Imágenes de páginas
PDF
EPUB

equitem auratum, virum turbidum et factiosum (quique diu ante regi infensus erat) in ducem suum cooptarunt; atque animati et exstimulati a quodam ex infima plebe, vocato Joanne Chamberio, tanquam face seditionis, qui apud vulgus multum poterat, in apertam rebellionem eruperunt; quin et frementes disertis verbis dixerunt, se contra regem Henricum ituros, et cum eo pro libertate sua pugnaturos.

Postquam rex certior factus est de nova hac insure rectione (similibus enim motibus, tanquam febre anniversaria, quotannis corripi solebat) suo more, parum aut nihil commotus, Thomam comitem Surriæ (quem paulo ante non solum e Turri liberaverat, eique præte rita omnia condonaverat; verum etiam in gratiam suam specialem receperat) cum exercitu satis valido, contra rebelles misit; qui cum copiis eorum conflixit, eosque acie vicit, et Joannem Chamberium antesigna num eorum vivum cepit. Joannes vero Egremondus fuga se eripuit, et in Flandriam transfretavit, ad Margaretam Burgundiæ: cujus palatium, asylum et recep taculum fuit proditorum omnium, qui regem infesta bant. Joannes Chamberius Eboraci supplicio affectus est, magna pompa; suspensus est enim in patibulo præalto, extructo in medio furcarum quadratarum, tanquam proditor transcendens; atque magnus nume rus ex complicibus suis, super trabem patibuli inferiorem, circa eum itidem suspensus; cæteris autem generaliter venia facta est. Neque rex consuetudinem suam interrupit, ut vel primus, vel inter primos esset, in omnibus bellicis suis expeditionibus; juxta id quod familiariter dicere solebat, cum de rebellibus quid nunciatum esset, Se nihil amplius cupere, quam ut eos aspiceret. Nam statim postquam comitem Surriæ in eos misisset, ipse subsecutus est; et licet nuncium de victoria accepisset in via, tamen usque ad Eboracum perrexit, ut eas regiones componeret et pacaret: pos tea vero Londinum reversus est, comitem Surriæ lo cum-tenentem suum in partibus borealibus relinquens; et Richardum Tunstallum, militem auratum, principalem suum commissarium constituens ad subsidium levandum, cujus ne dodrantem quidem remisit.

Eodem autem tempore, quo rex servum tam bonum, quam fuit comes Northumbriæ, amiserat; etiam amicum et affinem fidelem, Jacobum tertium Scotiæ regem, similiter amisit, qui miserabili fato functus est. Iste enim princeps infelix, post diuturna, tam procerum suorum, quam magnæ partis populi, odia, quæ subinde in seditiones et crebras aulæ mutationes eruperant, tandem ab iis oppressus est. Siquidem arma contra eum sumpserunt, et Jacobi principis filii sui personam ex improviso intra potestatem suam redegerunt partim vi, partim minis; interminantes, se aliter regnum in manus regis Angliæ tradituros. Eo autem consilio hoc moliebantur, ut rebellionem suam obvelarent, sicque princeps titulare et pictum quoddam caput rebellionis fieret. Unde rex Scotiæ (se viribus minime parem cogitans) a rege Henrico, etiam a papa et rege Gallo, poposcit, ut res inter se et subditos suos componerent. Reges, prout petiit, mediationem suam, modo honorifico, et qui reges magnos deceret, interposuerunt: non tantum postulando, et suadendo, verum etiam protestando et minando: rebellibus denunciantes, se communem regum causam agi censere, si subditi permittantur leges regibus suis imponere; seque in ultionem ejusmodi sceleris prorsus ituros. At rebelles, qui jam ante obedientiæ jugum majus excusserant, facile modestiæ vinculum minus abjecerunt; et, furore metum superante, responderunt; inanem esse de pace mentionem, nisi rex se imperio abdicaret. Quocirca (tractatu pacis abrupto) ad arma ventum est, præliumque ad Bannochiæ rivulum, juxta Sterliniam, commissum est. Quo prælio rex, iracundia et indignatione, licet justa, exæstuans, pugnam temere iniens, et manum præcipitanter conserens, antequam universæ ejus copiæ convenissent, interfectus est (nihil obstante expresso et præciso mandato principis filii sui, qui hoc interdixerat) dum ad molendinum quoddam fugisset in campo, ubi pugnatum est, situm. Quatenus vero ad legationem papæ, quæ per Adrianum de Castello, Italum, missa est, (quæque illis temporibus magis forsitan futura fuisset efficax) sero illa ad

venit, si legatio ipsa spectetur, sed satis in tempore pro commodo legati. Nam cum per Angliam Scotiam peteret, et honorifice admodum a rege Henrico exceptus esset (qui perpetuo se erga sedem Romanam officiosum præbuit) regis favorem majorem in modum assecutus est, simulque magnam cum Mortono cancellario familiaritatem contraxit. Adeo ut rex moribus ejus delectatus, et eum rebus suis utilem fore credens, eundem ad episcopatum Herefordiensem promoverit, et postea ad episcopatum Bathoniensem; ejusque opera usus sit in compluribus negotiis, quæ ad curiam Romanam pertinebant. Certe vir magnus fuit Adrianus, et multa eruditione, prudentia, et in rebus civilibus dexteritate, præditus; et, non diu post in honorem cardinalis evectus, largum regi tributum ob beneficia sua rependit; regem magno cum judicio et diligentia de rebus Italiæ subinde per literas informans. Nihilominus, sub finem vitæ suæ, particeps fuit conjurationis, quam cardinalis Alphonsus Petruccius, et alii quidam cardinales, in vitam Leonis pontificis inierunt. Atque hoc ejus crimen, per se atrox valde, aggravatum est, propter causam, quæ eum impulerat; quæ malitia sane aut odio minime nitebatur, sed ambitione foeda adipiscendi papatum. Atque in hoc impietatis excessu non defuit tamen levitatis et vanitatis mixtura quædam; nam (ut apud omnes increbuerat) ad papatum expectandum fatali quodam ludibrio inductus est, scilicet prædictione harioli cujusdam, quæ talis fuit; successurum Leoni, cujus nomen esset Hadrianus, senem, humili loco natum, sed doctrina et prudentia eminentem. Quo charactere et schemate se describi putavit; etsi hoc vaticinium impletum postea fuerit in Adriano Belga, (filio cervisiarii ex eadem Belgia, cardinale de Tortosa et Caroli quinti præceptore) qui postea, mortuo Leone, nomine proprio non mutato, Adrianus sextus

vocatus est.

Verum ista anno sequente, quinto scilicet regis, contigerunt. Sed in fine anni quarti rex iterum ordinum conventus egit; non (ut videtur) ob aliquam occasionem tum emergentem, sed, præcipitatis et ab

ruptis comitiis præcedentibus propter apparatus belli Britannici, rex cogitavit se non satis ampliter subditos suos legibus bonis hactenus remunerasse; quæ semper ei fuerunt pro retributione erga subditos, propter pecunias ab ipsis collatas; cumque alienationis subditorum ex iis, quæ in borealibus partibus gesta erant, memor esset, visum est ei, eo magis subditos suos solatiis reficere. Sane tempora ejus in bonis legibus condendis excelluerunt. Ita ut merito censeri possit, inter reges Angliæ, post Edwardum primum, legislator optimus. Leges enim ejus (si quis attentius eas introspiciat) ex prudentia profunda ortas inveniet, neque vulgaris esse naturæ; non occasione aliqua præsente stimulante latas, sed vere ex providentia futuri, ut status ejus regni indies fieret magis florens et beatus; ex more legislatorum temporibus antiquis et heroicis.

Primo igitur legem tulit, quæ cum temporibus et actis suis optime conveniebat. Quemadmodum enim ipse, in persona sua et nuptiis, finalem introduxerat concordiam, in lite illa magna, quæ de titulo corona tam diu pependerat: ita et hac lege (de qua loquimur) similem pacem et tranquillitatem circa privatas subditorum terras et possessiones stabilivit. Ordinatum est enim, ut fines quos vocant (quod genus est transactionis cujusdam solennis) revera finales essent ad jura non partium tantum, sed aliorum omnium, exstinguenda; ita tamen ut post fines hujusmodi levatos, et solenniter proclamatos, haberet subditus spatium quinque annorum post titulum suum devolutum, ad jus suum recuperandum, aut saltem vindicandum; quod si prætermisisset, jure suo in perpetuum excluderetur; cum exceptionibus tamen nonnullis ætate minorum, nuptarum, et similium personarum juris sui persequendi incapa. cium, Hoc statutum aliud regni statutum antiquum tantum restituit; quod et ipsum latum fuerat juxta tenorem legis communis. Mutatio legis intervenit per statutum quoddam vulgariter dictum de Non clameo, factum tempore Edwardi tertii. Atque ista lex de finibus levandis instar prognostici cujusdam erat boni de pace illa, quæ in hunc usque diem, a temporibus ejus, ut plurimum secuta est. Statuta enim de Non clameis,

belli temporibus conveniunt, cum animi hominum inquietantur, ita ut rebus suis domesticis prospicere nequeant: statuta vero, quæ possessionibus favent, temporibus pacis maxime sunt accommodata, ut lites et querelæ exstinguantur, quæ pacis sunt fructus perni

ciosi.

Aliud statutum latum est, prudentiæ, et in rebus politicis peritiæ singularis; incrementum populi regni manifesto, et (si quis acutius inspexerit) militiam etiam, et vires regni bellicas, promovens.

Cœperunt eo tempore magis, quam retro solitum, fieri septa et clausuræ in agris; ex quo terra arabilis (quæ sine populo et familiis coli non poterat) versa est in pascua, quæ armentariorum paucorum opera tantum indigebant; etiam firmæ et tenementa ad terminum vitæ, annorum, et ad voluntatem domini (in quibus coloni complures habitabant) versa sunt in dominicum. Hoc infrequentiam et diminutionem peperit populi, et (per consequentiam) oppidorum, ecclesiarum, decimarum, et similium: probe etiam noverat rex, neque ullo modo oblitus erat, sequi etiam ex hoc diminutionem subsidiorum et census: quanto enim major numerus fuerit generosorum, tanto semper subsidiorum summæ decrescunt magis. In qua re medenda, prudentia regis et parliamenti enituit. Clausuras agrorum prohibere noluerunt; hoc enim fuisset, soli culturam fructuosiorem,atque inde secuturam patrimonii regni meliorationem, prohibere: neque etiam arationes hominibus jussu legis imponere consultum putarunt; hoc enim fuisset cum natura ipsa, et rebus, pugnare. Sed tale temperamentum adhibuerunt, ut clausuras tantum et pascua, quæ depopulationem liquido invehebant, tollerent: neque tamen expresse, aut interdicto aliquo imperioso, sed solummodo per consequentiam. Ordinatio fuit talis; ut omnes domus agricolationis, quibus fuerint annexa viginti jugera terræ, aut amplius, in perpetuum sustentarentur et conservarentur, absque decasu; una cum portione terræ competente, quæ a domibus illis nullo modo separari posset; ut et per statutum aliud quoddam, successoris sui tempore factum, fusius declaratum fuit. Neque tamen, si quis deliquisset, sancitum erat, ut populari actioni subjiceretur, sed ut terra ipsa

« AnteriorContinuar »