Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mandatum.

Historia.

Commenta

tio.

extinctiones. Inquirendum etiam est, in quali genere, aut mixtura aquarum, indurescant magis.

4. Reperiuntur tamen modi mortificationum metallorum, id est, prohibitionum, ne cum soluta et aperta fuerint, restituantur. Id maxime cernitur in argento vivo; quod, si strenue tundatur, et inter tundendum injiciatur parum terebinthinæ, aut salivæ hominis, aut butyri, mortificatur argentum vivum, et nanciscitur aversationem et fastidium ad se restituendum.

Diligenter inquirendum de mortificationibus, hoc est, de impedimentis restitutionum omnium metallorum. Magna enim debet esse antipathia eorum, quæ prohibet ne ea coëant. Cumque omnis restitutio ipsorum sit genus quoddam condensationis, pertinebit scilicet cognitio privationis ad cognitionem formæ.

Dilatationibus per spiritum innatum se expandentem non opponitur proprie actio aliqua reciproca: cum contractio res aliena sit a spiritu, qui non contrahitur, nisi cum aut suffocatur, aut patitur, aut colligit se (arietis instar) ut fortius se dilatet. Attamen commode hoc loco substituemus actionem illam, quæ est propria partium crassiorum, sed per accidens imputari debet spiritui innato; ea est, ubi per evolationem, sive emissionem spiritus, contrahuntur et indurantur partes. Spiritus autem emittitur vel ex agitatione sua propria, vel solicitatus ab aëre ambiente, vel vocatus et irritatus ab igne, seu calore.

pro

Idem faciunt quoad attenuationem et emissionem spiritus, et actiones quæ ex ea sequuntur, ignis sive calor, et tempus sive ætas. Verum ætas per se curriculum est solummodo, aut mensura motus. Igitur cum de ætate loquimur, intelligimus de virtute et operatione composita exagitatione spiritus innati, et aëre ambiente, atque radiis cœlestium. Sed illud interest, quod ignis et calor vehemens dilatet corpora confertim, et fortiter, et visibiliter; ætas autem, instar caloris lenissimi, paulatim, et leniter, et occulto: fumi enim et vapores scilicet spissi sunt et conspicui, perspirationes vero neuti quam; ut manifestum est in odoribus. Attamen magis

subtilis et exquisita est ea corporum attenuatio et rarefactio, quæ fit per ætatem, quam quæ fit per ignem. Nam ignis præcipitans actionem, pneumaticum, quod in corpore est, rapide evolare facit; humidum quoque quod præparatum est in pneumaticum subinde vertit, atque tale factum emittit: unde partes tangibiles sedulo se interim et gnaviter constipant, et non parum spiritus (tanquam manu injecta) morantur et detinent. At ætas pneumaticum jam factum ad evolationem non urget subito; unde fit ut illud diutius manens in corpore, quicquid in tenue digeri possit, sensim et seriatim præparet, parum ex pneumatico jam facto placide et successive interim evolante; adeo ut anticipet fere, et tanquam fallat constipationem partium tangibilium. Quamobrem in dissolutione per ætatem, sub finem negotii, parum admodum tangibilis figitur et manet. Etenim pulvis ille putris, qui per longos annorum circuitus manet, tanquam consumptionis reliquiæ (qualis in sepulchris et monumentis vetustis nonnunquam invenitur) res quasi nihili est, et omni incineratione, quæ fit per ignem, minutior et magis destitutus. Nam cineres etiam succum habent, qui possit elici, et verti in sales: hujusmodi pulvis minime. Verum, quod ad inquisitionem præsentem pertinet, et cujus causa hæc dicta sunt, certum est spiritum, quamdiu detinetur in corpore, partes tangibiles colliquare, intenerare, conficere, subruere; verum ab ejus emissione partes tangibiles continuo se contrahere et constipare.

Contractiones per angustationem partium crassiorum post spiritum emissum.

1. In senectute cutes animalium corrugantur, et Historia. membra arescunt.

2. Pyra et poma diu servata rugas colligunt; nuces autem ita contrahuntur, ut non impleant testam.

3. Casei veteres in cortice exteriore efficiuntur rugosi. Ligna in trabibus, postibus, et palis, tractu temporis (præsertim si ponantur viridia) contrahuntur in arctum, ut disjungantur et hient. Simile fit in globis lusoriis.

[ocr errors]

Monitum.

Historia.

4. Terra in magnis siccitatibus divellitur, et in superficie sua plena rimarum efficitur : etiam quandoque rimæ tam in profundum penetrant, ut ad eruptionem aquarum causam præbeant.

Nemo nugetur, aiens, istam contractionem in desiccationibus nihil aliud esse, quam absumptionem humidi. Nam si id tantum ageretur, ut humidum in spiritum versum evolaret, deberent corpora manere in priore exporrectione et dimenso suo, et solummodo cava fieri, ut pumices, aut suber; non autem localiter contrahi et minui dimenso suo.

5. Lutum per fornaces cogitur in lateres et tegulas: at si instet calor vehemens, ut in medio fornacis, vertitur etiam nonnulla pars luti, et funditur in vitrum.

6. Ligna, si suffocetur flamma, vertuntur in carbones; materiam scilicet magis spongiosam et levem, quam ligna cruda.

7. Metalla pleraque sepulta in crucibulis inter prunas ardentes, et multo magis per fornaces reverberatorias, vertuntur in materiam friabilem, et calcinantur.

8. Complura fossilia et metalla, et ex vegetabilibus nonnulla, vitrificantur per ignes fortes.

9. Omnia quæ assantur, si ignem plus æquo tolerent, incarbonantur, et recipiunt se in angustius di

mensum.

10. Papyrus, membrana, lintea, pelles, et similia, per ignem non solum corrugantur in partibus, sed etiam se complicant et convolvunt, et tanquam rotulantur in toto.

11. Lintea a flamma primo concepta, paulo post suffocata, vertuntur in substantias raras; quæ vix inflammantur, sed facile ignescunt; quibus utimur ad fomites flammarum.

12. Pinguia, ut cera, butyrum, lardum, oleum, et similia, per ignem deveniunt frixa et fæculenta, et tanquam fuliginosa.

13. Ova contrahuntur ab igne, et quatenus ad albumen ipsorum, colorem mutant a claro in candidum.

14. Quinetiam si ovum testa exutum injiciatur in spiritum vini bonum et fortem, elixatur, et fit candi

dum; similiter et offa panis injecta in ipsum devenit quasi tosta.

tiones.

1. Quamdiu (ut paulo ante innuimus) spiritus in cor- Observapore detinetur, si per ignem aut calorem excitatus et dilatatus fuerit, tamdiu agitat se, molitur exitum, partes tangibiles emollit, intenerat, colliquat: atque hoc est proprium opus spiritus, qui digerit et subigit partes. Sed postquam spiritus sibi exitum invenerit, et emissus fuerit, tum prævalet opus partium, quæ a spiritu vexatæ conspirant,et se stringunt; tam ex desiderio nexus et mutui contactus, quam ex odio mótus et vexationis. Atque inde sequitur coarctatio, induratio, obstinatio.

2. Est in processu contractionis partium ab igne finis et ultimitas: nam si minor sit copia materiæ per violentam deprædationem ignis, quam ut cohærere possint; tum demum se deserunt, et incinerantur et calcinantur.

Atque de contractionibus, quæ fiunt ab emissione Connexio. spiritus e corporibus, sive is emittatur per ætatem, sive per ignem, sive per calorem potentialem, hæc inquisita sunto. Actioni vero dilatationis per calorem actualem externum reciproca est actio contractionis per frigus actuale externum. Atque hæc condensatio est omnium maxime propria et genuina; maxime potens etiam foret, nisi quod non habemus hic apud nos in superficie terræ frigus aliquod intensum. Frigus autem et caloris remissio (nam utrumque hoc loco conjungere visum est) alia simpliciter, manente natura sua, condensat; alia rarefacta (sed imperfecte) restituit; alia per condensationem plane vertit et transformat de natura in naturam. De his omnibus jam pauca sunt proponenda.

Contractiones corporum per frigus actuale externum.

1. AER in vitro calendari percipit gradus tam frigidi quam calidi. Atque temporibus nivalibus super caput vitri quasi pileum ex nive posuimus; qui, licet aër ipse illo tempore fuisset hiemalis et asper, tamen frigus in tantum auxit, ut aqua per paucos gradus, aëre contracto, insurgeret.

2. Superius posuimus, aërem in vitro ad tertias per

Mandata.

Historia.

calorem dilatatum fuisse, atque tantundem, remittente calore, se contraxisse.

1. Experimento plane dignum est, ut probetur, utrum aër per calorem dilatatus figi in eadem exporrectione possit, ut se restituere et contrahere non laboret. Itaque accipe vitrum calendare robustum, idemque vehementer calfacito; deinde os bene obturato, ne aër se contrahere possit; et per aliquot dies obturatum dimittito: deinde in aquam ita obturatum mergito; et postquam in aqua fuerit, aperito, et videto quantum aquæ trahat, atque utrum sit ad eam proportionem quam alias tracturum fuisset, si vitrum statim in aquam fuisset missum.

2. Etiam obiter nota (etsi ad titulum de calido et frigido potius pertineat) utrum aër, ita fortiter dilatatus et per vim detentus, retineat calorem suum multo diutius, quam si os vitri apertum fuisset.

1. Stellæ tempore hiemali, noctibus valde serenis et gelidis, apparent grandiores quam noctibus æstivis serenis: quod fit præcipue ex universali condensatione aëris, qui tum vergit magis ad naturam aquæ: nam sub aqua omnia apparent longe grandiora.

2. Rores matutini sunt proculdubio vapores, qui in aërem purum non erant plene dissipati et versi, sed hæ rebant imperfecte misti, donec per frigora noctis, præsertim in regione media quam vocant aëris, fuerint repercussi, et in aquam condensati.

3. Condensatio pluviæ, et nivis, et grandinis fit similiter per frigus mediæ regionis, quod vapores coagulat magis (ut plurimum) in alto, quam rores. Occurrunt vero dubitationes duæ, circa quas diligens fieri debet inquisitio. Altera, utrum guttæ ipsorum congelentur et condensentur in ipso casu; an fuerint illæ primo collectæ et congregatæ in moles majores aquarum, in aëre (propter distantiam a terra) pensiles, quæ postea, per violentiam aliquam conquassatæ, frangunt se, et comminuunt in guttas; ut in nonnullis cataractis Indiæ Occidentalis, quæ tam subito et confertim descendunt, ut videantur quasi ex vasibus fusæ et dejectæ. Altera, utrum non solum vapores (qui olim fuerunt humores et aquæ,et solummodo restituuntur) sed etiam pars magna

« AnteriorContinuar »