, quin Perkinus (qui ex argento vivo compositus erat, quod non facile contineri aut incarcerari potest) turbare coeperit. Ete

nim, custodibus delusis, se in fugam dedit, et versus mare properavit. Verum statim omnes anguli excussi, tamque sedula facta est inquisitio, ut redire compulsus esset, et ad domum de Bethleem, dictam prioratum de Shine (quæ asyli privilegio gaudebat) confugere, seque priori illius monasterii in manus tradere. Prior iste pro sancto admodum viro habitus est, quem omnes, con tempore, multum reverebantur. Ille ad regem accéssit, et pro vita tantum Perkini deprecatusest, eum alias regis arbitrio relinquens. Multi apud regem ardentius etiam, quam antea, institerunt, ut rex eum sine mora ex asylo abriperet et suspenderet. Verum rex (quis elati erat animi; neque odisse quenquam poterat, quént? despiceret) jussit: Ut nebulo ex asylo extraheretur, et in cippis poneretur : atque ita vitam ejus prioris precibus largitus, Perkinum educi fecit. Et intra duos aut tres dies, super pegma, in area palatii Westmonasteriensis erectum, compedibus vinctus et cippo clausus, per ing tegrum diem sedit. Dieque sequente similiter cum eo ad crucem de Cheapside actum est. Atque in utroque loco confessionem suam (de qua supra mentionem fe cimus), perlegit: exinde autem in turrim Londinensem perductus est. Verum (ut paulo ante notavimus) rex talem societatem cum fortuna inierat, ut nemo distin-y guere possit, quæ actiones fortunæ, quæ autem regis industriæ deberentur. Creditum enim est ubiqua Per kinum proditum fuisse; eumque non sine regis notitia elapsum, qui eum toto tempore fugæ suæ, veluti lines jecta chorda, tenuisset regemque hoc fecisse, cuti causam haberet eum morte muletandi et finem illis rebus imponendi. Verum hoc minus probabile est; quandoquidem iidem ministri, qui eum in fuga sua observabant, etiam ab asylo intercludere potuissento mul

Verum fatale erat, ut hedera ista serpens Plantages nistæ veram Plantagenista arborem necaret. Perkimuss enim,haud diu post, se in gratiam et favorem custodum suorum, servorum Joannis Digbeii equitis aurati, præ- ! fecti turris, numero quatuor (Strangwaii, Blewetti, Astwoodi, et Rogeri Longi) insinuaverat. Atque nebulones istos promissorum montibus corrumpere ami

a rest bomo multiver soncimecarys1 bs bi

sus est, ut carcere se eximeret. Sed satis gnarus fortunam suam tam contemptibilem redditam, ut nullius spes pascere possit (spe autem perficienda res erat; nam præmia deerant) apud se vastum et tragicum facinus machinatus est illud fuit, ut in societatem consiliorum suorum Edwardum Plantagenistam, comitem Warwici, tum in turre detentum, pertraheret, quem tædium diuturnæ incarcerationis, et recurrentes subinde metus mortis, ita emolliverant, ut ad quamlibet impressionem de libertate sua recuperanda recipiendam aptus esset. Hunc principem juvenem, arbitrabatur Perkinus, servos illos, quos supra memoravimus, officiose reverituros, licet ipse iis despicatui esset. Itaque postquam per nuncium unum aut alterum, per aliquos ex illis servis missum, comitis consensum degustasset; constitutum inter eos fuit, ut quatuor hi dominum suum, præfectum turris, noctu secreto obtruncarent, et pecunias et bona ejusdem præfecti, quæ commode exportari possent, eriperent; clavesque turris caperent, et Perkinum cum comite statim emitterent. Verum hæc conjuratio detecta est, priusquam perpetrari possit. Atque in hac quo que re regis præalta prudentia eum gravi invidia onerabat Perkinum ei tantum intar escæ fuisse, ad comitem captandum. Atque eodem temporis momento, dum conjuratio ista iniretur (quasi etiam illud ipsum regis industria effectum esset) in fatis erat, ut adulterinus quidam comes Warwici prodiret, calcearii filius, eui nomen erat Radulphus Wilfordus; adoles cens autem edoctus et instructus erat a fratre quodam Augustiniano, Patricio dicto. Uterque horum a par tibus Suffolciæ in Cantium pervenerunt; ubi non solum clam, et per susurros, rumores spargebant, Wilfordum istum verum comitem Warwici esse; verum etiam frater ille, populum ad credendum propensiorem expertus, impudentissime conciones de ea re ad popu-s lum habuit, eosque, ut in auxilium suum properarent, hortatus est; unde uterque comprehensus est, et supposititius comes morte affectus, frater antem perpetuo carceri damnatus. Hoc vero opportune admodum accidit ad repræsentandum periculum, quod regi a co

mite Warwici imminebat, et ad velandum regis severitatem, quæ secuta est: eaque ipsa opportunitas, aeçedente vesania fratris, qui tantam proditionem, antequam ullas nacta esset vires, publicare esset ausus; quin et ejusdem fratris vitæ condonatio (cujus tamen Fevera nihil aliud in causa fuit, quam ordinis sui privilegium) denique misericordia vulgi (que si gurgite rapido fluat, semper conum invidia et scandali excitat) effecerunt, ut ubique potius sermone hominum jactatum, quam plane creditum esset, omnia artificio regis instructa fuisse. Sed utcunque hoc fuerit, Perkinus (qui jam tertio contra gratiam peccarat) tandem in judicium adductus est apud Westmonasterium, et coram commissariis de audiendo et terminando impetitus de diversis proditionibus commissis et perpetratis, post ejus in Angliam adventum (ita enim judices consuluerunt, quoniam extraneus esset) denique condemnatus est, et intra paucos dies apud Tiburne capitali supplicio affectus. Ubi rursus confessionem illam suam perlegit, et veram esse jam sub ipsam mortem agnovit. Atque is exitus fuit basilisci hujus, qui potis erat eos necare, qui eum primi non aspexissent. Fabula erat certe ex hujus generis fabulis, quæ memorantur, longissima; et alium fortasse finem sortita esset, nisi res incidisset in regem prudentem, animosum, et fortunatum.

Quantum vero ad tres Perkini consiliarios, ii se asylarios registrari fecerunt, cum Perkinus id ipsum fecisset. Verum, sive quod iis ignotum esset, sive quod intra privilegium se continuissent, in judicium minime adducti sunt. Una cum Perkino suspensi sunt, major civitatis de Corke in Hibernia, et filius ejus; qui proditionum Perkini inter præcipuos fautores fuerant. Paulo post, similiter morti adjudicati sunt octo alii, propter conjurationem factam in turre; quorum quatuor præfecti turris servi erant. Et statim post in judicium adductus, coram comite Oxoniæ (seneschallo magno Angliæ ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est; atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio

pro proditionis crimine lege haberi non debuit) sed propter conjurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi, et regem destruendi. Comes autem Warwici accusationem confessione sua firmavit, et paulo post apud collem turris decapitatus est.

Sic etiam finivit, non solum nobilis istius, et vere commiserabilis persona, comitis Warwici, primoge niti ducis Clarentiæ, tragoedia; verum etiam stirps et linea mascula Plantagenistarum, quæ tanto cum splendore et gloria floruerat, usque a temporibus celeberrimæ memoriæ regis Henrici secundi regis Angliæ. Fuerat autem hæc stirps sæpe sanguine proprio intincta. Manet autem adhuc progenies illa, sed in alias familias, tam imperiales, quam nobiles, transplantata. Verum nec criminis reatus, nec rationes status, invidiam exstinguere poterant, quæ regi ob hanc executionem incumbebant. Itaque consultum putabat rex, invidiam istam ex Anglia exportare; eamque in novum suum affinem, Ferdinandum regem Hispaniarum, exonerare, , exonerare, Regibus enim istis duobus vel solo nutu se mutuo intelligentibus, res ita se habuit, ut literæ ex Hispania reperirentur atque ostenderentur, quibus, inter alios sermones circa tractatum matrimonii, Ferdinandus ad regem Henricum disertis yerbis scripserat, se securitatem nullam de liberorum regis in regnum successione videre, quamdiu comes Warwici in vivis esset; seque filiam suam in manifesta pericula et turbas mittere haud libenter sustenturum. Verum hoc facto, etsi rex aliquatenus invidiam a se ipso amoliretur; tamen non animadvertit, se simul maledictionem quandam, et omen infaustum, nuptiis ipsis impingere, Quod quidem eventu ita completum est; ut et princeps Arthurus uxore sua ad breve tempus potiretur; atque ipsa principissa Catharina (foemina tristis et religiosa) diu post, cum regis Henrici octavi, de ea repudianda, consilium ei primum nuncia tum est, diceret, Se quidem culpa vacare; sed hoc justo judicio Dei factum esse, quod nuptiæ suæ in sanguine fundatæ fuissent; intelligendo sanguinem comitis Warwici.

Hoc anno, regis decimo quinto, magna grassata est pestis, tam Londini, quam in aliis regni partibus. Ita

« AnteriorContinuar »