Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

protectrice a malitia tyranni eum conservasset; alter "ei manum salutarem, ad regnum suum obtinendum, porrexisset. Ita ut affectus suus, quatenus ad natu"ralem personam suam, neutro inclinet. Atque si "forte audieritis celsitudinem suam compulsam fuisse e "Britannia in Galliam fugere, metu proditionis, hanc "rem nolle celsitudinem suam ullo modo duci Britan"niæ imputari, in beneficiorum ante collatorum obli"terationem; quod rex plane se informaverit, eam rem "ad mercenarios quosdam ducis consiliarios tantum pertinere; qui, cum dux ipse graviter ægrotaret, "ejusmodi consilia, duce prorsus inscio, agitarunt.

Sed utcunque istæ res celsitudinem suam, si priva"tam personam tantum gereret, devincire possent, satis "tamen novit superiorem illam obligationem, quæ se "ad illa procuranda, quæ súbditis suis præsidio et "commodo esse possint, obstringit, se itidem inferiore "Choc obligationis genere exsolvere: nisi forte hoc sibi relinquat, ut si ad bellum celsitudo sua compulsa sit, "illud sine acerbitate, aut ambitione, prosequatur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

cc

"Quantum ad negotii hujus consequentias, quoad regni Angliæ statum, eæ tales esse possint, quales "fuerint regis Galli fines et intentiones. Quæ si ul"terius non tendant, quam ut subditos suos in ordinem "redigat, nihil ad nos. Quod si regi Gallo in animo "sit (vel licet non fuerit, tamen si sponte secuturum sit) ut Britanniam in provinciæ formam constituat, "et coronæ Franciæ eam reuniat, tum digna est res, quæ magna cum solicitudine, et anxio judicio perpendatur; quantum scilicet hæc innovatio Angliæ intersit, tam propter insigne regni Franciæ augmen"tum (amplissima adjecta regione, quæ in oras maris "nostri per tractum non parvum porrigitur) quam quod' "inde privetur hæc natio, et nudetur, tam firmis et "fidelibus fœderatis, quales Britones se semper præes"titerunt. Tum enim fore, ut regnum hoc nostrum, "cum olim etiam in continente potens esset, primum "territorio, postea affinitatibus, Burgundia scilicet et "Britannia (quarum principes foederati nostri tantum "erant, sed tamen foederati ex hujus regni consiliis "pendentes) altera, jam nuper disjecta, partim in aug

"mentum potentiæ Gallorum, partim Austriacorum "cedat; altera jam prope sit, ut in Galliæ potentiam coalescat; atque exinde regnum hoc intra aquas sal"sas cohibeatur, cinctum maritimis provinciis poten"tissimorum monarcharum.

[ocr errors]
[ocr errors]

"Quantum ad exemplum, quod inde promanare "possit, illud (ut de consequentiis dictum est) ita se habet, prout se habent regis Galli intentiones. Nam "si Britanniam Gallia devoraverit, quemadmodum vulgi sermones (parati semper actionibus regum am"bitionis notam inurere) divinant, tum vero, res pro"fecto esset exempli perniciosi, ut minor status a "majore opprimeretur. Ex hoc enim periculum immi"nere possit Scotia ab Anglia, Lusitaniæ ab Hispania, "minoribus Italiæ et Germaniæ statibus a majoribus; "imo etiam (si parva magnis componere liceat) perinde "esset ac si aliquibus ex vobis minoris ordinis tuto "vivere non liceret in vicinitate aliquorum ex his pro"ceribus potentioribus. Hujus autem exempli intro

ductionem regi potissimum imputatam fore verisimile "est, ut principi, qui illud, etiam cum bono reipubli"cæ suæ, impedire maxime potuisset. Verum contra, "tam speciosus se offert, ex parte regis Galli, prætex"tus (at prætextus potentiæ nunquam defuit) propter periculum regno suo imminens, quod bellum hoc ex "necessitate gerat, non ambitione, ut periculum ab "exemplo nonnihil corrigat et mitiget. Siquidem periculum ejus belli, quod solum in defensionem propriam suscipitur, nullum esse potest, quia penes quemlibet est illud pro libito devitare. Verum in hoc "negotio universo, rex se vestris gravibus et maturis "consiliis permittit, in quibus acquiescere decrevit."

r

[ocr errors]

Atque in hanc sententiam cancellarius locutus est, quantum ad res Britanniæ. Rex enim ei mandarat, ut tali orationis moderatione uteretur, quæ ordines ad Britanniæ auxilium accenderet, regem autem aperta aliqua declaratione non obstringeret.sex au ni and Cancellarius ad domestica orationem transtulit. eidons QUANTUM ad administrationem domesticam, rex "mihi in mandatis dedit, ut hæc dicerem, credere se, "nulli unquam regi (tam brevi regni spatio emenso)

majores et justiores causas fuisse duarum contrariarum "passionum, gaudii et doloris, quam sibi. Gaudii, ob "immensos et manifestos Dei omnipotentis favores;

[ocr errors]

qui eum gladio regio cinxerat, eidemque gladio con"tra hostes suos universos semper adfuit, seque tot probis et fidelibus servis et subditis beavit, qui nunquam destiterunt fidelibus consiliis, prompta obedientia, et animosa defensione, eum prosequi: doloris, quod nondum Deo placuerit permittere ei ut gladium conderet (quod maxime expetebat, præterquam "inadministratione justitiæ) sed quod toties compulsus "sit ensem stringere, ad proditorios et seditiosos sub"ditos resecandos; quos (ut videtur) Deus reliquit "(inter multos bonos, aliquos malos) tanquam inter " Israëlitas, Cananæos, veluti spinas in lateribus suis, ad eos tentandos, et probandos: etsi is semper fuerit "rerum exitus (sit nomen Domini ob hoc benedictum) "ut malitia eorum in caput proprium reciderit.

[ocr errors]

"Quamobrem rex ait, se jam admonitum esse, quod sanguis, in acie effusus, neutiquam sanguini in civi"tate parcere possit; neque gladius martialis sit satis "validus ad regnum hoc in plena pace constituendum: "sed quod vera via huc tendat, ut rebellionum semina "et origines sub initiis eorum comprimantur: et ad hoc obtinendum leges bonæ et salubres excogitentur, "confirmentur, et acuantur, contra vim omnem et " illicitos hominum cœtus, eorumque confoederationes "et combinationes omnes, per vestium scilicet distincestiones, tesseras, et alia hujusmodi factionis symbola; "ut pax regni talibus statutis, veluti cancellis ferreis, "solide muniatur et stabiliatur; omnisque violentia et “in aula, et in agris, et in domibus privatis, reprima"tur. Cujus rei curam, quæ ad vosmetipsos tam prope pertinet, quamque temporis ratio summopere flagitat, celsitudo sua prudentiis vestris commendat.

[ocr errors]

Quoniam vero regi cordi et curæ est, ut pax hæc, "in qua regnare, et subditos suos tueri cupit, non "tantum vobis folia producat, sub quarum umbra 26" secure recumbere possitis, verum etiam fructus vobis "edat divitiarum et opulentiæ, rogat vos celsitudo sua,

"ut cogitationem suscipiatis, de mercatura et com"mercio regulando; nec minus de manufacturis regni "promovendis, unaque spurium illum et sterilem pecu"niarum usum, in foenus et illicite excambia jam

[ocr errors]
[ocr errors]

erogari solitarum, coërceatis; unde ad naturalem "suum usum mercaturæ et commercii legitimi et "nobilis applicentur. Similiter ut populo nostro copia "fiat se in artibus mechanicis exercendi, quo modo "regnum ex se et nativis suis mercibus subsistere possit, ut in otio non degant, atque thesaurus noster propter manufacturas forinsecas non exhauriatur. Quin et ulterius providere debetis, ut quæcunque "merces a partibus exteris in regnum introductæ fuerint, prorsus ad merces nativas nostras coëmendas. "convertantur; unde sors regni non minuatur, ex "super-importatione mercium exterarum.

[ocr errors]

Postremo, quoniam regi certo persuasum est, vos "eum pauperem nolle, qui vos divites esse cupit, mi"nime dubitat, quin curæ vobis futurum sit, ut redi"tus sui, tam ex vectigalibus, quam alias, conserven"tur et augeantur; atque insuper ut subsidia pecuniaria, "si postulet occasio, alacriter conferatis. Eo magis, quod satis nostis regem frugi esse, atque pro dispen"satore tantum se gerere in commodum regni; quod

[ocr errors]

que eæ pecuniæ, quæ a vobis conferuntur, sint " tantum instar vaporum, qui e terra in sublime attra "huntur et in nubes coëunt, quæ rursus in terram im"bres refundunt. Quin et probe scitis, vicina vobis "regna magis magisque amplificata, atque tempora "ista variis motibus obnoxia: itaque minime conve"nire, ut regem a pecuniis imparatum offendant. "Plura non habeo, quæ dicam: optarem autem, ut quæ dicta sunt, melius fuissent declarata: illud vero prudentia, et benevolentia vestra supplebit. Deus "consiliis vestris aspiret."

[ocr errors]
[ocr errors]

Hanc orationem cancellarius habuit, non comptam certe, sed solidam et perspicuam.

Res difficilis non erat, parliamentum ad istud Britanniæ negotium disponere et afficere; tam propter æmulationem inter nationes Angliæ et Galliæ, atque Anafcere; tam propter

invidiam recentem, quod regnum Galliæ nuper incre menta acceperat; quam propter periculum, quod Angliæ imminere poterat, si Galli tam amplam provinciam maritimam acquirerent, ut supra diximus. Commo vebatur etiam parliamentum oppressionis intuitu; etsi enim, quæ afferebat rex Gallus, essent satis probabilia, tamen apud multitudinem impares semper sunt congressus argumentorum et suspicionum; itaque consilium regi dederunt, ut causam Britanniæ strenue amplecteretur, et auxilia celeriter mitteret; magnaque alacritate regi amplum pecuniæ subsidiariæ modum concesserunt, horum auxiliorum contemplatione. Verum rex, tum ut decorum servaret erga regem Gallum, cui se devinctum profitebatur; tum quod revera belli potius ostentandi, quam gerendi, erat cupidus; iterum solennes legatos ad regem Gallum misit, qui ei intimarent decretum ordinum; et verbis dulcissimis intercessionem suam, prius factam, renovarent; ut scilicet rex Gallus a bello Britannico desisteret; aut si necessario bellum habendum esset, in bonam partem acciperet, si, populi sui precibus motus (qui causæ Britannorum, tanquam veterum amicorum et foederatorum suorum, impense favebant) suppetias eis mitteret; protestando, nihilominus, se, quo leges amicitiæ et foederum cum Gallia religiose servaret, copiis suis imperare in animo habere, ut Britannis quidem succurrerent, ad Gallos autem bellum minime extenderent, nisi quatenus ada possessionem Britanniæ tuendam. Verum antequam ista speciosa legatio advenisset, ducis Britanniæ res haud leviter perculsæ sunt, et manifesto declinare coperunt. Nam prope oppidum sancti Albani in Britannia prælium commissum fuerat, in quo Britanni profligati sunt, duxque Aurelianensis et princeps Aurasionensis capti, cæsis ex copiis Britannorum sex millibus, atque inter eos domino de Woodvilla, et cohorte ejus prope universa, dum fortissime dimicarent. Ex parte autem regis Galli, mille et ducenti ceciderunt, cum duce suo Jacobo Galleotto, viro in rebus bellicis spectato

[ocr errors]

Postquam nova de hoc prælio in Anglia audita essent,

[ocr errors]
[ocr errors]
« AnteriorContinuar »