Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

benevolum regnare, et constellatio advenisse visa est, sub qua Perkinus oriri deberet. Itaque mandata a ducissa accepit, ut in Hiberniam, sine mora, proficisceretur, secundum quod primo destinaverat. In Hibernia ad urbem de Corke appulit. Postquam illuc venisset (si quis propriæ relationi et confessioni, quam postea exhibuit, credere velit) Hiberni, eum satis splendide vestitum reperientes, ad eum undique frequentes convolarunt, ei imponentes, quod dux Clarentiæ esset, idem qui antea apud illos manserat; et postea, mutata opinione, quod filius esset nothus Richardi tertii; postremo, hanc etiam opinionem aspernati, eum pro certo Richardum ducem Eboraci, filium secundo-genitum Edwardi quarti, esse volebant, et affirmabant: se vero (aiebat) ista omnia (pro virili) abnegasse, et jusjurandum tactis evangeliis obtulisse, quod ipse nihil tale esset: donec in fine, vi quadam ad quicquid illi vellent agnoscendum eum adegissent, unde jusserunt eum bono animo esse et sine metu. Sed revera compertum est quod ipse, statim ab adventu suo in Hiberniam, personam ducis Eboracensis in se suscepisset, sibique, quibus potuit modis, socios et conjuratos adjunxisset: adeo ut literas expressas ad comites Desmondiæ et Kildariæ miserit, petens ut in auxilium suum properarent; quarum literarum chartæ originales adhuc exstant.

Circa idem tempus ducissa ad se pellexerat unum ex servis regis interioribus (cui nomen erat Stephanus. Frionus) secretarium regis pro lingua Gallica; hominem industrium, sed turbulentum et regi infensum, Frionus iste confugerat ad Carolum regem Gallum, seque in ejus famulitium insinuaverat subipsum tempus, quo bellum inter reges aperte pullulare coepisset. At Carolus, postquam de persona, et inceptis Perkini audiisset (satis ex sese promptus ad occasiones quascunque arripiendas in detrimentum regis Angliæ; atque a Friono instigatus, et antea ducissæ Margaretæ artibus allectus) statim misit quendam Lucam, una cum Friono isto (de quo diximus) tanquam legatos ad Perkinum, qui eum de regis Caroli bono in eum

S

animo certiorem facerent; quodque auxilia ei abunde mittere decrevisset, ad recuperandum regnum suum e manibus Henrici, coronæ Angliæ usurpatoris, et Galliæ hostis: invitans eum, ut ad se, in regnum. Galliæ, veniret. Perkinus se in cœlo jam collocatum existimabat, cum a tanto rege, tam honorifica legatione, accersitus esset: atque amicis suis in Hibernia narrans, quomodo a fortuna ipsa vocatus esset, quantaque spe ageret, continuo in Franciam navigavit. Cum ad aulam regis Galli pervenisset, rex magno cum honore eum excepit, eumque salutavit et appellavit per nomen ducis Eboracensis, hospitium et alia ei assignans, quæ magnum principem decerent. Etiam, quo magis ad principis magni imitationem accederet, satellitium ei circundedit, cujus dominus Congressallus erat præfectus. Aulici etiam (licet, apud Gallos, ludos facere in proclivi non sit) ad regis nutum se componebant; satis gnari rationes status ab ea parte stare. Eodem quoque tempore nonnulli ex Anglia viri primarii ad Perkinum profecti sunt, Georgius Nevillus, Johannes Taylerus, equites aurati; et circiter centum alii: et inter cæteros Frionus iste; qui fortunis Perkini se totum tradidit, et tunc, et diu post: et revera ei fuit præcipuus consiliarius, et ad omnia instrumentum bene efficax. Verum hæc omnia ex parte regis Galli artificiose tantum facta sunt, quo facilius Henricum ad pacem flecteret. Itaque a primo usque thuris grano, super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est. attamen eum regi Henrico in manus tradere Carolus renuebat (licet ab eo de hoc interpellatus) honoris sui gratia, sed eum liberum dimisit. Etiam, ex sua parte, Perkinus discessum suum acceleravit, veritus ne subito et occulto interciperetur. Itaque in Flandriam ad ducissam Burgundiæ properavit, narrans se variis fortunæ fluctibus jactatum, ad ejus aulam, veluti portum securum, confugisse; dissimulans prorsus, se unquam antea illic mansisse, sed tanquam jam primum se eo recepisset. Nec minus, ex altera parte, ducissa ipsa, tanquam rem Dovam, et miram, ejus adventum videri voluit; a principio, egregia cum simulatione, verba injiciens, quod

edocta fuisset, et prudentior facta, ab exemplo Lamberti Simnelli ne merces adulterinas reciperet; licet (ut aiebat) etiam de illo ipso Lamberto Simnello, ei non plane adhuc constiterit. Prætendebat autem (verum hoc semper fuit astantibus aliis) se contendere, ut Perkinum interrogationibus satis captiosis tentaret, et implicaret, ut experiretur num verus dux Eboraci fuisset; verum quando responsis suis sibi magnopere satisfactum fuisse affirmaret, tum vero se quasi attonitam, et in ecstasim raptam fingebat, propter mirabilem adolescentis e periculis emersionem; eum amplexa, ac si e morte in vitam rediisset: atque argumentata, Deum, qui modis tam miris eum ab interitu eripuisset, simul reservare eum constituisse ad prospera fortunæ, et magnum aliquod facinus. Quod vero ad ejus e Francia dimissionem, nolebat eam interpretari, ac si fraudes Perkini Gallis suboluissent, aut propter neglectum aliquem; sed contra, hoc pro signo certo astruebat, eum pro viro aliquo magno habitum fuisse; quoniam causæ ejus destitutio, et desertio, revera tanti erat, ut si quis recte animadvertat, pacem confecisset: immolando scilicet principis innocentis et calamitosi fortunas, utilitati et ambitioni duorum potentium monarcharum. Neque sibi Perkinus ipse defuit, aut majestate et comitate quadam regia; aut promptis et appositis responsis; aut se benignum et gratiosum præbendo favorem ejus ambientibus; aut indignatione et vilipendio quodam modesto versus eos, qui de veritate rerum suarum subdubitare videbantur; sed in omnibus mirabiliter se gessit. Ita ut, non solum apud eminentiores constanter ereditum sit, eum verum fuisse ducem Richardum: quin et ipse, ex diuturna et assidua simulatione, et mendacium sæpius narrando, versus fere est in habitum ejus rei, quam simulabat; quasi quæ fingeret simul et crederet. Ducissa igitur, tanquam in re explorata, honoribus plurimis Perkinum cumulavit, eum perpetuo nepotem suum compellans, eique tribuens titulumillum delicatum albæ rosa Angliæ, et ad corporis ejus custoམནམཔས་ diam satellites ei assignavit, ad numerum triginta hominum, cum bipennibus, tunicis variegatis ex purpureo et cæruleo, indutos. Aulici quoque universi, et gene

raliter tam Flandri, quam peregrini, eum magno honore prosequebantur.

et

Hæc nova, veluti fulgura et tonitrua, in Angliam pervenerunt, ducem scilicet Eboraci pro certo vivere. Nomen autem Perkini eo tempore incognitum fuit; sed rumores de duce Eboraci tantum volitarunt; eum in Hibernia agnitum, in Gallia venundatum, jamque in Flandria receptum et in magno honore esse. Rumores isti plurimum prævalebant: apud nonnullos quidem propter malevolentiam; apud alios propter ambitionem; apud aliquos propter levitatem, et rerum novarum studium; apud paucos fortasse propter conscientiam, et credulitatem; apud plurimos autem propter imbecillitatem judicii; et apud haud paucos propter obsequium erga viros quosdam primarios, qui his rumoribus in secreto favebant, eosque alebant. Neque magno post intervallo, secuta sunt hos rumores rerum novarum murmura et scandala contra regem regimen suum; quæ infamiam ei inurebant, quod magnus esset exactor, et nobiles regni deprimeret. Amissio Britanniæ, et pax cum Gallis facta, neutiquam silentio prætermissa. Sed ante omnia injuriam urgebant, qua rex reginam suam afficiebat, quod in ejus jure non regnaret. Dicebant igitur, Deum jam tandem ramum masculum familiæ Eboracensis in lucem produxisse, qui precario regnaturus non esset, utcunque rex uxorem suam miseram regno spoliaret. Nihilominus (ut fieri solet in iis, quæ apud vulgus fidem obtinent, quæque illi libenter audiunt) famæ istæ ita invalescebant, ut auctores inter multitudinem loquentium caput conderent; similes herbis quibusdam serpentibus, quæ radicem certam non habent; aut vestigiis ultro citroque impressis, quæ sequi non licet. Sed paulo post maligni isti humores in ulcus confluxerunt, atque occulto in viris aliquibus magnæ dignitatis, veluti in partibus nobilibus, sedes repererunt. Quorum præcipui erant Gulielmus Stanleius hospiti regii camerarius; dominus Fitzwalterus; Simon Mountfortus, Thomas Thwaitus, equites aurati; cum aliis. Hi in occulto conjurarunt, promittentes se ducis Richardi titulum promoturos. Nihi

lominus nemo conjuratorum aperte fortunas suas periculo objecit, præter duos; nempe Robertum Cliffordum equitem auratum, et Gulielmum Barleium, qui duo in Flandriam trajecerunt, missi a conjuratis in Anglia, ut veritatem earum rerum, quæ in Flandria agitatæ sunt, diligenter inquirerent et explorarent; una cum bona pecuniæ summa, sed sub conditione, ne eam distraherent, nisi illa, quæ ferebantur, vera esse, et sine fuco, perspicerent. Adventus Roberti Cliffordi, quod ex magna familia oriundus, et fama celebratus esset, gratus supra modum ducissæ erat. Quæ postquam cum eo collocuta esset, eum in conspectum Perkini adduxit, cum quo sermones crebro conseruit: adeo ut in fine (sive a ducissa adductus, ut conatibus suis faveret; sive a Perkino, ut fabulæ crederet) rescripsit in Angliam, se personam ducis Eboraci æque nosse, ac suam propriam, atque proculdubio adolescentem istum verum esse ducem. Hoc modo factum est, ut omnia hic in Anglia ad defectionem et seditionem spectarent; et conjuratio foveri cœpit mutuo tractatu inter Flandriam et Angliam.

Rex, ex sua parte, non dormiebat: verum arma sumere, aut copias cogere, adhuc intempestivum putabat; ne metum proderet, aut idolo isti cultum nimium exhiberet. Attamen portus regni clausit, vel saltem ministros præfecit, qui commeantes ultro citroque observarent, et suspectos examini subjicerent. Quoad reliqua vero, fraudem fraude propellere elegit. Duo autem erant, quæ animo destinaverat. Unum, ut imposturam Perkini omnium oculis subjiceret: alterum, ut conjuratos inter se committeret. Ad imposturam convincendam, duæ tantummodo pate bant viæ, prima, ut liquido appareret, ducem Eboraci revera trucidatum fuisse: altera ut sive mortuus esset, sive vivus, Perkinum utcunque impostorem esse omnibus constaret. Quantum ad primam ita se res habebat. Quatuor tantum erant testes, qui ex notitia propria de nece ducis Eboraci, affirmare aliquid poterant; i erant Jacobus Tirrellus, qui a rege Richardo mandata de ea re acceperat; Joannes Dightonus, et Milo Forrestus, servi Tirrelli, carnifices ipsi: et

« AnteriorContinuar »