Imágenes de páginas
PDF
EPUB

offerentes, et præcipi sibi petentes, quibus modis regi maxime utiles esse possint. Primarii illi viri, consilio inter se habito, jusserunt, ut copiæ nonnullæ, numero haud exiguo, se circa litora ostenderent: aliquæque ex ipsis copias Perkinianas signis allicerent, tanquam se cum illis conjuncturæ: aliique nonnulli, a litore se in interiora recipere et aufugere simularent, quo Perkinum ad homines suos in terram exponendos animarent. At Perkinus (qui in partibus regis agendis jam peritus, aut fortasse a Friono secretario instructus, didicerat milites imperio parentes primo stare, postea ordine incedere; rebelles contra confuse omnia agere et miscere) omnia sedate et sine tumultu agi observans, rem in duriorem partem interpretabatur. Itaque quo erat ingenio subdolo, pedem e navi movere noluit, priusquam omnia in tuto videret. Quamobrem copiæ regis animadvertentes, se plures allicere non posse, quam eos, qui primo in terram expositi fuerant, rebelles statim adortæ sunt et consciderunt, priusquam in naves se recipere potuissent. Qua pugna (præter occisos et eos. qui fuga se eripuerunt) capti sunt circiter centum quinquaginta homines: quos omnes (quoniam rex judicabat morem illum paucos ad terrorem reliquorum supplicio afficiendi, melioris notæ hominibus competere; verum fæcem populi protinus internecioni dandam, præsertim in principio rebellionis; simulque animo prospiciens copias Perkini posthac ex colluvie et sentina hominum projectorum compositas fore) in patibulosuspendi jussit, ad majorem terrorem ejusmodi nebulonibus incutiendum. Omnes Londinum perducti sunt funibus utrinque alligati, ut equi in plaustro, et morte affecti, alii Londini et Wappingi, alii circa oras maritimas Cantii, Sussexiæ, et Norfolciæ, ut loco signorum nauticorum et laternarum essent, quæ Perkini asseclas a littoribus Angliæ absterrere possent. Rex cum primum de rebellium in Cantium impressione certior factus fuerat, profectionem suam abrumpere cogitavit; sed proximo die nuncio accepto, quod partim devicti, partim fugati fuissent, iter suum continuavit; et Richardum Guilfordum equitem auratum in Cantium misit; qui populum convocans, eos (ex parte regis) laudibus cumulavit, quod non

solum in fide permansissent, sed operam suam tam prompte et prudenter præstitissent; atque universis gratias egit, præmia etiam aliquibus privatim pollicitus.

Decimo sexto Novembris, anno autem regis undecimo, electio servientium ad legem in ædibus episcopi Eliensis celebrata est, qua novem in eum ordinem cooptati fuerunt. Rex solennitatem illam præsentia propria et reginæ suæ honoravit ; utpote princeps qui semper jureconsultos ornare et decorare consueverat: id agens, ut subditos legibus suis, leges autem jureconsultis regeret et flecteret.

Hoc etiam anno, foedus iniit rex cum principibus Italis, pro defensione Italiæ contra Gallos. Carolus enim regnum Neapolitanum subjugaverat, et paulo post amiserat, quasi per somnium felix. Universam longitudinem Italiæ pervaserat, nusquam arma expertus; adeout verum esset, quod Alexanderpapa dicere solitus est: Gallos in Italiam venisse cum creta in manibus, qua diversoria sua notarent, potius quam cum armis, quibus pugnarent. Etiam ipso regno Neapolitano universo potitus est, gladium vix stringendo. Verum statim post tot et tantos errores cumulavit, ut iis nulla fortuna, licet optima, par esse posset. Barones Neapolitanos partium Angeovinarum minime demeruit; sed præmia sua pro arbitrio quorundam famulorum suorum, qui lucra captabant, dispersit. Italiam universam contra se excitavit eo, quod Ostiam cepisset et tenuisset, et libertatem Pisanorum protexisset: quæ suspicionem omnibus injecerunt ambitionem ejus ultra regnum Neapolitanum extendere. Nimis propere amicitiam cum Ludovico Sforza dirupit; qui revera claviger fuit, Gallumque introduxit et exclusit. Nonnullas etiam belli reliquias, in regno Neapolitano adhuc fumantes, exstinguere neglexit. Postremo, qui Italiam sine oppositione pervaserat,arma Italorum nimis despicere coepit; unde regnum Neapolitanum, Gallorum copiis minus instructum reliquit. Ita ut paulo post reditum ejus universum regnum ad Ferdinandum juniorem defecerit, et Gallos expulerit. Nihilominus Carolus cum ingentibus minis, et magno copiarum apparatu, novam expeditionem in Italiam destinabat. Itaque ad instantiam statuum Ita.

[graphic]

liæ complurium (et maxime papa Alexandri) foedus ictum est, inter eundem Alexandrum papam, Maximi lianum Romanorum regem, Henricum regem Angliæ, Ferdinandum et Isabellam reges Hispaniarum (ita enim in tractatu originali nomina principum illorum constanter collocantur) Augustinum Barbadicum ducem Venetiarum, et Ludovicum Sforzam ducem Mediolani; pro communi defensione statuum suorum singulorum. In quo tractatu licet nomen Ferdinandi junioris, ut partis principalis, non fuisset insertum, nihilominus regnum Neapolitanum proculdubio erat inclusum, tanquam feodum ecclesiæ Romanæ.

Mortua etiam est hoc anno Cecilia ducissa Eboraci, Edwardi quarti mater, apud castrum suum de Barkhamsted, ætate extrema; quæque eo vitam produxerat, donec vidisset tres principes ex sobole sua coronatos; quatuor autem trucidatos. Sepulta est apud Foderinghamiam, juxta ducem maritum suum.

Hoc etiam anno, rex comitia ordinum convocavit : in quibus complures leges latæ fuerunt, naturæ magis privatæ et vulgaris, quam ut historiæ lectorem detinere mereantur. Atque merito quis suspicari possit ex iis, quæ postea secuta sunt, regem sicut in salubribus legibus ordinandis præcelleret; ita in secreto apud se constituisse, ex legibus suis fructum percipere, non minus ad colligendas pecunias, quam ad corrigendos mores: atque in hunc finem eas in majus accumulasse.

Lex principalis, quæ his comitiis perlata est, fuit miræ cujusdam naturæ; justa potius secundum æquitatem naturalem, quam ex norma juris; et magnanima magis, quam cauta. Statuit hæc lex, ut nemo, qui regis partes tunc de facto regnantis secutus fuerat, propter ejusmodi crimen unquam impeteretur aut condemnaretur vel processu legis, vel per actum parliamenti: atque insuper, si tale aliquod actum parliamenti condemnatorium, fieri post contigisset, irritum et invalidum prorsus foret. Ista constitutio in hoc fundabatur, quod rationibus status magnopere conveniret, ut subditi de jure regni minime inquirerent, atque rursus conscientiæ leges hoc postularent, ut (quicunque belli exitus foret) subditi obedientiæ suæ poenas non darent. Genius

[blocks in formation]
[graphic]

bujus legis pius et nobilis certe fuit; cum id in bello statueret, quod David in peste a Deo petiit, qui dixit: Si peccavi, percute me istæ autem oves quid fecerunt? simul occulto sapiebat ista lex providentiam et prudentiam quandam profundam; nam omnem occasionem sustulit, cur subditi in regis titulum curiose inquirerent; cum ipsorum securitati, quæcunque esset belli fortuna, cautum jam esset. Præterea, non potuit non corda et amorem subditorum sibi conciliare, quoniam magis videbatur prospicere illis, quam regi ipsi. Attamen interea milites hæc lex exuebat et exsolvebat magno illo vinculo et calcari necessitatis (quæ illis alias incumbebat) pugnandi, et non nisi parta victoria abscedendi: quandoquidem vitæ militum et fortunæ in tuto essent, sive fortiter pugnarent, sive terga verterent. Verum quoad partem legis secundam, vis ipsius plane vana fuit et illusoria; cum scilicet per statutum præcedens statutum aliquod futurum frustrari posse quis cogitet. Absoluta enim et suprema potestas seipsam constringere non potest: neque quod natura revocabile est figi potest: non magis, quam si quis testamento suo declaraverit, quod si testamentum novum conderet, illud irritum esse. Et quantum ad casum acti parliamenti, memorabile prorsus accessit exemplum temporibus Henrici octavi: qui se, durante minore ætate filii sui, mortem obire posse prævidens, statutum condi fecit: " ut nullum statutum, durante "minore ætate regis latum, regem aut successores " ejus teneret, nisi a rege, postquam ad plenam æta "tem pervenisset, sub sigillo magno Angliæ confirma

tum foret." Verum primum statutum, quod tempore regis Edwardi sexti tunc minoris inactitatum fuit, illud prius actum prorsus rescidit. Verum res, quæ non sunt peremptoriæ ad obligandum, possint tamen esse commodæ pro tempore ad satisfaciendum populo.

Lata est etiam lex in adminiculum et firmamentum contributionis ejus, quæ dicta est benevolentia. Quær sancivit, ut pecuniæ summa, in quam aliquis consenserat, neque tamen soluta esset, legis processu exigeretur. Quod statutum sicut pecuniarum detentarum solutionem acceleravit, ita rei ipsi auctoritatem addi

dit: lata autem lex est (ut prætendebatur) ad instantiam ipsorum, qui jam antea solvissent.

His etiam comitiis lata est lex illa bona, quæ breve de attincta vocatum introduxit, per quod judicia juratorum (quæ veredicta vocantur) falsa rescindi possint; quæ ante illud tempus evangelii cujusdam instar erant, atque plane irrevocabilia. Ad causas capitales hæc lex se non extendit; tam quia plerumque regis nomine eæ causæ aguntur, quam quia illæ (si per viam indictamenti, quod regis nomine semper procedit, tractentur) duplici veredicto transiguntur, nimirum eorum qui inquirunt, et eorum qui quæstionem terminant; unde fit ut non duodecim viri tantum, sed viginti qua tuor viri de re pronuncient. Verum (ut videtur) non fuit id solum in causa, quod ad capitalia lex non extenderetur. Ista enim ratio ubi causa capitalis a parte gravata peragitur non tenet; sed illud in primis in considerationem venerat, ne forte juratores in causis capitalibus timidius se gererent, si obnoxii essent novis litibus et periculis, ubi favor vitæ contra eos faceret. Neque etiam extenditur ista lex ad litem aliquam infra valorem quadraginta librarum, quia in hitibus tam exigui valoris superaturæ essent impensæ summam principalem si retractarentur.

Lex alia sancita est, contra ingratitudinem fœminarum, quæ, a maritis suis, aut maritorum suorum pa. rentibus, aut cognatis, ad terras promotæ, eas alienarent, in præjudicium et exhæredationem hæredum aut eorum, ad quos post mortem ipsarum terræ illæ redire deberent. Huie malo remedium porrigebat lex, ut scilicet liceret hæredibus et cæteris, in terrarum pos sessionem, nomine foris-facturæ, non exspectata morte mulieris, continuo venire.

Lata est etiam illa lex charitatis plena; ut scilicet homines egeni, lege agentes, admitterentur in forma pauperis; hoc est ut nihil solvant advocatis, procura. toribus, aut scribis: unde tamen factum est, ut ho mines egeni, sicut lege experiri melius possent, ita ad alios litibus vexandos promptiores essent. Fuerunt et aliæ iisdem comitiis leges introductæ bonæ et sanæ, ut prius dictum est: sed more nostro eas excerpimus, quæ naturæ sunt minime vulgaris.

« AnteriorContinuar »