Imágenes de páginas
PDF
EPUB

culorum facies, diversæ naturæ, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret, ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni: secundum vetus illud Indorum emblema, in rebus tam tumidis; manum in medium vesicæ imponere, ut neutrum latus insurgeret. Præterea, nulla ei incumbebat necessitas, propter quam ab hujusmodi consilio decederet. Neque enim rebelles regiones depopulabantur, quo casu parum ei honorificum fuisset populo non succurrere: neque, ex altera parte, eorum copiæ ulla accessione augebantur; quæ eum moveret, ut properaret et rem præcipitaret, antequam in vires nimias excrescerent. Postremo, et status et belli rationes ab hoc constare videbantur; quia motus populares plerumque magis furiosi sunt in principio. Atque, insuper, hoc modo eos plus in arcto habebat, et magis sibi obnoxios, cum longe a patria sua remoti essent; ideoque fieri non poterat, ut domum se reciperent, et motus fortasse renovarent.

Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackheath castrametati essent, unde conspicere possent urbem Londini, et pulcherrimam vallem circumjacentem: rex secum reputans, plurimum honoris sui interesse, ut quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius prælium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua trepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione, provenisse videatur; decrevit, omni mora seposita, cum iis congredi; hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione, ut parum fortunæ relinqueret. Cumque amplissimas copias coëgisset, quo magis omnia accidentia in ordinem redigeret, eaque veluti superior regeret, illas trifariam divisit. Atque exercitus primus a comite Oxoniæ, ut generali, cui subessent comites Essexiæ et Suffolciæ, ducebatur. His datum est in mandatis, ut cum turmis aliquot equitum et peditum cohortibus et tormentorum firmo apparatu collem circumirent, ubi rebelles castrametati fuerunt, seque ultra eos sisterent; omnesque collis fimbrias et declivia obsiderent; præter ea, quæ versus Londinum patebant; ut feræ istæ tanquam indagine clauderentur. Secundum exercitum (qui maxime in pugnam venturus esset; et in cujus manu fortuna prælii ejus diei maxime

[graphic]
[ocr errors]

sita foret) domino camerario attribuit: cui præceperat, ut a fronte rebelles invaderet ex ea parte, quæ Londinum prospiciebat. Tertium exercitum, maximum certe et instructissimum, circa se retinuit; ut in omnes eventus paratus esset vel ad pugnam instaurandam, vel ad victoriam consummandam, atque interim ut urbs in securo esset. Atque in eum finem castrametatus est ipse in campis S. Georgii, ut se medium poneret inter rebelles et urbem. Civitas autem Londini, præcipue sub initiis, cum rebelles tam prope castrametatos cerneret, magno tumultu egit: ut fieri solet in opulentis et populosis civitatibus (præsertim iis, quæ regionum suarum tanquam reginæ sint) quæ raro admodum ex fenestris aut turribus ipsarum hostilem exercitum vident. Verum, quod maxime eos pupugit, illud erat, quod cum incondita turba rem habituri essent, cum qua nulla erat compositionis, aut conditionum, aut legitimi alicujus tractatus spes, si opus esset; sed quæ in rapinas et prædam ruitura videbatur. Etsi enim audiissent, rebelles in itinere suo se pacate et modeste gessisse; tamen male metuebant, hoc ipsorum temperamentum non diu duraturum: sed potius hoc ipsum eos acuere posse ad spolia in fine captanda. Itaque populus Londinensis perpetuo huc illuc cursitabat, alii ad portas, alii ad muros, alii ad littora fluvii; sibi ubique metus et panicos terrores injiciendo. Nihilominus prætor civitatis Tatus, necnon Shanus et Haddonus vicecomites, officio suo strenue et fortiter functi sunt, in populo armando et instruendo. Quibus rex adjunxit nonnullos ex viris militaribus, qui cives consilio et opera juvarent. Verum haud multo post, cum intellexissent cives regem ita rem administrasse, ut necesse foret rebelles ter victores evadere, antequam ad civitatem appropinquarent; quodque personam suam propriam inter eos et rebelles mediam stitisset; quodque cura major esset rebelles circumcludendi, ne aliquis eorum effugeret, quam quod de victoria in ipsos omnino dubitatio subesset; tumultuari destiterunt, et se in tuto esse credebant: eo magis, quod magnam fiduciam habuerunt in tribus ductoribus, comitibus Oxoniæ et Essexiæ, et Daubeneio, qui omnes celebrati et gratiosi fuerunt apud

populum. Quantum vero ad Jasparum ducem Bedfordiæ, (quem rex bellis suis præficere solebat) tunc temporis ægrotabat, neque diu superstes fuit.

Dies prælii insecuti fuit vicesimus secundus Junii et dies Saturni (quem diem hebdomadæ rex pro fausto ducebat) etsi rex qua poterat arte falsum diem in vulgus jecerat; ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunæ invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet. Nobiles illi, quibus ea pars belli assignata erat ut collem circumsepirent, aliquot ante dies in locis opportunis se stiterunt, rebelles intercepturi. Tempore autem pomeridiano, die paulum declinante (quod factum est ut rebelles certius crederent se eo die non conflicturos) Daubeneius contra eos copias duxit: ac primo cohortes aliquot a ponte Detfordiensi retro se recipere compulit, licet fortissime et acerrime pugnassent. Sed cum numerus eorum haud magnus esset, se ad aciem ipsam, quæ in colle morabatur, receperunt. At exercitus rebellium, audito quod copiæ regis jam adessent, ordines suos instruebat, sed non sine magna confusione. Verum neque copias, ut ratio belli postulabat, in primo collis ascensu versus pontem collocaverunt, quæ iis subsidio essent, quæ pontem custodirent: neque exercitum suum promoverunt ad acclivia collis, ubi iniquo loco a regis copiis pugnam conseri necessum fuisset; sed in. planitie collis procul instruxerunt. Ita ut Daubeneius collem ascenderet, et æquo loco se sisteret antequam ei resisteretur. Daubeneius eos ferociter admodum adortus est; ita ut fortuna ejus diei periclitaretur. Etenim cum in fronte copiarum suarum, oblitus salutis suæ, temere dimicaret, a rebellibus captus est, sed statim ereptus. Rebelles pugnam in breve tempus sustinebant, neque ignave rem gesserunt: sed cum male armati essent, et sub ducibus imperitis, neque ab equitatu aut tormentis instructi, absque difficultate magna devicti et in fugam conjecti sunt. Quantum vero ad tres illos ductores suos, Audleium scilicet, fabrum ferrarium, et Flammockum (ut fere popularium motuum auctores ignavi sunt et semifortes) illi se vivos capi sustinuerunt. Numerus occisorum, ex parte rebellium, fuit circa bis mille hominum, cum totus eorum

[graphic]

exercitus numerum sedecim millium (ut dictum est) complesset. Reliqui plerique omnes capti sunt, cum collis undiquaque regis copiis obsessus esset. Ex regis parte trecenti circiter occubuerunt: plurimi eorum sagittis confixi, quæ sagittæ, ut fama ferebat, longitudinis erant virgæ scissoriæ: tam potentibus scilicet arcubus Cornubienses usi sunt.

Victoria in hunc modum parta, rex complures equites Banarettos creavit; tam in colli de Blackheath, ubi locumtenens ejus prælio vicerat (quo ipse equo vectus est, ut cæremoniam illam præsens præstaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat. Quantum vero ad munificentiam aut donativa, edixit, ut omuia prælio-captorum bona iis, qui illos ceperant, cederent; sive in specie, sive per viam redemptionis. Honores et munificentiam severitas et supplicia secuta sunt. Baro Audleius a carcere de Porta nova ad collem turris ductus est, in tunica papyracea, insignibus suis depicta; insignibus autem reversis et tunica lacerata; ibique decapitatus est. Flammockus et faber ferrarius ad furcas de Tiburne super crates tracti, suspensi, et deartuati sunt: fabro etiam super cratem, ut ex verbis ejus nonnullis perspicere licebat, gestiente se temporibus futuris memorabilem fore. Rex paulo ante constituerat, Flammockum et fabrum in Cornubiam remittere, ut ibi in majorem terrorem supplicio afficerentur: sed certior factus, provinciam illam adhuc intumescere, secunda usus cogitatione, populum neutiquam irritare consultius putabat. Reliquis omnibus edicto rex veniam largitus est: cujus diplomata sub magno sigillo procurare poterat qui vellet. Ita ut excepto sanguine, quem prælium hauserat, rex sibi satisfieri passus sit trium tantummodo hominum supplicio, ad tantæ rebellionis expiationem.

Erat profecto res mira regis illa inæqualitas et alternatio, in infligendis suppliciis et spargendis gratiis. Ac primo quidem intuitu, rem quis forte aut casu gubernari putaret: verum si magis a prope introspiciat, reperiet magna ratione factum fuisse; majore fortasse, quam post tantum temporis intervallum notari jam queat. Motu Cantiano (cum manipulus tantum re

bellium esset) ad numerum centum et quinquaginta morte mulctati sunt: at in hac rebellione tam numerosa, homines tres tantum ; sive illud in causa fuerat, quod rex satisfactum in parte putaret sanguine in acie effuso; sive quod in causa populari severius agere inconsultum arbitraretur; sive quod populi istius innocentia quædam (cum longitudinem Angliæ emensi essent fere absque maleficio vel præda) cor regis aliquantum emollisset, et ad misericordiam flexisset; sive denique, quod res magni discriminis putaret, rebellionem ex lascivia et rebellionem ex inopia.

Post Cornubienses devictos, venit Caleto ad regem honorifica legatio a rege Galliæ; quæ Caletum accesserat ante mensem; ibique propter perturbationes regni remanserat, sed honorifice admodum et impensis regis Henrici excepta.

Rex sub primum eorum ad Caletum adventum ad eos misit; rogans ut ibi paulisper manerent, donec fumus pusillus, qui in regno suo excitatus erat, dissiparetur; quod propediem fore non dubitaret: more suo illud palam contemnens, cui nihilominus serio incumbebat..

Legatio ista negotium alicujus magni momenti non ferebat, sed tantum procrastinationem petebat diei, ad solutionem pecuniarum præfixi; una cum aliis quibusdam particularibus, quæ ad limitaneos spectabant. Et revera nihil aliud fuit ista legatio, quam blanditiæ, ad regem comitate deliniendum, ut amice erga Gallum affectus esset: sed nihil in ea tractatum est ad præjudicium fœderis cum Italis icti.

Verum durante tempore profectionis Cornubiensium versus Londinum, rex Scotia (bene de rebus Anglicis informatus, certusque sibi bellum instare ab Anglis, quamprimum illæ turbæ consedissent) opportunitatem non amisit: sed, regem satis implicatum credens, fines Angliæ iterum cum exercitu ingressus est; atque ipse præsens castellum Norhami obsedit, cum parte tantum copiarum, reliquis ad agros depopulandos immissis. Verum Foxus episcopus Dunelmensis (vir prudens, quique per præsentia ad futura acri judicio penetrare poterat) hoc ipsum prævidens, castrum illud suum Norhami tormentis atque apparatu bellico

« AnteriorContinuar »