Imágenes de páginas
PDF
EPUB

At quoad spatium temporis, per quod malitia morbi duravit, incepit quidem circa vicesimum primum Septembris diem, cessavit autem sub finem Octobris sequentis: adeo ut festum regiæ coronationis, quod celebratum est ultimo Octobris, neutiquam procrastinaverit aut impediverit: neque itidem comitia parliamentaria, quæ intra septem a coronatione dies successerunt. Fuit iste morbus febris pestilentis genus quoddam; neque tamen (ut videtur) in venis aut humoribus sedem occupans, cum non carbunculi, non pustulæ, non purpureæ aut lividæ maculæ sequerentur (massa scilicet corporis intacta); tantum malignus quidem vapor, et aura, ad cor advolavit, spiritusque vitales petebat et occupabat; unde natura excitabatur ad eundem per sudores emittendum et exhalandum. Patuit autem per experientiam, quod morbus iste naturæ potius insidiatrix erat, eamque imparatam opprimebat, quam adversus remedia obstinatus, si in tempore subventum foret. Etenim si ægrotus in æquabili temperamento, quoad vestes, et focum, detentus esset, tepidumque bibisset, et cordialia etiam temperata sumpsisset, unde naturæ ipsius opus, nec calore irritaretur, nec frigore repelleretur, plerumque sanitas sequebatur. Verum innumeri homines ex eo subito occubuerunt, antequam curationis modus, et regimen ægroti, innotesceret. Opinio erat, morbum istum neutiquam ex epidemicis illis, qui simul contagiosi sunt, et de corpore in corpus fluunt, fuisse; sed a malignitate quadam in ipso aëre, ex prædispositione tempestatum, et mutationibus cœli crebris, et insalubribus, impressa, manasse: atque brevis ejus mora hoc ipsum indicabat.

In vigilia sanctorum Simonis et Judæ, pransus est rex apud ædes Thomæ Bourchieri, archiepiscopi Cantuariæ et cardinalis; et a Lambitha per prata profectus est (pontem transiens) ad Turrim Londinensem; ubi die sequenti duodecim equites vexillarios (quos vocant Banarettos) creavit. At creationes nobilium parca manu dispensavit: etenim licet prælium nuper commissum fuisset, et coronationis celebritas prope instaret, tres tantum evexit. Jaspar comes Pembrochiæ, regis avun

[blocks in formation]
[ocr errors]

culus, promotus est in ducem Bedfordiæ: Thomas baro Stanleius, regis socer, factus est comes Derbiæ: Edwardus autem Courtneius, Devoniæ., Quamvis rex etiam tunc apud se statuisset, tempore comitiorum in plures nobilitatis gradum conferre; ita rem distri buens, ut civiliter admodum et decore hujusmodi magnificentiis, partim festum coronationis suæ,partim conventum comitiorum, ornaret.

Secuta post biduum coronatio ipsa, tricesimo die Octobris, anno salutis 1485. Quo tempore sedit Innocentius octavus papa Romanus; Fredericus tertius imperator Alemanniæ fuit; Maximilianus autem filius ejus nuper electus in regem Romanorum; Carolus octavus in Galliis regnavit; Ferdinandus et Isabella Hispaniis imperarunt; Jacobus tertius Scotiæ regnum tenuit; inter quos omnes principes, et regem, pax et amicitia eo tempore intercessit. Quo insuper die (quasi corona, capiti imposita, etiam formidines animo instillasset) instituit, ad majorem securitatem, cohortem quinquaginta sagittariorum, sub præfecti regimine, qui corpus ejus stiparent, per nomen satellitii inferioris. Veruntamen, ut hoc se fecisse putaretur potius majestatis suæ augendæ gratia,atque imitatione moris illius, quem in partibus transmarinis observaverat, quam metu, quasi rebus suis diffideret, ordinavit hoc pro instituto non temporaneo, sed quod etiam apud successores suos reti

neretur.

Septimo Novembris, rex comitia regni sui inchoavit, quæ immediate post adventum suum Londinum summoneri fecit. Consilia ejus, et fines, in comitiis tam propere convocandis, fuerant præcipue tres. Primus, ut regnum in persona sua, suffragiis ordinum, stabiliretur. Secundus, ut condemnationes et proscriptiones eorum, qui a partibus suis steterant (quæ fuerunt plurimæ) rescinderentur; et facta quæcunque hostilia, quæ ab illis, in causa ejus, fuerunt perpetrata, a pœna eximerentur, plenaque iis venia fieret : atque, ex altera parte, ut præcipui ex hostibus suis, et potentissimi, judicio ordinum damnarentur. Tertius, ut inferioris conditionis homines, qui Richardo adhæserant (ne forte

novis motibus materiam præberet) remissionem generalem, qualis in fine comitiorum a rege emanare solet, consequerentur: haud immemor, quantum regi periculi immineat a subditis suis, cum maxima pars eorum sibi conscia sit, periculum sibi imminere a rege. Accedebat et alia causa comitiorum non parva. Nimirum quod ipse, tanquam princeps prudens et moderatus, secum reputabat, rebus suis convenire, ut mora omissa, manifestum populo suo fieret, sibi in animo esse, ex norma legum suarum regnare, licet in ore gladii ingressus esset. Nec minus, ut assuefaceret subditos pro rege eum venerari et recognoscere, quem modo pro hoste et exsule ducebant. Quod ad stabilimentum coronæ, præterquam quod illud mordicus tenebat, ne sponsæ suæ ulla prorsus fieret mentio (imo nec quod minimum erat, permittens, ut liberi ex ea suscepti primi ante omnes succederent) alias magna prudentia et moderatione rem tractavit. Neque enim illud urgebat, ut per viam declarationis, aut recognitionis juris sui, statutum per scriberetur: sicut ex altera parte, ut tanquam lex nova sanciretur, minime volebat; sed potius media via institit, simplicis scilicet stabilimenti, idque verbis tectis et utrinque nutantibus; his scilicet, ut hæreditas coronæ resideret, remaneret, et continuaretur in rege, etc. Quæ verba in utrumque sensum trahi poterant: illud commune habentia, ut scilicet corona in eo stabiliretur; sed, utrum hoc ex jure præ-existente(quod in dubium vocabatur) an quod de facto in possessione coronæ erat (quod nemo negabat) in medio relinquebatur, ut utramlibet interpretationem reciperet. Quinetiam in propaginis, quæ ad successionem admittebatur, limitatione, eam non ultra personam suam, et hæredes ex corpore suo, extendi volebat; omissa hæredum generalium mentione, sed illud legis decisioni, qualis ex verbis antedictis elici poterat, subjiciebat. Ita ut stabilimentum istud, potius gratiam personalem sibi et liberis suis factam, quam familiæ Eboracensis exhæredationem tota lem, saperet. Atque tali temperamento lex condita et sancita est: quam legem bulla papali, proximo anno, muniri procuravit mentione nihilominus facta, per viam recitationis, reliquorum titulorum, tam sanguinis,

quam victoriæ. Ita ut jam triplex ille titulus suus factus esset quintuplex; addita scilicet tribus illis, quibus initio nitebatur, auctoritate papali et parliamentaria.

In iisdem quoque comitiis rex in rescindendis eorum, qui a partibus ejus steterant, convictionibus, iisdemque ab omnibus criminibus et pœnis propter ea, quæ in sua causa commiserant, eximendis, quod voluit obtinuit: sancitaque sunt statuta in eam sententiam. Cum vero statutum illud esset sub incude, intervenit quæstio juris satis subtilis. Dubitatum est enim, utrum suffragia complurium, in inferiori consessu tunc existentium, valida essent et legitima, eo quod proditionis, tempore Richardi, damnatifuissent; unde incapaces et inhabiles redditi essent in summo gradu. Incongruum enim quiddam videbatur, ut illi leges conderent, qui ipsi exleges essent. Sic autem se res habuit; plurimi ex iis, qui temporibus Richardi in regis Henrici partes maxime inclinarant, pro equitibus et burgensibus parliamenti electi et delegati fuerunt: sive hoc rex secreto procuraverit, sive exmero populi affectu processerit; quorum plerique, temporibus Richardi, damnati fuerant, et proscripti. Rex quæstione ista nonnihil commotus est. Etsi enim gravi et specioso prætextui inniteretur, regis tamen partes haud obscure perstringebat. Sed prudenti admodum consilio se reprimens, quæstioni illi satis æquum se præbuit, quasi nihil aliud esset, quam controversia quædam de apicibus juris. Ideoque judices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet judicum concilium) convenerunt. Illi autem, re maturius deliberata, gravem et sobriam sententiam tulerunt, ex legum norma, et æquitate naturali temperatam: pronunciarunt enim, ut equites et burgenses illi damnati et proscripti a conventu parliamentario abstinerent, donec perlata esset lex, de convictionibus eorum revocandis.

Eodem quoque tempore mota forte erat quæstio inter judices (dum de priore quæstione consultarent) quid fieri deberet circa regem ipsum, qui ut cæteri condemnationem subierat. Sed fuit unanimi judicum consensu conclusum et firmatum; Coronam ipsam omnes sanguinis oppilationes, quæ descensum corona ullatenus impediunt,

deobstruere. Itaque a quo tempore rex coronam assumpserat, fontem sanguinis fuisse expurgatum; omnesque sanguinis corruptiones et impuritates sublatas, ut regi opera parliamentaria non fuisset opus. Veruntamen, honoris causa, ab ordinibus regni tunc mandatum est, ut quæcunque archiva et memoriæ condemnationis regis aliquam facerent mentionem, obliterarentur, cancellarentur, et penitus abolerentur.

Ex parte autem hostium regis, parliamento condemnati sunt,nuper dux Glocestriæ, Richardum tertium se appellans; dux Norfolciæ; comes Surriæ; vicecomes Lovellus; baro Ferrerius; baro Zouchus; Richardus Ratcliffus; Gulielmus Catesbeius; et alii complures eminentioris conditionis homines. In quibus statutis condemnatoriis complures insertæ sunt clausulæ, justæ admodum et temperatæ reservationis, et limitationis, liquido indicantes et præmonstrantes, qualis esset prudentia regis, qualis temperantia et moderatio ejus; quæ spem etiam in futurum facere poterant imperii æquabilis et mansueti. Quatenus vero ad condonationem generalem, qua cæteris, qui contra regem arma tulerant, indulgere in animo habebat, rex, secundis usus cogitationibus, minus convenire putabat ut a parliamentaria auctoritate promanaret, sed potius ut, cum esset res gratiosa et honorifica, integram beneficii gratiam in seipsum transferret: usus tantum opportunitate consessus parliamenti, quo melius in venas universi regni fama rei spargeretur. Itaque, durante adhuc parliamento, edictum regium promulgavit, veniam præteritorum, et restitutionem fortunarum, impertiendo iis, qui contra eum arma tulerant, aut hostilia machinati erant, modo intra diem præfixum misericordiæ suæ se submitterent, et juramentum fidelitatis susciperent. Unde multi ex asylis emigrarunt; plures autem ex metu, non minus nocentes, quam ii, qui intra septa asylorum se receperant.

Quod vero ad pecunias attinet, judicavit rex tempestivum non esse et minus convenire, ut ab ordinibus, his comitiis, aliquas postularet; tam quia in rebus tanti momenti subditi ejus sibi gratificati erant, quam etiam quod eos remunerare nequiverat remissione generali

« AnteriorContinuar »