Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quod tempus mansit. Unde etiam literas scripsit (quo genere comitatis interdum utebatur) ad majorem et senatum Londinensem, gloriando fere de pecuniis, quas propter pacem receperat; satis gnarus, arcas regis plenas Londinensibus rem suavissimam auditu esse. Magis tamen lætati fuissent illi, si contributio ipsorum (benevolentia dicta) mutuatio sola fuisset. Verum decimo septimo Decembris sequentis Westmonasterium rediit, ubi festum nativitatis Domini celebravit.

Haud multo post regis in Angliam reditum, misit ad Alphonsum, filium primogenitum Ferdinandi regis Neapolitani, ducem Calabriæ, insigne ordinis periscelidis: honorem quidem a duce ipso petitum, qui eum in oculis Italorum eveheret: siquidem, arma Caroli exspectans, plurimi æstimabat amicitiam Angliæ, utpote quæ frænos ambitioni Caroli injicere possit. Illud insigne ab Alphonso maxima cum celebritate et pompa receptum est; ut solet fieri in iis, quæ existimationis gratia procurantur. Missum autem fuerat per Urswicum, in quem rex hanc legationem contulit, ut ei post multas legationes, unde nihil lucri percipi poterat, propter liberalitatem ducis Alphonsi, præmii loco

esset.

Sub hoc tempus rex rursus spiritibus malignis obsideri et infestari cœpit, per magicam scilicet, et artes curiosas ducissæ Margaretæ; quæ ab inferis evocavit umbram Richardi ducis Eboraci, filii secundo-geniti Edwardi quarti, ut obambularet, et regem vexaret. Gemma ista (licet adulterina) splendidior tamen erat, oculosque fulgore magis perstringebat, et in digitis principum majorum gestata est, quam Lambertus Simnellus: quippe quam non solum ducissa Burgundiæ, sed et rex Gallus, etiam et rex Scotiæ in pretio habuerunt. In Simnello certe parum erat, nisi quod puer erat venustus, quemque vestimenta sua regalia non dedecerent; verum adolescens iste (de quo nunc loqui occepimus) tam versutus erat, et veluti mercurialis, ut similem vix fere reperias; isque, qui, si forte in scena partibus suis excidisset, eas acumine proprio prompte supplere possit. Itaque cum inter exempla pseudoprincipum, quæ vel recentibus, vel antiquis temporibus exstiterunt, hoc

ipsum emineat, narrationem certe pleniorem et accuratiorem meretur; etsi regis inveterata consuetudo, res per obscuram lucem et partes divulsas et disjectas monstrandi, hanc rem tanta caligine involverit, ut ad ho diernum usque diem fere instar mysterii se habeat.

per

Ducissa Margareta (quam regis amici Junonem appellabant, quia talis erat versus eum, qualis fuit Juno versus Æneam, superos et Acheronta movendo in niciem ejus) loco basis machinarum suarum, quas contra regem extruebat, perpetuo omnibus viis et modis alebat, confirmabat, et spargebat famam illam volitantem, nimirum Richardum ducem Eboraci, filium se cundo-genitum Edwardi quarti, minime fuisse in turre Londinensi (prout ferebatur) necatum, sed vivum emissum: quoniam carnifices illi, qui operam suam præstiterunt ad barbarum illud facinus, postquam primoge nitum trucidatum vidissent, horrore et misericordia perculsi, Richardum istum clamemiserunt sortem suam experturum. Hanc escam et illecebram undique projecit, credens hujus rei famam et fidem (una cum recente exemplo Lamberti Simnelli) aliquas volucres forte aliquando tracturam, quæ eam captarent. Alia quoque diligentia usa est, non omnia casui permittendo. Adhibuit enim occultos quosdam emissarios (similes Turcæ ministris, qui puerorum tributum exigunt) qui adolescentulos venustos et formosos conquirerent, unde Plantagenistas et duces Eboraci effingeret. Tandem vero incidit in quendam, in quo omnia, quæ requiri videbantur, concurrebant ad ducem Eboraci repræsentandum.

Iste fuit Perkinus ille Warbeckus, cujus facinora et labores jam narrabimus. Primo enim ætas in utroque bene conveniebat: secundo, adolescentulus erat oris elegantia, et corporis lineamentis, cum dignitate quadam amabilis atque insuper mores et gestus ejus tam erant vafri, et quasi veneficiis quibusdam obliti, tam ad misericordiam commovendam, quam ad fidem imprimendam, ut fascini cujusdam et incantationis loco essent iis, qui eum aut videbant aut audiebant: tertio, tam egregius usque a pueritia erro fuerat, aut (ut rex

[ocr errors]

eum appellare solebat) terrarum calcator, ut difficile admodum esset nidum ejus, aut parentes reperire. Neque etiam potuisset aliquis, per diuturnam cum eo conversationem, aut familiaritatem, plene conjicere aute detegere quis esset; solum siquidem tam crebro mutabat. Postremo contigerat etiam res quædam leviss (a scriptore ejusdem temporis memoriæ tradita) quamp tamen probabile est ad ea, quæ postea gesta sunt, non-9 nihil attulisse, eisque tanquam ansam præbuisse; en fuit, quod rex Edwardus quartus compater hujus Per-> kini fuisset. Quod sicut suspiciosum valde erat in rege lascivo, quod in familia tam ignobili compater esse non dedignaretur, atque opinionem cuivis facile injicere poterat, Perkinum sanguinis illegitimi familiæ Eboraci aliquid in se habuisse; ita (licet illud minime fuisset)> occasionem saltem puero ministrare poterat (quod scili cet subinde regis Edwardi filius lustrious, aut joço for tasse filius vocaretur) cogitationes tales arripiendi setil fovendi. Tutorem enim nullum nactus est (ut Lamber tus Simnellus) donec ad ducissam Margaretam venisset, quæ eum in omnibus egregie instruxit.. Todd arooub

Ad hunc igitur modum hæc fabula peracta est. Fuit oppidanus quidam in civitate Turnacensi, qui ma gistratu in eo oppido perfunctus erat, cui nomen erat Joannes Osbeckus, Judæus ad fidem conversus, qui inq uxorem duxit Catharinam de Faro; cujus negotiorum procuratio eos traxit, ut ad tempus Londini habitarent, temporibus Edwardi quarti. Hoc spatio filium ex eart genuit; cumque in aula regis notus esset, rex aut pie tate quadam motus, quod Judæus conversus esset; autu privata quadam notitia adductus, eo honore eum dig natus est, ut filium ejus e fonte susciperet, eumque Petrum nominaret; postea autem cum puer delicatus et effoeminatus fuisset, vulgo vocatus est, diminutivon nominis sui, Peterkinus aut Perkinus. Etenim nomen Warbecki ei ex conjectura tantum impositum erat, ans tequam examinationes de eo negotio habitæ fuissent Attamen ita invaluerat nomen Warbecki, ut etiam post verum nomen ejus cognitum retineretur. Dum adhuc infans erat, parentes cum eo Turnacum reversi sunt.

+

7

Paulo post commissus est cuidam ex cognatis suis, Joanni Stenbecko dicto, qui Antwerpiæ habitabat, unde sæpius Antwerpiam et Turnacum inter, et circa alia Flandriæ oppida cursitabat; ut plurimum cum Anglis versatus, quo pacto etiam linguam Anglicam ad unguem callebat. Tandem, paucis annis elapsis, postquam in adolescentem formosum crevisset, a quodam ex ducissæ Margaretæ exploratoribus ad eam deductus est. Quæ enim accurate intuita, et cernens eum vultu et corpore fortunam sublimem posse sustinere; ac simul perspiciens eum ingenii acumine et morum elegantia eminere, putabat se jam reperisse marmor quoddam pretiosum, ex quo imago ducis Eboraci exsculpi posset; eumque apud se diu detinuit, sed prorsus in occulto. Quo temporis spatio multis secretis colloquiis eum instruxit. Primo quidem edocens, quomodo personam principis aspectu et gestu imitaretur; atque qua liter majestatem suam, cum sensu tamen infortunii sui, tueretur. Tum vero diligentissime eum informavit de omnibus circumstantiis et notis particularibus, quæ ad ducem Eboraci (cujus persona ei agenda esset) pertinerent. Descripsit enim effigiem, faciem, et lineamenta corporis, regis et reginæ parentum suorum ; etiam fra trum, et sororis ipsius, et famulorum, et aliorum, qui pueritiæ ejus præcipue affuerunt; una cum rebus multis, aliis vulgo notis, aliis secretioribus, quæ duci obtigerunt (et tales videbantur, quas puerili captui et memoriæ inhærere verisimile erat) usque ad mortem Edwardi quarti. Addidit et particularia omnia, quæ a tempore mortis regis insecuta sunt, donec ipse et frater ejus ini turrim conclusi essent; tam cum libertate frueretur, quam postea cum in asylo degeret. Quod vero ad tempus detentionis suæ in turre et modum fratris sui necis, atque emissionis suæ; satis sciebat illa omnia tam clandestina fuisse, ut pauci admodum, quæcunque tandem ei confingere liberet, arguere possent: itaque libero prorsus mendacio se uti posse. Quamobrem tersam Perkino, et probabilem earum rerum narrationem contexuit; jubens ut ne hylum quidem ab ea abscederet. Convenit etiam inter eos, qualis adolescenti

ratio reddenda esset peregrinationum suarum; miscendo multa vera, et quæ alii abunde testari possint, cum falsis, ad fidem faciendam; verum cavendo semper ut personæ, quam jam acturus esset, omnia congruerent. Instituit eum insuper quomodo quæstiones quasdam captiosas et tentantes, de quibus verisimile esset alios eum interrogaturos, evitaret. Verum in hoc, eum indole propria ita instar anguillæ lubricum, et ad elabendum promptum reperit, ut ingenio ejus et dexteritati facile confideret; ideoque minus in eo laboravit. Postremo animos ei nonnullis in præsens præmiis, et ingentibus in posterum promissis, addidit: ante oculos illi proponens opes et gloriam regni, si res successissent; sin secus evenissent, certissimum in sua aula refugium. Postquam eum documentis suis satis instructum perspexisset, cœpit secum cogitare, a qua cœli plaga cometa iste se primo ostendere deberet, et quo tempore. Constituit autem hoc fieri oportere ab horizonte Hiberniæ. Illic enim hujusmodi meteorum potentem antea emiserat influxum. Tempus autem apparitionis maximè opportunum fore, cum rex bello Gallico implicaretur. Hoc autem satis noverat, quicquid a se profectum esset, suspicionibus obnoxium futurum. Ideoque si Perkinus continuo e Flandria in Hiberniam pergeret, ipsa se ei rei immiscere putaretur. Præterea, tempus nondum maturum erat, quod reges duo tunc de pace tractarent. Itaque circumrotabat ducissa, atque ut omnes suspiciones tolleret, et metuens eum diutius apud se retinere (satis gnara, arcana brevis ævi plerumque esse) clam eum misit in Lusitaniam cum domina Bramptona, Angla, quæ illo tempore in Lusitaniam navigavit: una cum homine fido ex famulitio proprio, qui facta ejus sedulo observaret; ubi morari eum voluit, donec nova mandata ab ea acciperet. Interim non omisit ea parare et instruere, quæ adventum ejus acceptiorem, et magis prosperum redderent, non solum in regno Hiberniæ, verum etiam in aula Galliæ. In Lusitania circiter annum unum mansit: quo tempore rex Henricus (ut jam dictum est) comitia sua convocaverat, et bellum Gallis aperte indixerat. Jam itaque signum

« AnteriorContinuar »