Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

illas nimio majoris momenti esse, quam ut ipsi de illis dissererent, cum nihil ejusmodi haberent in mandatis. Ad quæ consiliarii dixerunt tantum, regem ab ipsis nullum aliud responsum exspectasse, sed legatos proprios ad regem Gallum propediem missurum. Injecta autem, tanquam obiter, est quæstio a quibusdam ex consiliariis; num forte rex Gallus consentire vellet, ut nuptias Britannæ pro arbitrio disponeret, cum exceptione tamen, sive exclusione, ne ipse eam in uxorem duceret. Cui interrogationi legati prudenter et caute responderunt, rem illam a regis sui cogitationibus tam procul abesse, ut de ea nihil dederit in mandatis. In hunc modum legati dimissi sunt, præter unum priorem. Secuti autem sunt confestim regis Angliæ legati in Galliam; videlicet, Thomas Ormondiæ comes, et Thomas Goldenstonus prior ecclesiæ Christi Cantuariensis. Interea Lionellus, episcopus Concordiæ, ad utrumque regem a papa Alexandro sexto missus est nuncius de pace. Alexander enim se in arctum compulsum esse, et quasi obsessum sentiens, a fœdere quodam, et societate interpræcipuos Italiæ status inita, ut nullus ei aditus ad familiam suam evehendam (cujus rei cupiditate immaniflagrabat) pateret, aquas in Italia turbare expetebat, ut in turbido felicius piscaretur : rete scilicet jaciens, non ex Petri, sed ex Borgiæ navi. Atque dubitans ne metus ab Anglis expeditionem Galli in Italiam remorari posset, episcopum hunc misit, ut res inter duos reges, si posset, componeret. Qui primum ad regem Gallum se contulit, eumque bene animatum (ut ipse arbitrabatur) offendens, versus regem Angliæ perrexit, et legatos Anglos apud Caletum reperit. Postquam cum iis collocutus esset, honorifice in Angliam transvectus est, ubi apud regem mandata exposuit. Attamen licet boni ominis nomen ad pacem componendam sortitus esset, nihil inde secutum est. Etenim jam consilium regis Galli de desponsanda hærede Britanniæ diutius dissimulari non poterat. Itaque legati Angliæ, quo in statu res essent satis perspicientes, domum redierunt. Prior etiam Trinitatis monitus est hic in Anglia, ut discederet, qui postquam tergum vertit, more pedantii potius, quam legati, petulantissi

mum libellum, versibus Latinis, contra regem sparsit; cui rex (licet nihil haberete pedantio) responsum tamen versibus similiter Latinis scribi jussit ; in persona quidem regis ipsius, magno tamen cum vilipendio prioris; cujus genio et petulantia, tanquam facetiis scurræ, se oblectabat. Circa hoc tempus etiam natus est regi filius secundo genitus Henricus, qui postea regnavit. Secuta est paulo post nuptiarum solennizatio inter Carolum et Annam Britanniæ ducissam, cum qua Carolus ducatum Britanniæ, nomine dotis, accepit; Maximiliani filia paulo ante domum remissa. Quod postquam ad aures Maximiliani pervenisset, qui illud nunquam crediderat, antequam peractum esset; quiquein seipso decipiendo principales semperpartes obtinebat (etsihoc quidem in negotio rex Gallus partes secundas eleganter sustineret) atque cogitationibus suis sursum deorsum agitans et revolvens, quale hoc esset, ut ipse uno ictu, duplici autem ludibrio, tam nuptiis propriis, quam nuptiis filiæ suæ, dejiceretur (ex quarum utrisque magna sibi et sublimia auguratus erat) patientiam omnem amisit; atque abjiciens reverentiam illam atque decus, quod magni reges (etiam cum sanguis eorum maxime effervescat) mutuo servare debent, regis Galli personam et facta acerbissimis convitiis proscidit. Et quanto factis minus poterat, tanto verbis intemperantior, quascunque poterat excogitare contumelias, in regem Carolum effudit; aiens, eum, inter omnes sub sole homines, esse maxime perfidum; illumque monstrum quoddam nuptiarum peperisse, ex raptu et adulterio commistum; quod justissimo Dei judicio (ut aiebat) decretum erat, ut (nullitate hujus matrimonii toti mundo conspicua) posteri personæ tam indignæ in Gallia non regnarent. Et statim legatos, tam ad regem Angliæ, quam ad regem Hispaniæ, expedivit, qui eos ad bellum et foedus offensivum ineundum contra Gallum excitarent; se cum magnis copiis in bellum adfuturum pollicitus. Hinc rex Angliæ (etsi propria insistens via) parliamentum suum convocavit, regni scilicet anno septimo; et in primo solennitatis die (in solio suo sedens) ipse ad hunc modum, in conventu ordinum, locutus est.

Proceres mei, et vos populi deputati;

"CUM bellum Britannicum instituissem, per locum "tenentem meum gerendum, allocutus sum vos per "cancellarium meum; nunc vero cum decreverim "bellum Franciæ inferre, in persona propria, rem vobis "ipse exponam. Bellum illud ad foederati nostri jus "defendendum spectabat; hoc vero ad jus proprium "nostrum vindicandum et recuperandum. Illud casu "fortuito terminatum est; hoc in victoriam desitu"rum speramus.

[ocr errors]

"Rex Gallus orbem Christianum perturbat. Quæ "possidet, sua non sunt, et tamen ulteriora appetit. "Britanniam in ditionem suam redegit. Rebelles "Flandriæ contra regem suum fovet. Italiæ minatur. "Quatenus ad nos ipsos, a dissimulatione exorsus ad "neglectum processit; a neglectu, ad contumelian.: "foederatos nostros invasit : tributum nostrum solvere "renuit: ut verbo dicam, bellum quærit. Non sic "pater ejus, sed pacem a nobis petiit: quod etiam "rex iste fortasse faciet, postquam consilium sanum, "aut tempus ipsum, eum prospicere rebus suis docu"erit, quemadmodum pater fecit.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Interim ambitionem ejus in commodum nostrum "convertamus: neque nummulis paucis, tributi aut "recognitionis nomine, contenti simus; sed (divino "favore innisi) de jure nostro, ad regnum ipsum Gal"liæ, armis experiamur; memores plane, regem "Franciæ in Anglia quondam captivum; rursus, regem Angliæ in Gallia coronatum, majores nostros "vidisse. Foederati nostri nullatenus sunt diminuti. Burgundia hodie potentiore manu regitur, quam unquam antehac, neque magis unquam irritata fuit. "Britannia quidem nobis auxilio esse non possit; eis "tamen nocumento futura est. Novæ provinciæ, im"perio additæ, oneri magis sunt, quam robori. Qui "res novas moliti sunt in regno ipsius, non ignobiles, " plebeii, aut titularii impostores exstiterunt, sed gra"dus sublimioris. Rex Hispaniæ (ne dubitetis) no"biscum conjunctus erit, incertus quo regis Galli " ambitio progressura sit. Sanctus pater noster papa

6

"transmontanos in Italia non libenter videt. Verum "hic de roederatis sermo in considerationem recte "venire debet, in computationem autem minime. "Absit enim, ut Angli jus suum in Galliam asserere non valeant, nisi aliunde adjuti.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

"In præliis Cressei, Pictavii, Agincurti, ipsi absque "auxiliis stetimus. Gallia populo maxime abundat, "militibus haud item. Stabiles peditum phalanges, et "cohortes, nullas habent. Equitatu certe utuntur "bono, verum copiæ equitum in bello defensivo mi"noris sunt usus; ubi actiones belli ab invadentis "electione pendent. Discordiæ nostræ solæ in causa "fuerunt, quod regnum Galliæ perdiderimus: atque "(Deo annuente) pax, qua nunc domi fruimur, idem "restituit. Deus hucusque gladio meo affuit. Hoc tempore, quo regnum tenui, malos subditos exstirpare, et bonos probare, mihi contigit. Populus jam meus, et ego, satis nos invicem novimus, quod con"fidentiam parit. Quod si sanguis aliquis pravus aut 'infensus in regno reliquus sit, honorificum bellum "externum remedium fuerit optimum ad eum expur"gandum aut rectificandum. In negotio hoc magno "et arduo, consilio et auxilio vestro me juvate. Si "cui vestrum, filium suum in equitem auratum coop"tari, contigerit, auxilium illi a tenentibus suis lege "debetur. Hæc vero, quæ agitur, res ad honorem et "calcaria regni spectat, cujus ego parens sum, atque "ad illud non solum tuendum, verum etiam amplificandum, regio munere obligatus. Quantum vero ad pecunias, illæ hominibus tenuioris fortunæ non im་ ponantur, sed iis, ad quos belli ipsius commoda aliquatenus pervenire possint. Gallia eremus non est: ego vero, qui me regem frugi profiteor, spero me "effecturum, ut bellum post initia se ipsum alat. Ite "in consilium, in Dei nomine, neque temporis jactu"ram facite; etenim hujus negotii gratia solius hoc "parliamentum convocavi."

[ocr errors]

In hunc modum rex locutus est. Veruntamen, etsi magnam alacritatem ad bellum inferendum, non solum parliamento, et aulæ suæ, verum etiam concilio sud

sanctiori (exceptis duobus episcopis, et paucis aliis) ostendisset, nihilominus in secreto suo, ad bellum Gallicum animum non adjecit. Veritas autem rei sic se habuit. Mercaturam quandam instituebat rex, belli famas cum pecuniis permutandi. Satis sciebat, Galliam, hoc tempore, in omnibus suis partibus fuisse redintegratam, neque a multis retro annis tanta potentia floruisse. Vidit etiam, experientia edoctus, atque exemplo copiarum in Britanniam paulo ante missarum, Gallos non ignorare, qualis optima sit bellige randi cum Anglis ratio; nimirum, ut prælii aleæ rem non committerent; sed eos obsidione oppidorum, et castris metandis, in locis opportunis et munitis, fatigarent. Jacobum tertium Scotia regem, sibi fidissimum, periisse meminerat. Jacobum autem quartum, qui successerat, Gallis addictissimum, adversus se malevolum noverat. Conjunctionibus autem Ferdinandi Hispaniæ, et Maximiliani parum fidebat. Alteri enim copiæ aderant, voluntas deerat; alteri contra voluntas aderat, deerant copiæ. Præterea Ferdinandus tunc noviter respirare cœperat a bello Granadæ ; et cum Gallia, hoc ipso tempore, negotiabatur, circa restitutionem provinciarum Russigniani et Perpigniani, paulo ante oppignoratarum. Neque etiam penitus sine metu erat a motibus intestinis, quos cum semper præsens compescere solitus esset, minime vo lebat, ut se in partibus transmarinis bello implicatum deprehenderent. Quare, cum belli difficultates et incommoda recte perpendisset, secum animo volvebat, qua tandem ratione duo, quæ expetebat, obtinere posset. Primum erat, quomodo, ex bello denunciato et inchoato, utilitati suæ inserviret; alterum, quomodo se a bello, cum opportunum foret, salvo honore, subduceret. Utilitatem et emolumentum duobus mo

dis aucupabatur. A subditis suis propter bellum, ab hostibus propter pacem, tanquam mercator prudens, qui lucrum facit, tam ex mercibus exportatis, quam ex importatis. Quantum vero ad honoris considerationem, ne fama sua paulo ad metas hæreret, si a bello desisteret, recte secum cogitabat; quod sicut auxiliis Ferdinandi, et Maximiliani, fidere secure non posset ad belligerandum; ita alterius impotentiam, alterius

« AnteriorContinuar »