Imágenes de páginas
PDF
EPUB

hostium undique circumseptum, in extremo vitæ suæ periculo fuisse; cum Stanleius iste a fratre missus fuit cum tribus millibus armatorum, ad regem eripiendum; quod tam fortiter et feliciter præstitit, ut rex Richardus in eo ipso loco occisus esset. Adeo ut vita mortalium majus beneficium accipere nequeat, quam rex a manu Stanleii acceperat; cum quodammodo Christi beneficio simile quiddam esset, simul et servare et coronare. Pro quo tam insigni merito rex ei maximam gratiam habuit; eumque consiliarium et camerarium suum constituit; atque etiam (nonnihil contra ingenium suum) ad spolia illa ingentia prælii de Bosworth conniverat, quæ universa fere in hujus viri commodum cesserunt, adeo ut inde supra modum ditaretur. Attamen, tanto merito inflatior, sibi gratiam a rege relatam minime existimavit; saltem non ex mensura pressa, et redundante, ut exspectabat. Itaque ambitio ejus in tantum exorbitavit, et modum omnem excessit, ut a rege se comitem Cestriæ creari peteret, qui honor, cum semper ut appennagium principatus Walliæ reputaretur, et filio regis primogenito ex more cedere soleret; petitio illa non solum a rege repulsam tulit, sed etiam animum ejus secreto offendit: cum ex hoc rex satis perspiceret, cupiditates Stanleii immoderatas esse, et cogitationes ejus vastas, et irregulares: atque beneficia priora regis ei sordescere, nec prout decuit æstimari. Cœpit itaque rex ei intra animum suum minus favere. Et quemadmodum modicum fermenti totam massam corrumpere solet, regis sagacitas jam passioni suæ, ex nova offensa irritatæ, suggerere cœpit, Stanleium, in prælio de Bosworth, licet satis celeriter advenisset ad vitam regis servandam ; contra tamen, satis diu moratum esse, ut de vita rex periclitaretur. Nihilominus, cum nihil haberet, accusatione in eum dignum, eum honoribus suis frui usque ad præcipitium istud extremum permisit.

Post eum factus est camerarius hospitii regis Ægidius dominus Daubeneius, vir magnæ prudentiæ et fortitudinis; quæ virtutes magis in eo enituerunt, quod simul humanus fuerit et moderatus.

Invaluerat opinio, quod Robertus Cliffordus (qui jam factus erat veluti delator regius) etiam ab initio

[graphic]

0

fuisset emissarius et explorator regis; et quod in Flandriam confugisset non sine regis notitia et consensu. Verum hoc minus est probabile; tum quia nunquam mensuram illam gratiæ apud regem recuperavit, qua ante discessum suum fruebatur; tum præcipue quia delatio ejus circa Stanleium (quod ei pro maximo merito erat) minime processit ex iis, quæ in Flandria didicerat, sed ei res illa ante discessum suum ex Anglia innotuerat.

Supplicium Stanleii et cæterorum (præcipue vero Stanleii, qui robur fuerat partium) et defectio Cliffordi, qui omnium erat apud rebelles intimus, Perkini et conjuratorum incepta miris modis turbavit, tam metum injiciendo, quam suspiciones, et diffidentiam ; adeo ut jam, instar arenæ essent sine calce, male inter se cohærentes; præcipue qui ex Anglis essent: qui jam attoniti, se mutuo oblique intuebantur; incerti, quis partibus suis fidus esset, quis secus: sed existimabant plane regem, partim præmiis inescando, partim arte irretiendo, omnes, qui alicujus essent pretii, in suas partes tracturum. Et revera factum est, ut plurimi sigillatim recederent, alii post alios. Barleius (qui una cum Cliffordo missus fuerat) ex iis fuit, qui diutissime in fide erga rebelles permansit, donec Perkinus fere attritus esset; attamen etiam regi ad extremum reconciliatus est. Sed ruina hujus viri magni (Stanleii scilicet) qui tanta gratia et auctoritate (ut credebatur) apud regem floruerat; atque modus ipse, quo rex negotium illud tractavit, unde liquido patebat, inquisitionem occultam ei, diu antequam in judicium adductus fuisset, incubuisse; simul et causa, propter quam supplicio affectus est, quæ vix alia fuit, quam quod affirmasset, titulum familiæ Eboracensis titulo familiæ Lancastrensis fuisse potiorem; in quo casu omnes fere includebantur, saltem quoad opinionem internam: Hæc omnia (inquam) res fuerunt incredibilis terroris universis regis servis et subditis; adeo ut nemo fere tutum se reputaret: quinetiam eo res processerat, ut vix sermones inter se conserere homines auderent, sed universalis cunctos invaderet diffidentia; ex quo factum est, ut rex magis absoluto certe, sed minus tuto imperio frueretur: nam, sanguis

[graphic]

in interiora fluens, et vapores intus conclusi, oppri munt et suffocant magis.

Hinc orti sunt innumeri famosi libelli (qui libertatis sermonis cohibitæ eruptiones sunt, et seditionum quasi femellæ) infinita in regem, et aliquos ex consiliariis suis intimis, scandala et invectivas ejaculantes. Pro quibus componendis et spargendis, post multam et diligentem inquisitionem, quinque tantum tenuis conditionis homines apprehensi sunt, et morte mulctati.

Rex interea res Hiberniæ non neglexit: is enim ager erat, in quo fungi illi (qui nocte una se attollunt) maxime vigere solebant. Misit igitur ex Anglia (quo res suas in eo regno melius componeret et stabiliret) utriusque togæ delegatos: priorem nempe de Lanthony, ut cancellarii munere ibi fungeretur; et Edwardum Poyningum equitem auratum, cum copiis militaribus, et potestate imperatoria; atque una diploma dedit, auctoritatem in eum conferens locumtenentis sui, in regimine civili; in qua clausula erat; "Ut etiam Kildariæ comes, tunc Hiberniæ deputa"tus, ei pareret." Verum Hiberni agrestes (qui maxime deliquerant) more suo, in sylvas et paludes fugerunt: quique in pacato Hiberniæ similis criminis conscii sibi erant, ad eos se receperunt: adeo ut Poyningus, erga erraticos Hibernos, erraticam quandam expeditionem suscipere compulsus fuerit: in qua, propter montes et saltus, parum profecit: quod (sive ex melancholia quadam suspiciosa quod res ei male successerunt; sive ut conatus suos ab infamia vindicaret) imputari prorsus voluit favori, quo comes Kildariæ secreto rebelles prosequebatur: levissima quaque suspicione locum habente in eum, propter Kildariæ comitem illum, qui Lamberto Simnello adhæserat, et in prælio Stokensi occubuerat. Itaque comitem comprehendi jussit, et in custodiam dari, eumque in Angliam misit; qui, examine debito facto, ita se purgavit, ut in munus pristinum deputati Hiberniæ restitutus fuerit. Sed Poyningus (quo meriti sui in rebus bellicis exilitatem actis pacis compensaret) parliamentum convocavit: in quo lex lata est illa memorabilis, quæ etiam hodie lex Poyningi vocatur: per quam statuta Angliæ universa etiam in Hibernia recipi et obti

nere sancitum est. Antea siquidem Hibernos minime obligabant; neque similiter ullum statutum in Anglia ordinatum, post tempora illa, scilicet annum decimum regis, Hibernos obligat.

Circa hoc tempus coepit in rege notari inclinatio illa, quæ postea, a consiliariis et ministris pravis excitata et aucta, macula plane facta est regiminis sui. Illa erat industria et artes pecunias a subditis suis emungendi, per mulctas et foris-facturas ex legibus pœnalibus: id quod hominum animos magis hoc tempore perculsit, quoniam facile erat cernere, hoc in ingenio regis penitus insitum fuisse, cum nullæ eum premerent rei pecuniariæ angustiæ; sed contra, thesauro ubertim abundaret. Etenim, pecunias a Gallo propter pacem nuper receperat ; a subditis item eæ, quæ nomine benevolentiæ collatæ fuerant, solutæ jam erant. His casualia amplissima, ex confiscatione Stanleiana, accesserant; præter alia lucra diversa. Primus casus in hoc genere memorabilis fuit ille Gulielmi Capelli, equitis aurati, aldermani civitatis Londinensis; qui vigore diversarum legum pœnalium mulctatus est ad summam bis mille et septingentarum librarum; et pro mille sexingentis libris cum rege transegit: a quo tamen Capello, diu post, Empsonus novas pecunias extorquere annisusest; idque fecisset, nisi rex, sub ipsum tempus, mortuus fuisset.

Estate sequente rex, ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est; atque ut fidem apud omnes faceret, severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas, et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem ejus detraxisse; profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies; ibique moram nonnullam

fecit.

Durante adhuc hac regis profectione, Perkinus, videns tempus et moram, quæ (dum incepta sua occulta fuissent, nec in lucem prodiissent, et in Anglia satis prospere successissent) rebus suis conducebant ; nunc vicissim, cum consilia sua patefacta essent, contra eum potius facere (propterea quod cum res in declivi positæ sint, non facile sustinentur, aut sistuntur, absque novo

[graphic]

impetu) constituit fortunam suam per novam aliquam in Angliam ipsam impressionem experiri; spem adhuc ponens in populi inclinatione, et favore, erga familiam Eboracensem. At corpus illud vulgi neutiquam similibus artibus tractari oportere, ac personas eminentes, judicabat: sed nullum aliud affectuum vulgi experimentum capi recte posse, quam vexillo in campis expanso. Delegit autem, ex locis, in quibus invasio fieri deberet, oras Cantii.

Interea vero regis prudentia et providentia ad tale opinionis et famæ culmen ascenderant, ut quicquid prospere evenerat, de industria, et ex composito, ab eo factum esse existimaretur. Itaque creditum est, etiam hunc particularem Perkini de Cantio invadendo conatum, regi prævisum et præcognitum fuisse. Ideoque, quo facilius Perkinum in Cantium alliceret, eum in partes septentrionales procul profectionem suscepisse: luctatorum more, latus apertum Perkino ostendendo, ut irrueret, et incaute dejiceretur; cum rex eam Cantii provinciam, jam antea sibi fidam, et erga se bene animatam effecisset.

Perkinus autem, eo tempore, colluviem quandam, ex omnibus nationibus, collegerat : nec numero certe, nec animis aut fortitudine contemnendam: sed qui tali essent ingenio et fortuna, ut non minus amicis, quam hostibus, essent formidabiles: cum plurimi eorum exleges essent, et facinorosi, quique ex rapto vivere solerent. Hos in naves imposuit, iisque comitatus Sandwicum et Dealam, oppida provinciæ Cantii, circa mensem Julii appulit.

Illic anchoras jecit, atque, ut animos plebis tentaret, aliquos ex suis in littus exposuit, multa jactando de copiis, quæ præsto essent, statim subsecuturis. At populus Cantii (cum satis perspexissent, in copiis Perkini, neminem comparere ex Anglis melioris notæ, sed exteros tantum, eosque infimæ conditionis homines, ac fere latrones, longe magis idoneos ad oras maritimas depopulandas, quam ad regnum domino suo recuperandum) ad primarios Cantii viros se contulerunt; studium suum et fidem versus regem professi, et operam suam ultro

« AnteriorContinuar »