Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

(qualis in parliamentis concedi solet) quia hanc munificentiam sibi præripuerat similis remissio, quæ sub coronationem ejus paulo ante de more exiit: maxime autem quia ante oculos omnium obversabatur, quantas forisfacturas et confiscationes tunc temporis obtinuerat, quæ thesauris suis replendis sufficerent: unde casualia illa coronæ merito possent contributionibus subditorum parcere, tempore præsertim, quo pacem cum omnibus principibus vicinis coleret. Paucæ admodum leges in iis comitiis latæ sunt, quasi pro forma tantum: inter quas una fuit, ut exteri, licet civitate donati, nihilominus vectigalia, qualia imponi solent meris exteris, solverent; altera, ut mulctæ mercatorum Italorum, propter pecunias, quæ proveniebant ex mercibus suis venundatis, in nativas regni merces non impensas, fisco regio applicarentur. Utraque lex ad pecunias corrogandas spectabat; cujus rei, jam a principio regni sui, rex immemor non erat, atque ad finem regni felicius ei cessisset, si providentia ista matutina (quæ ab indigentia omni, propter quam necesse haberet subditos suos gravare, eum muniebat) potuisset una ingenium ejus in hac parte frænare et temperare. Durante tempore comitiorum, addidit et alias creationes nobilium, ut supra innuimus. Baro Chandos de Britannia factus est comes Bathoniæ. Egidius Daubeneius eques auratus factus est baro Daubeneius, et Robertus Willoughbeius, eques itidem auratus, baro Brookus.

Præterea rex summa cum magnanimitate et munificentia (quæ virtutes adhuc per vices in eo valebant) Edwardum Staffordum (filium primogenitum Henrici ducis Buckingamiæ, tempore Richardi condemnati) restituit, non solum honoribus et dignitatibus paternis, verum etiam fortunis et possessionibus, quæ amplissimæ fuerunt, Ad quam rem, summæ certe liberalitatis et decoris, inter cætera eum movit grati et gene"rosi animi sensus quidam, quod præfatus dux is fuisset, qui primum lapidem contra tyrannidem Richardi moverat: et revera pontem regi ad regnum super ruinas proprias straverat. Atque his peractis comitia parlia mentaria soluta sunt.

Solutis comitiis, rex confestim pecunias misit ad mar chionem Dorcestriæ, et Johannem Bourchierum equitem auratum, redimendos; quos pignorum loco Parisiis reliquerat, pro pecuniis quas mutuo sumpserat, cum expeditionem in Angliam susceperat. Atque, hac occasione arrepta, literas misit ad majorem, et cives Londinenses, per manus domini thesaurarii et magistri Braii (quem consiliarii loco habuit) quibus petebat, ut ab iis mutuaretur summam quatuor mille librarum, cujus summæ, post varios sermones utrinque habitos, dimidium tantum impetrare potuit. Quod tamen eorum responsum, rex in bonam partem accepit; ut facere solent, qui pecunias mutuantur, antequam eos premat necessitas. Sub hoc tempus, rex in concilium suum sanctius ascivit Johannem Mortonum, et Richar dum Foxum, alterum Eleiensem, alterum Exoniensem episcopum ; homines exsomnes, et multi silentii, quique una cum eo excubias quasdam agebant in alios omnes. Uterque negotiis suis admotus fuerat, antequam ad regnum ascendisset, et fortunæ illius adversæ participes. Mortonum istum paulo post, diem suum obeunte Bourchiero, ad episcopatum Cantuariensem evexit. Foxum autem custodem privati sui sigilli constituit; et postea gradatim eum transtulit a sede Exoniensi ad Bathoniensem, dein ad Dunelmensem, et postremo ad Wintoniensem. Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia, cum magnis reditibus gauderent, præmia sua secum portabant; attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet, quæ per hanc graduum seriem multiplicabantur. Licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis, reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat; attamen ipse ita cum collectoribus papæ se gerere solebat, ut haud parvum inde commodum sibi redundaret.

Verum tandem aliquando, decimo octavo die Januarii, secutæ sunt nuptiæ, tam diu exspectatæ et expeti. tæ, inter regem et dominam Elizabetham, ei antea desponsatam. Qui quidem dies nuptiarum majori populi favore et lætitia celebratus est, quam fuerant, aut regis

in civitatem ingressus, aut ejusdem coronatio: quod rex notavit potius, quam probavit. Verissimum enim est, quod per totam deinceps vitam suam, quamdiu regina in vivis esset (nam illa prior diem suum obiit) haudquaquam se pro marito nimis indulgente gessit; licet illa forma amabilis, obsequio facilis, et puerperiis insignis fuisset. Verum pertinax illa sua a familia Eboracensi animi abalienatio tantum apud eum poterat, ut locum reperiret, non solum in bellis suis, et consiliis, verum etiam in cubili et thoro.

Jam autem rex, fiduciæ plenus, ut princeps qui prælio victor fuisset, neque a comitiis suis ullam omnino repulsam tulisset; quemque adhuc acclamationes et. plausus populi recentes circumstrepebant; imperium suum in futurum nihil aliud, nisi ludum, fore, et regni tantummodo fruitionem sine molestiis, pro certo sibi persuaserat. Nihilominus, ut princeps cautus et vigilans, constitutum apud se habebat, nihil omittere eorum, quæ ad præsidium et securitatem suam pertinerent: cum ea tamen opinione, quod in posterum administrationem regni sui potius cum voluptate et alacritate, quam labore et anxietate, exercere posset. Itaque indiciis certis edoctus, partes regni sui septentrionales non tantum affectu in familiam Eboracensem propensas esse, sed etiam memoriæ ipsius Richardi regis devotissimas, cogitabat æstatem proximam melius insumi non posse, quam si provincias illas ipse perlustraret, præsentiaque sua, et majestate simul ac comitate, populi illarum partium animos sanaret. Verum rex in fortunæ suæ supputatione et calculis judicio suo magnopere falsus est, quæ per multos annos continuos variis fluctibus et tempestatibus agitata est et quassata. Quamprimum enim Lincolniam venit (ubi festum Paschatis celebravit)certior factus est, baronem Lovellum, Humphredum et Thomam Staffordos (qui antea apud Colcestriam asyli privilegio se muniverant) ex asylo erepsisse; sed quem locum petiissent, neminem scire. Quem nuncium rex aspernatus est, et Eboracum usque iter porrexit. Eboraci cum esset, recentior et certior accurrit nuncius, baronem Lovellum cum copiis magnis prope adesse. Staffordos autem in comitatu Wigorniensi arma cepisse, et

3

ad urbem Wigorniæ prope accessisse, eamque oppugnare in animo habere. Rex, utpote princeps magni et profundi judicii, non multum his nunciis commotus est: putabat enim illas copias prælii apud Bosworthum reliquias quasdam esse, neque ad causam familiæ Eboracensis quicquam pertinere. Magis autem solicitum eum habuit copiarum delectus, quibus resisteret rebellibus, quam ipsorum rebellium debellatio; cum in medio populi sibi suspecti veluti obsessus esset. Sed cum res moram non pateretur, magna celeritate copias coëgit (quæ contra Lovellum mitterentur) ad tria millia, male armatas, sed bene animatas (paucis eorum ex ipsius aula et comitatu delectis, reliquis vero ex colonis et famulis illorum, quos sibi fidos expertus est) sub ductu Bedfordiæ ducis; et pro more suo, quo veniam et gratiam potius ante pugnam, quam post, impertire solebat, eidem duci potestatem dedit condonationem præteritorum promulgandi iis, qui statim arma deponerent, et se dederent: quod dux, quamprimum ad castra Lovell appropinquasset, præstitit. Nec regem fefellit exspectatio sua, heraldi enim pro tormentis bellieis erant. Siquidem baro Lovellus, hac re perculsus, et militibus suis diffisus, in comitatum Lancastriæ fugam cepit; et ad tempus apud Thomam Broughtonum equitem auratum latitans, in Flandriam, ad ducissam Burgundiæ Margaretam, post trajecit. Milites autem ejus, a duce suo deserti, confestim duci Bedfordiæ se submiserunt. Staffordi quoque, et eorum copiæ, audito quo loco res Lovelli essent (in cujus successu spem maximam collocarant) etiam ipsi plane desperarunt, et fugam capessiverunt: fratribus duobus ad Colnhamiam, oppidulum prope Abingtoniam, in asylum se recipientibus: sed inspecta ejus loci charta privilegii per judices de Banco regis, atque ad proditores minime extendere judicata, Humphredus apud patibulum de Tiburne supplicio affectus est: Thomæ autem, utpote a fratre natu majore allecto, ignotum est. Sicque rebellio hæc et nubecula quædam transiit: atque rex, fæcibus et fermento partium septentrionalium aliquantum expurgatis, quæ prius in eum non bene animatæ erant, Londinum rediit.

Septembri sequente, regina filium primogenitum peperit; cui rex (in honorem stirpis veterum Britonum, a qua ipse erat oriundus) Arthuri nomen indidit; prænomen secutus illius prisci regis Britonum; in cujus rebus gestis asserendis satis invenitur in historia vera et monumentis antiquis, quod illum, demptis fabulis, magna gloria regnasse testetur. Infans robustus erat, et corpore validus, licet octavo mense editus esset, de quo medici et astrologi male ominantur.

Secutum est hoc anno, qui erat regis secundus, mirum quoddam facinus, et audacia plenum; quodque statum regis et regni vehementer perturbavit: de quo narrationes, quas in manibus habemus, adeo nudæ sunt et jejunæ, ut rem relinquant vix credibilem: non tam ob eventus naturam (ejusmodi enim accidentia in rerum memoria non raro reperiuntur) sed propter peculiares quasdam rei circumstantias, præsertim sub initiis. Judicium igitur faciemus de hoc negotio ex rebus ipsis, quatenus sibi invicem lucem præbeant, veritatem tanquam ex minera effodientes. Rex in regno suo novus erat, contraque opinionem suam, etiam et meritum, magna apud populum invidia et odio flagrabat. Radix hujus invidiæ plane erat sedula ejus et continua familiæ Eboracensis depressio, quam corpus totius regni favore adhuc prosequebatur. Hoc animos populi in dies a rege magis magisque avertebat; præsertim cum viderent regem post nuptias suas, et filium ex illis nuptiis natum, nihilominus coronationem reginæ suæ (quæ conjunctim cum coronatione propria ab omnibus primo erat spectata) adhuc distulisse; ne matrimonialis quidem coronæ honore eam dignatum. Neque enim secuta est coronatio reginæ, nisi post duos annos; postquam scilicet pericula regi pro præceptis fuerunt, quid agendum sibi esset edocentia. Invaluerat autem invidia multo magis, postquam rumor increbuerat (sive casu volitans, sive malitia hominum male animatorum sparsus) regem constituisse Edwardum Plantagenistam clanculum in Turri Londinensi necare: cujus casus tantam habebat cum casu liberorum regis Edwardi similitudinem; cum san. guinis ipsis propinquitas, par ætas, locusque ipse Tur

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »