Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Modus experimenti circa tabulam suprascriptam. Intelliguntur pondera, quibus usi sumus, ejus generis et computationis, quibus aurifabri utuntur; ut libra capiat uncias 12, uncia 20 denarios, denarius grana 24. Delegimus autem corpus auri puri, ad cujus exporrectionis mensuram reliquorum corporum rationes applicaremus, non tantum quia gravissimum, sed quia maxime unum et sui simile, nihil habens ex volatili. Experimentum fuit tale: unciam auri puri in figuram aleæ sive cubi efformavimus; dein situlam parvam, quadratam, ex argento paravimus, quæ cubum illum auri caperet, atque ei exacte conveniret; nisi quod situla esset nonnihil altior; ita tamen ut locus intra situlam, quo cubus ille auri ascenderat, linea conspicua signaretur. Id fecimus liquorum et pulverum gratia; ut cum liquor aliquis intra eandem situlam immittendus esset, non difflueret, sed paulo interius se contineret. Simul autem aliam situlam fieri fecimus, quæ cum altera illa, pondere et contento, prorsus par esset; ut in pari situla corporis contenti tantum ratio appareret. Tum cubos ejusdem magnitudinis sive dimensi fieri fecimus, in omnibus materiis in tabula specificatis, quæ sectionem pati possent; liquoribus vero ex tempore usi sumus, implendo scilicet situlam, quousque liquor ad locum illum linea signatum ascenderet: pulveribus eodem modo. Sed intelligantur pulveres maxime et fortiter compressi. Hoc enim potissimum ad æquationem pertinet, nec casum recipit. Itaque non alia fuit probatio, quam ut una ex situlis vacua in una lance, altera cum corpore in altera lance poneretur; et ratio ponderis corporis contenti per se exciperetur. Quanto vero pondus corporis pondere

auri est minus, tanto exporrectio corporis est exporrectione auri major. Exempli gratia, cum auri ille cubus det unciam unam, myrrhæ vero denarium unum ; liquet, exporrectionem myrrhæ ad exporrectionem auri habere rationem vicecuplam: ut vicies plus materiæ sit in auro quam in myrrha, in simili spatio; rursus, vicies plus exporrectionis sit in myrrha quam in auro, in simili pondere.

1. Parvitas vasis, quo usi sumus, et forma etiam Monita. (licet ad cubos illos recipiendos habilis et apta) ad rationes exquisitas verificandas minus propria fuit. Nam nec minutias infra grani quadrantem facile excipere licebat; nec quadrata illa superficies in parvo, nec sensibili ascensu, sive altitudine, notabilem ponderis differentiam trahere potuit: contra quam fit in vasis in acutum surgentibus.

2. Minime dubium est, etiam complura corpora, quæ in tabula ponuntur, intra suam speciem magis et minus recipere, quoad pondera et spatia; nam et vina, et ligna ejusdem speciei, et nonnulla e reliquis, sunt certe alia aliis graviora. Itaque quoad calculationem exquisitam, casum quendam ista res recipit; neque ea individua, in quæ experimentum nostrum incidit, naturam speciei exacte referre, neque cum aliorum experimentis fortasse omnino in minimis consentire possunt.

3. In tabulam superiorem conjecimus ea corpora, quæ spatium sive mensuram commode implere, corpore integro et tanquam similari, possent; quæque etiam pondus habeant, ex cujus rationibus de materiæ. coacervatione judicium fecimus. Itaque tria genera, corporum huc retrahi non poterant: primo, ea quæ dimensioni cubicæ satisfacere non poterant: ut folia, flores, pelliculæ, membranæ : secundo, corpora inæqualiter cava et porosa; ut spongia, suber, vellera: tertio, pneumatica, quia pondere non dotantur; ut aër, flamma.

14. Videndum, num forte contractio corporis arctior. ex vi unita nanciscatur majorem rationem ponderis, quam pro quantitate materiæ. Id, utrum fiat necne, ex historia propria ponderis inquiratur. Quod si fiat, fallit certe supputatio: et quo corpora sunt tenuiora, eo

tiones,

paulo plus habent materiæ in simili exporrettione,. quam pro calculo ponderis etmensuræ quæ exeopendet. 5. Hanc tabulam multis abhinc annis confeci, atque (ut memini) bona usus diligentia. Verum possit proculdubio tabula multo exactior componi; videlicet, tum ex pluribus, tum ampliore quapiam mensura; id quod ad exactas rationes plurimum facit; et omnino paranda est, cum res sit ex fundamentalibus. Observa- 1. Licet, atque adeo juvat, animo prospicere, quam finita et comprehensibilis sit natura rerum in tangibilibus. Tabula enim naturam claudit tanquam in pugno. Nemo itaque expatietur, nemo fingat aut somniet. Non invenitur in tabula ens, quod aliud ens in copia materiæ superet, ultra proportionem tricesimam duplam: tanto enim superat aurum lignum abietis. De interioribus autem terræ nihil decernimus; cum nec sensui nec experimento subjiciantur. Illa, cum a calore cœlestium primo longius, deinde penitus, semota sint, possint esse corporibus nobis notis densiora. 2. Opinio de compositione sublunarium ex quatuor elementis non bene cedit. Aurum enim in situla illa tabulari est ponderis Den. 20; terra communis Den. 2, paulo plus; aqua Den. 1. Gran. 38.; aër, ignis, longe tenuiora et minus materiata, ponderis vero nullius. At forma materiam non auget. Videndum igitur, quomodo ex corpore 2 Den. et corporibus longe tenuioribus, educatur per formam, in pari dimenso, corpus 20 Den, Dao sunt effugia: unum, quod elementa tenuiora compingant densiorem in majorem densitatem quam simplicis elementi; alterum, quod non intelligant Peripatetici hoc de terra communi, sed de terra elementari, omni ente composito graviore. At ignis et aër non condensant, nisi per accidens, ut suo loco dicetur, Terra autem illa, quæ foret auro et omnibus gravior, ita sita est, ut vix adsit ad mistionem. Melius igitur foret, ut plane nugari desinant, et cesset dictatura.

3. Diligenter notanda est series sive scala coacervationis materiæ; et quomodo ascendat a coacervatione majore ad minorem; idque interdum per gradus, interdum per saltum. Si quidem utilis.est hæc contem

3

[graphic]

platio, et ad judicium et ad practicam. Coagmentatio metallica et subterranea maxima est; ita ut ex 32 illis partibus occupet duodecim: tantum enim distat aurum a stanno. In illo descensu ab auro et argento vivo magnus saltus ad plumbum. A plumbo ad stannum gradatio. Rursus magnus saltus a metallis ad lapides: nisi quod se interponat magnes, qui inde convincitur esse lapis metallicus. Alapidibus vero ad reliqua usque ad levissimum, continui et pusilli gradus.

1. Cum fons densitatis videatur esse in profundo Mandata. terræ, adeo ut versus superficiem ejus corpora eximie extenuentur; illud notatu dignum est, quod aurum (quod est ex metallis gravissimum) nihilominus reperiatur quandoque in arenulis et ramentis fluviorum ; etiam fere purum. Itaque inquirendum diligenter de situ ejusmodi locorum; utrum non sint ad pedes montium, quorum fundi et radices æquiparari possint mi. neris profundissimis, et aurum inde eluatur; aut quid tandem sit, quod pariat tantam condensationem versus

2. De mineris in genere quærendum, quæ ex iis soleant esse depressiores, et quæ propius ad superficiem terræ; et in quali situ regionum, et in qua gleba nascantur; et quomodo se habeant ad aquas; et maxime, in quibus cubilibus decumbant et jaceant; et quomodo circundentur, aut misceantur lapide, aut aliquo alio fossili: denique omnes circumstantiæ examinandæ, ut per istas explorari possit, qua ratione succi et spiritus terræ in condensationem istam metallicam (que reliquas longe superat) coëant aut compingantur.

4. Dubium minime est, quin et in vegetabilibus, Observaatque etiam in partibus animalium, se ostendant cor- tiones. pora complura ligno abietis longe leviora. Nam et lanugines nonnullarum plantarum, ale muscarum, et spolia serpentum; atque artificialia quoque diversa, ut lineus pannus extinctus (quali utimur ad fomites flam marum) et folia rosarum, quæ supersunt a distillatione, et hujusmodi, superant levitate (ut putamus) ligna le

5. Cohibenda et corrigenda est illa cogitatio, inquam intellectus humanus propendet, nempe, dura esse maxi.

Mandatum.

Vellicationes de practica.

me densa. Nam argentum vivum fluit, aurum molle est et plumbum. Illa vero durissimis metallis (ferro et aëre) sunt densiora et graviora; lapidibus vero adhuc multo magis.

6. In tabula multa cadunt præter opinionem: veluti quod metalla lapidibus tanto graviora; quod vitrum (corpus scilicet excoctum) crystallo (corpore conglaciato) gravius; quod terra communis tam parum ponderosa; quod olea, aqua distillata vitrioli et sulphuris, ad pondus crudorum tam prope accedant; quod tam parum intersit inter pondus aquæ et vini; quod olea chemica (quæ subtiliora videri possint) oleis expressis ponderosiora; quod os sit dente et cornu tanto gravius; et alia similiter haud pauca.

3. Natura densi et rari, licet cæteras naturas fere percurrat, neque secundum earum normas regatur, videtur solummodo magnum habere consensum cum gravi et levi. At suspicamur etiam eam posse habere consensum cum tarda et celeri exceptione et depositione calidi et frigidi. Fiat igitur experimentum, si rarius corpus non admittat et amittat calorem aut frigus celerius, densius vero tardius. Idque probetur in auro, plumbo, lapide, ligno, etc. Fiat autem in simili gradu caloris, simili quanto et figura corporis.

1. Mistura omnis corporum per tabulam et pondera revelari et deprehendi potest. Si enim quæratur quantum aquæ sit admistum vino, vel quantum plumbi auro, et sic de reliquis; ponderato compositum, et consule tabulam de pondere simplicium; et mediæ rationes compositi, comparatæ ad simplicia, dabunt quantum misturæ. Arbitror hoc esse sunxa illud Archimedis; sed utcunque ita res est.

2. Confectio auri, aut transmutatio metallorum in illud, omnino pro suspecta habenda est. Aurum enim. omnium corporum ponderosissimum et densissimum. Igitur, ut aliud quippiam vertatur in aurum, prorsus condensatione opus est. Condensatio autem (præsertim in corporibus valde materiatis, qualia sunt metalla) apud nos homines in superficie terræ degentes vix superinducitur: pleræque enim ignis densationes pseudodensationes sunt, si totum respicias (ut postea videbi

« AnteriorContinuar »