Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

"nocumentum cogitemus, aut bello illos impetere in "animo habeamus, aliter quam ut illos nobiscum una a tyrannide et oppressione vindicemus. Etenim capitalis hostis noster, Henricus Tidderus, falsus "coronæ Angliæ usurpator (quæ jure naturali et hæ"reditario ad nos devoluta est) satis sibi conscius de "jure nostro indubitato (cum simus verus Richardus " quartus Angliæ rex; utpote hæres masculus incliti "et gloriosi Edwardi quarti, nuper regis Angliæ) non "solum regno nostro nos dejecit, sed omnibus modis

.

pravis et sceleratis nos prodere et vita privare co"natus est. Attamen, si tyrannis ejus ad personam "tantummodo nostram se extenderet (etsi sanguis "noster regius injuriarum sensum adaugeat) minus "dolore afficeremur. Verum Tidderus iste, qui se "de tyranni excidio jactat, nihil aliud fere ab introitu "in regnum suum, maleficio usurpatum, exercet, et "exsecutus est, præter tyrannidem, et tyrannidis "artes, et facinora.

"Richardus enim, patruus noster impius, etsi reg "nandi cupiditas eum occaecaverit, tamen, in aliis "rebus et actis suis (ut verus Plantagenista) generosi "animi fuit, et honorem gentis Anglicæ adamavit,

ઃઃ

[ocr errors]

atque procerum et populi sui solatia et commoda "procuravit. Verum capitalis iste hostis noster (pro "generis sui ignobilitate) honorem gentis Anglica "conculcavit, fœderatos nostros charissimos venden"do, et mercaturam quandam sanguinis et fortuna"rum nobilium, et aliorum subditorum nostrorum, "exercendo, per bella ficta et paces ignominiosas; "non alium in finem, quam ut arcas suas thesauris impleret. Neque dissimile extitit odiosum suum regimen, et malæ versationes domi. Primo enim "(ut causam suam injustissimam crudelitate muniret) "plures ex nobilibus regni (quos suspectos habebat, sir bique infensos) atrocissime necari jussit; veluti ca"rissimum consanguineum nostrum Gulielmum Stan❝leium camerarium, Simonem Mountfortum, Rober"tum Ratcliffum, Gulielmum Daubeneium, Hum"phredum Staffordum, et complures alios, præter eos, qui vitas suas immani pretio redemerunt: ex quibus

[graphic]

"haud pauci jam in asylis degunt. Etiam diu in "carcere detinuit, et adhuc detinet, excellentissi "mum et præcarissimum consanguineum nostrum, « Edwardum, filium et hæredem patrui nostri, ducis "Clarentiæ, et alios; eos possessionibus eorum spo"lians, in eum finem ut, opibus destituti, nobis, in causa nostra justissima, pro ligeantia et fidelitate ipsorum, auxiliari non possint. Etiam, per vim et "minas, aliquas ex sororibus nostris, necnon sororem prædicti consanguinei nostri, comitis Warwici, atque complures alias prænobiles foeminas, sanguinis "regii, nuptas dedit nonnullis ex cognatis et amicis suis, humilis conditionis hominibus; atque seposiatis nobilibus, quibus patria sua cordi est, nullos circa se habet, quibus fidit, præter Foxum episcopum, Smithum, Braium, Lovellum, Oliverum King"um, Davidem Audoenum, Riseleium, Turbervil"lum, Tilerum, Cholmleium, Empsonum, Jacobum "Hobartum, Joannem Cuttum; Garthum, Henricum "Wiattum, et ejusmodi alios villanos, et terræ filios, qui callidis inventis, et expilatione populi, præcipua exstiterunt instrumenta, consiliarii, et causæ "malorum et calamitatum, quæ nunc ubique regnant ❝ in Anglia.

[ocr errors]

"Nos in memoriam revocantes præmissa, necnon "immania et execrabilia maleficia, assidue perpetrata

[ocr errors]

per hostem istum nostrum capitalem, ejusque com"plices, violando libertates et immunitates sanctæ "nostræ matris ecclesiæ, sub prætextibus mundanis, "et quæ hominem mere animalem sapiunt, non sine summa omnipotentis Dei indignatione, cui accedunt "multiplices proditiones, infanda murdra, homicidia, latrocinia, concussiones, extortiones, perpetuæ po"puli expilationes, per decimas, tributa, tallagia, benevolentias, et alias a lege prohibitas impositiones, "et graves exactiones; cum multis aliis factis odiosis,

66

quæ ruinam et desolationem regno in propinquo mi"nantur, gratia divina fulti, atque ope et auxilio illus"trium procerum, regii nostri sanguinis, adhibitis " etiam aliorum hominum prudentium consiliis, pro« videbimus in posterum, atque ita rempublicam ordi

"nabimus, ut merces regni nostri nativæ maximo "cum lucro impendantur: commercia regni cum par"tibus exteris itą administrentur, ut in majus emolu"mentum cedant subditis nostris; et omnes illæ (quas "recensuimus) decimæ, tributa, tallagia, benevolen"tiæ, impositiones, et graves exactiones, penitus abo"leantur, et in desuetudinem veniant, neque unquam posthac resuscitentur, nisi in illis casibus, in quibus inclyti progenitores nostri reges Angliæ, ab antiquo, subsidia et collationes subditorum, et fidorum "ligeorum, recipere consueverunt.

σε

66

[ocr errors]

"Atque ulterius, ex gratia et clementia nostra, per "præsentes simul promulgamus, et promittimus om"nibus subditis nostris, plenam et gratuitam remis"sionem et condonationem omnium præteritorum de"lictorum, et offensarum, cujuscunque generis, con"tra personam, aut coronam nostram, in adhærendo "hosti illi nostro capitali, a quo satis scimus eos fuisse "seductos, si infra tempus conveniens se nobis sub"mittant. Quantum vero ad eos, qui cum primis "nobis se aggregaverint, in defensionem, et auxilium juris nostri, eos tam ampliter sentire faciemus re"giam nostram gratiam, et munificentiam, ut in mag"num solatium cessurum sit, tam illia ipsis, quam "suis, et durante ipsorum vita, et post mortem "suam. Atque insuper, omnibus viis et mediis, quæ « Deus in manus nostras dederit, ita sceptra tractabi"mus, ut omnibus hominum gradibus et ordinibus so❝latia et beneficia præstemus. Immunitates sanctæ

[ocr errors]

ecclesiæ illæsas conservando, honores, privilegia, et "præeminentias nobilitatis nostræ, pro dignitate nata"lium eorum, a contemptu et vilipendio vindicando; "item juga solvemus subditis nostris universis, onerum "et gravaminum omnigenum; civitatibus quoque nos"tris, burgis et oppidis, chartas suas et libertates con"firmabimus, et amplificabimus etiam, si merebuntur, "Denique, in omnibus rebus, subditis nostris occa"sionem præbebimus existimandi, felix illud et cle" mentissimum Edwardi inclyti patris nostri, poste"rioribus vitæ suæ annis, regimen in nobis revixisse.

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

"Quoniam vero mors, aut captivitas, prædicti hos"tis nostri capitalis multæ sanguinis effusioni parcere "possit, aliter proculdubio secuturæ, si terrore, aut "promissis, complures ex subditis nostris in partes "suas contra nos pertraxerit, quod protinus evitare "cupimus (etsi pro certo informemur, prædictum hos"tem nostrum decrevisse, jamque in procinctu esse, quo e regno aufugiat, magnis thesauris coronæ nos"træ in exteras partes jamdudum transmissis, ut copiosius vitam in exilio sustentare possit) per præ"sentes edicimus, si quis hostem illum nostrum cepe"rit, aut afflixerit (qualiscunque demum fuerit condi"tionis qui hoc fecerit) eum remuneratum iri mille "libris pecuniæ, in manus suas statim numerandis; "atque insuper centum mercis redituum per annum, "sibi et hæredibus suis concedendis in perpetuum; præterquam, quod Deo, et omnibus subditis bonis, rem gratam faciet, ejusmodi tyrannum tollendo.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"Postremo omnibus notum facimus, Deumque omnipotentem testamur, cum Deus cor carissimi con"sanguinei nostri, regis Scotiæ, excitaverit, quo huic "causæ nostræ justissimæ, in propria persona sua,

adesset; hoc ab eo factum esse absque aliquo pac"to, et promisso, aut etiam postulato, in præjudicium 66 coronæ, aut subditorum nostrorum; sed contra, "fide data ex parte dicti consanguinei nostri, se, "quandocunque nos invenerit satis virium habere ad "hostem nostrum debellandum (quod speramus brevi "futurum) confestim, pacifice in regnum suum rever"surum: gloria tantum tam egregii incepti contencc tum, una cum vero et fido nostro amore et amicitia. "Quam (gratia divina aspirante) ita semper dispen"sabimus, et fovebimus, ut magno solatio futura sit utriusque regni subditis."

[ocr errors]

Verum edictum Perkini populum Angliæ paruin permovit; neque gratior erat ejus adventus, propter consortium illius, cum quo venerat. Itaque rex Scotia animadvertens, neminem ad Perkinum venire, neque alicubi in favorem causæ ejus se armare, bellum in incursionem vertit, et provinciam Northumbriæ gladio et

incendiis vastavit, et diripuit; verum postquam audisset copias contra se venire; neque volens homines suos spoliis onustos, et graves, deprehendi, in Scotiam cum præda ampla rediit; incepti prosecutionem in aliud tempus differens. Traditum est, Perkinum, personam principis probe imitantem, cum videret Scotos regionem illam depopulantes, queribundum, ad regem accessisse, eumque obsecrasse: "Ne bellum in eum modum gere"retur: sibi enim nullam coronam tam caram esse, ut eam patriæ suæ sanguine, et ruina, redimere vellet." Cui rex Scotiæ fere per ironiam respondit: "Se mul"tum vereri, quod de re non sua solicitudinem susciperet; quodque ipse nimis providus villicus hosti "futurus esset, si regionem in usus ejus servasset."

66

Per hoc tempus, annum scilicet regis undecimum, interruptio commercii inter Anglos et Flandros cœpit mercatores utriusque nationis graviter pungere. Majorem igitur in modum commoti, omnem lapidem moverunt, ut principes suos respective flecterent ad commercium illud denuo aperiendum, qua in re tempus iis favit. Coeperunt enim jam archi-dux et consiliarii sui cernere, Perkinum erronem, et cosmopolitam inventum iri: quodque puerorum esset circa pupas rixari. Quin et rex ipse Henricus, post impressiones illas Perkini in Cantium et Northumbriam factas, et frustratas, Perkini negotium minus æstimare coepit; adeo ut, aliquo consilio status, ejus rationem habere consentaneum non putaverit. Verum, quod eum maxime movit, illud fuit, quod, cum rex esset thesauri et opum appetentissimus, pati non potuerit commercium tanquam atrophia languescere; aut ullam manere obstructionem in vena porta, per quam sanguis ille flueret. Attamen majestatem suam eo usque tuebatur, ut se rogari primum vellet. Quinetiam mercatores, qui adventurarii dicebantur (quorum societas tunc opulentia floruit, et magno locupletum numero, et bonis contributionibus corroborata erat) nihil humile fecerunt, sed nativas regni merces coëmerunt, etsi in manibus suis, veluti mortuæ, jacerent, exportatione cessante. Tandem Londini convenere delegati ex utraque parte, qui de

« AnteriorContinuar »