Imágenes de páginas
PDF
EPUB

2.Processus desiccationis in lignis, herbis, et hujusmodi tangibilibus, non admodum duris aut obstinatis, fit per deprædationem aëris, qui spiritum in cor pore.evocat et exsugit, et in se transubstantiat: itaque tarde hoc fit in oleosis et pinguibus, quia spiritus et humidum ipsorum non sunt tam consubstantialia aëri.

3. Spiritusin tangibilibus (qualia diximus) deprædantur partes ipsas crassiores corporis in quo includuntur. Nam spiritus, qui proximi sunt aëri, ipsi aëri obediunt, ét exeunt cito: at qui in magis profundo corporis siti sunt, illi partes interiores adjacentes deprædantur, et novum inde spiritum gignunt et secum copulant, ut una tandem exeant: unde fit in istis corporibus per ætatem et moram diminutio ponderis ; quod fieri non posset, nisi pars aliqua non pneumatica in pneumaticum sensim verteretur. Nam spiritus jam factus in corpore non ponderat, sed levat pondus potius.

4. Multi tumores in corporibus animalium discutiuntur absque suppuratione aut sanie, per insensilem transpirationem, versi plane in pneumaticum, et evolantes.

5. Esculenta flatuosa gignunt ventositates, succis suis versis in flatum, et exeunt per ructus et crepitus; etiam partes internas extendunt et torquent: quod faciunt etiam alimenta proba et laudata quandoque ob debilitatem functionum.

6. In omni alimentato, cum pars alimentata tenuior est alimento (ut spiritus atque sanguis per arterias in animalibus leviores sunt, quam cibus et potus) necesse est ut alimentatio inducat dilatationem.

7. Omnium aperturarum, dilatationum, et expansiomum maxima, quatenus ad analogiam inter corpus cante dilatationem et post, omniumque pernicissima, et quæ minima mora et brevissimo actu transigitur, est dilatatio oleosorum et inflammabilium in flammam; quod fit quasi affatim et sine gradibus. Estque (quoad flammam successivam) plane ex genere assimilationum; multiplicante se flamma super fomitem suum.

8. At quod potentissimum in hoc genere est, non ad velocitatem primæ inflammationis (nam pulvis pyrius non tam cito inflammatur, quam sulphur, aut caphura, aut naphtha) sed ad successionem flammæ semel con

Connexio.

ceptæ, et ad superandum ea quæ resistunt, est commistio illa expansionum in aërem simul et in flammam (de qua supra diximus) quæ invenitur in pulvere pyrio (ut liquet in bombardis et cuniculis).

9. Notant autem chemistæ, etiam argenti vivi expansionem per ignem esse admodum violentam ; quin. et aurum, vexatum et occlusum, quandoque potenter erumpere, cum periculo operantium.

Transeundum ad eas dilatationes, vel distractiones et divulsiones, quæ fiunt, non ab appetitu aliquo in corpore ipso, quod dilatatur, sed per violentiam corporum externorum, quæ, cum suis motibus prævaleant, necessitatem imponunt corpori alicui, ut dilatetur et distrahatur. Atqueista inquisitio pertinet ad titulum de motu libertatis ; sed (ut in reliquis) aliquid de hoc, sed parce et paucis, jam inquiremus. Iste autem motus est plerumque geminus. Primo, motus distractionis a vi externa; deinde motus contractionis vel restitutionis a motu corporis proprio: qui posterior motus licet ad condensationes spectet, tamen ita conjunctus est cum priore, ut hic commodius tractari debeat.

Dilatationes sive distractiones a violentia externa.

1. BACULA lignea et similia flexionem nonnullam patiuntur, sed per vim; illa autem vis distrahit partes exteriores ligni in loco ubi arcuatur, et comprimit partes interiores quod si vis illa paulo post remittatur, restituit se baculum, et resilit; sed si diutius in ea positura detineatur, figitur in ea, nec resilit amplius.

2. Similis est ratio horologiorum (eorum scilicet quæ moventur per torturam laminarum) in quibus videre est continuum et graduatum nixum laminarum ad se restituendum.

3. Pannus, et similia filacea, extenduntur majorem in modum, et resiliunt citius dimissa; non resiliunt longius detenta.

4. Caro, quæ surgit in ventosis, non est tumor, sed violenta extensio carnis integralis per attractionem.

5. Qualem rarefactionem tolleret aër (pro modo scilicet violentiæ) tali experimento elicere possis. Accipe

ovum vitreum, in quo sit foramen minutum : exsuge aërem anhelitu quantum potes; deinde affatim obtura foramen digito, et merge ovum in aquam ita obturatum. Post tolle digitum, et videbis ovum attrahere aquam, tantum scilicet, quantum exsuctum fueritaëris ; ut aër, qui remansit, possit recuperare exporrectionem suam veterem, a qua fuerat vi distractus, et extensus. Memini autem intrasse aquam, quasi ad decimam partem contenti ovi. Etiam memini me reliquisse ovum (post exsuctionem) cera obturatum per diem integrum, utexperirer, si per moram illam (quæ certe nimis brevis erat ad experimentum justum) aër dilatatus figi posset, nec curaret de restitutione, ut fit in baculis et pannis. Sed cum tolleretur cera, aqua intrabat ut prius; etiam si ovum appositum fuisset ad aurem, aër novus intrarat cum sibilo.

6. At qualem rarefactionem aqua sustineat, possit forte hoc modo deprehendi. Accipe folles: attrahe aquam, quantum impleat cavum follium : neque tamen eleva folles ad summum, sed quasi ad dimidium. Deinde obstrue folles, et nihilo minus eleva eos paulatim ; et videbis, quatenus ista aqua recepta se dilatari patiatur. Aut etiam per fistulam, aut syringam, attrahe nonnihil aquæ ; deinde foramen obtura, et embolum adhuc pau

latim attrahe.

tio.

Suspicor etiam fieri distractionem spiritus aquæ in Commenta conglaciationem; sed subtilis est hujus rei ratio. Primo, pro certo poni possit, in omni excoctione (puta luti, cum fiunt lateres et tegulæ, crustæ panis, et similium) multum ex pneumatico corporis exhalare, et evolare (ut paulo post monstrabimus) atque inde necessario sequi, ut partes crassiores per motum nexus magna ex parte (nam est et alius motus, de quo nunc sermo non est) se contrahant. Nam sublato spiritu, nec alio corporefacile subintrante, ne detur vacuum (ut loquuntur) in locum illum,quem occupabant spiritus,succedunt partes; unde fit illa durities et contractio. Eadem prorsus ratione, sed modo contrario, videtur necessario sequi, ut spiritus in conglaciatione distrahantur. Etenim partes crassiores per frigus contrahuntur; itaque relinquitur aliquod spatium (intra claustra corporis) occupandum : unde se

Connexio.

Connexio.

quitur, si alliud corpus non succedat, ut spiritus præinexsistens per motum nexus distrahatur tantum, quantum partes crassiores contrahantur. Sane id conspicitur in glacie, quod corpus interius reddatur rimosum, crustulatum, et parum tumescat; quodque ipsa glacies, non obstante insigni partium contractione, sit (in toto) levior quam ipsa aqua: idque dilatationi pneumatici merito attribui possit.

Transeundum ad dilatationes per deacervationem ; quando, scilicet, quod erat cumulatum et acervatum, fit applanatum. Istæ autem dilatationes pro pseudodilatationibus habendæ sunt; dilatatio enim fit in positura partium, non in substantia corporis. Siquidem corpus manet in eadem densitate substantiæ; sed figuram nanciscitur ampliorem in superficie, minorem in profunditate.

Dilatationes per deacervationem.

1. AURUM per malleationem in immensum dilatatur, ut in auro foliato; item per distractionem; ut in argenteis filis inauratis: inauratio enim fit in massa antequam distrahatur.

2. Argentum etiam fit foliatum, licet non ad tam exquisitam tenuitatem quam aurum. Reliqua quoque metalla per malleationem dilatantur in bracteolas et lamellas tenues.

3. Cera, et hujusmodi, premuntur, et finguntur in oblinimenta tenuia.ta

4. Gutta atramenti in calamo dilatatur ad exarationem multarum literarum: quod et fit per penicillum in pigmentis, et vernice.

5. Crocus in parva quantitate magnam inficit quantitatem aquæ.

Atque de dilatationibus, et rarefactionibus, et aperturis corporum, hæc inquisita sunto. Superest jam ut de contrariisactionibus simili diligentia inquiramus; id est, de contractionibus, et condensationibus, et clausuris corporum. Quam partem visum est seorsum tractare,eo magis, quod non omnes actiones ex hac parte sint reciprocæ; sed nonnullæ earum propriæ, et per se explicandæ. Etiam, quamvis contraria ratione consentiant;

tamen in experimentis valde diversis investigantur, et se conspicienda præbent.

Actioni dilatationis per introceptionem corporis alieni reciproca est actio contractionis per emissionem aut expressionem corporis alieni: itaque de eo primo est inquirendum.

Contractiones per emissionem aut depositionem corporis introcepti.

1. CONSULE instantias de dilatationibus per introceptionem, et oppone illis easdem instantias postquam dilatationes resederint: in his intelligimus, ubi datur residere.

2. Metalla pura et perfecta, licet variis modis vexentur et alterentur, ut in sublimationibus, præcipitationibus, malagmatibus, dissolutionibus, calcinationibus,et hujusmodi; tamen (natura metallica cum aliis corporibus non bene conveniente) per ignem et conflationem plerumque restituuntur, et vertuntur in corpus quale prius. Est autem condensatio ista minus vera, quia videtur esse nihil aliud quam emissio et exclusio aëris, qui se miscuerat, aut aquarum, in quibus dissoluta erant, ad hoc, ut partes genuinæ corporis metalli rursus coire possint. Neque tamen dubium est, quin corpus longe minus spatium occupet quam prius, sed minime videtur densari substantia. Atque hæc potestas clavium, quæ aperit et claudit, viget maxime in metallis. Etiam metalla impura, et marcasitæ, atque mineræ metallorum, eodem modo (per ignem congregatis partibus homogeneis, et emissa et exclusa scoria, et purgamentis) depurantur. Etenim omne metallum purum densius est et ponderosius impuro.

3. Ad magis arctam autem condensationem metallorum facit, si metalla sæpius fusa, sæpius in aquis extincta sint; unde magis obstinata fiunt, et indurescunt. Utrum vero pondere ipso augeantur, pro ratione dimensi, hactenus non constat. De eo fiat experimentum. Atque ista induratio magis adhuc potenter fit per crebras solutiones et restitutiones, quam per fusiones et

« AnteriorContinuar »