Imágenes de páginas
PDF
EPUB

et statuere. Evenit ut in ejus persona tres tituli diversi, quibus regnum sibi vendicare posset, concurrerent! Primus erat titulus reginæ suæ Elizabethæ, cui etiam accesserat pactum illud, quo se proceribus, quorum auxiliis regnum adeptus est, obstrinxerat, de nuptiis cum illa contrahendis, quod illum in jure ejus regnatu rum haud obscure subinnuebat. Secundus, vetus ille, et tam jure quam armis disceptatus titulus, inter familiäs Lancastriæ et Eboraci; quarum alteri, Lancastrite scilicet, i se pro hærede gerebat. Postremus erat titulus gladii et armorum, quod victoria sibi aditum fecisset, et quod rex, qui in possessione regni fuit, in pugna fuisset occisus. Horum titulorum primus maxime erat favorabilis, quique animos subditorum sibi potissimum conciliare posset; qui per spatium viginti duorum annorum, quibus Edwardus quartus regnarat, opinionem penitus imbiberant, de jure rosæ albæ sive familie Ebóracensis; atque in eam stirpem, propter benignum et gratiosum ejusdem Edwardi, præcipue posterioribus vitæ suæ annis, regimen, propendebant. Attamen obu versabatur ei ante oculos cogitatio illa, quod si bufe tituloinniteretur,precario fere rex futurus fuisset, atque matrimoniali potius jure quam vere regio imperaturus; jure regni in persona reginæ suæ permanente, quæ si decessisset, vel prole relicta, vel sine liberis, necesse ?!!! fuisset regno cedere, et in fortunam privatam redigi. Et licet magna spes subesset, quod, comitiorum suf fragiis regnum in persona sua, durante vita sua, conti nuare, et stabilire posset: attamen reputabat secum Tex prudentissimus, haud parum interesse, si quis detorum civilium auctoritate in regnum ascitus esset; et si quis regnum jure naturali, et jure sanguinis, obtineret. New que defuerunt eo tempore rumores etsusurmisecretiqui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi quarti flik (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinenst dieeli bantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clum culum e custodia emissi, et adhuc viverent. Quod si verum fuisset, actum esset de titulo uxoris su Eliza bethæ. Ex altera parte, si juri proprio, et in persona sua inhærenti, tanquam hærede familiæ Lancastrensis,

[ocr errors]

insisteret, satis sciebat titulum illum a comitiis parliamentariis jampridem damnatum fuisse, et totius populi præjudicio exclusum; quodque hæc res ad exhæredationem familiæ Eboracensis, tunc pro indubitatis regni hæredibus habitæ, manifesto tendebat: animoque providebat fore, ut si nullos ex Elizabetha liberos progigneret, in quibus jura utriusque familiæ coalescerent, tunc veteres illæ discordiarum et bellorum intestinorum flammæ, et incendia, iterum redire, et redivivæ factæ, per omnia grassari possent. Quatenus vero ad jus victoriæ et armorum, quamvis Gulielmus Stanleius, post militum a prælio acclamationes, coronam (non imperialem illam, sed quam ornamenti et ominis caussa Richardus secum in bellum attulerat) tunc forte inter spolia repertam, capiti Henrici imposuisset, ac si jure belli regno potitus esset; haud tamen oblitus erat, quibus pactis et legibus ad imperium vocatus esset quodque si jure armorum regnare se prædicasset, non minus suæ factionis homines, quam alios omnes, in magnos metus conjecturus fuisset; utpote quod ei potestatem fecisset leges pro libitu suo abrogandi, et de fortunis ac opibus omnium statuendi, et cæterarum rerum quæ absoluti sunt imperii; quæ res tam asperæ et odiosæ visæ sunt ipsi Gulielmo Normanno, Angliæ regi (quem vulgo vocant Conquæstorem) ut licet victoris jura reipsa exerceret, ad Normannos scilicet suos remunerandos, verbo tamen abstinuerit; neque hoc jure se regnum tenere unquam professus sit, sed illud titulari quodam prætextu velaverit, in testamento et designatione Edwardi Confessoris fundato.

Verum rex, pro animi sui magnitudine, aleam statim jecit; et incommodis, se ex omni parte prodentibus, recte appensis; et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere; sive amori erga familiam suam reliqua posthabens; sive titulum illum præoptans, qui sese sisteret maxime liberum, et independentem, quin et natura, atque animi constitutione, minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam, ut apud se per diem mereretur, conducere; titulo Lancastriæ tanquam principali niti decrevit;

t

reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armo rum) pro adminiculis tantummodo uti; priore, ad secretam invidiam leniendam; posteriore, ad murmura et contradictiones apertas compescendas: minime oblitus, ipsum illum titulum Lancastriæ per tres continuas regum successiones valuisse, atque plane perpetuari potuisse, nisi per judicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset. Unde ipso prælii die, qui fuit Augusti vicesimus secundus, suo nomine, nulla facta uxoris mentione, regnum assumpsit. In quo consilio ad extremum usque perstitit, quod multarum. ei seditionum et turbarum telam quandam texuit.

Rex harum cogitationum plenus, ante suum a Leicestria discessum, Robertum Willoughbeium equitem auratum, ad castrum de Sherry Hutton, in comitatu Eboracensi, misit, ubi in salva custodia, jussu Richardi, detinebantur, tam domina Elizabetha, regis Edwardi filia, ad nuptias Henrici destinata, quam Edwardus Plantagenista, filius et hæres Georgii nuper Clarentiæ ducis. Edwardus iste traditus fuit a castri præfecto, per mandatum regis expressum, in manus Roberti Willoughbei; et per eum, magna cura et diligentia, turri Londinensi inclusus, ubi in arcta custodia servatus est. Quod factum regis (imperio mero, et politicis rationibus tantummodo subnixum) non ex eo proveniebat, quod rex alicujus momenti putarat esse fabulam illam, quam doctor Shawus ad crucem D. Pauli in concione publicavit, de natalibus illegitimis. liberorum regis Edwardi; in quo casu Edwardus iste proximus fuisset regni hæres (illa enim fabula jampri dem explosa fuit) sed quod in animo fixum et constitutum apud se haberet, personas quascunque eminen-. tiores, ex linea Eboracensi oriundas, deprimere. In quo instituto rex perpetuo, sive ex affectus sui pertinacia, sive ex judicii imbecillitate, potius se partibus addictum præbuit, quam regii decoris memorem.

Quatenus autem ad sponsam suam Elizabetham, literas ad eam misit, ut quam primum Londinum se conferret, ibique cum regina vidua, matre sua, măneret. Quod paulo post illa præstitit, multis ex pro

[ocr errors]

ceribus et fœminis nobilioribus comitata. Interea rex itineribus exiguis Londinum versus contendit, populi plausibus et acclamationibus eum ubique deducentibus, quæ proculdubio fuerunt sinceræ, et minime simulatæ; quod in eo cernere erat, quia tanta alacri ate et impetu fundebantur. Recipiebant enim eum, veluti principem cœlitus demissum, qui inveteratis inter duas illas familias discordiis finem imponeret; quæ licet temporibus Henrici quarti, Henrici quinti, et aliquibus annis Henrici sexti, ex una parte, et Edwardi quarti ex altera, lucidis intervallis, et felicibus cessa tionibus, gavisæ essent; nihilominus perpetuo veluti nubes procellosæ regno imminebant, novos motus et calamitates minantes. Et sicut ex victoria ejus flexa sunt hominum genua, ita ex nuptiis Elizabethæ destinatis etiam et corda.

[ocr errors]

Ipse interim, pro summa sua prudentia (affectuum et metuum populi non ignarus) ut opinionem et terrorem de regno debellato dissiparet, præceperat, ut profectio sua nihil profectionis militaris simile haberet, sed potius itineris pacifici, quali reges, animi causa provincias suas peragrantes, uti solent.lv dedell Civitatem Londini die Saturni ingressus est, sicut et in die Saturni victoriam obtinuerat: quem diem septimanæ, primum ex observatione eventuum, dein ex memoria et opinione, præ cæteris, tanquam sibi faustum et prosperum, subinde delegit.sizkiet

Major Londinensis, comitatus fraternitatibus civitatis, solenni pompa apud Shoreditch eum recepit; ex quo loco, magna procerum et virorum primariorum caterva stipatus, urbem ingressus est: ipse, non equo, aut aperta aliqua sella, aut throno, sed curru clauso vectus est; utpote qui, regni universi quondam hostis publicatus, et proscriptus, satius sibi duxit, majesta tem suam tueri, et reverentiam sui populo incutere, quam favorem ejus ullatenus aucupari.

Primum omnium templum D. Pauli adiit; ubi minime volens, populum citius, quam oportebat, oblivisci ipsum prælio regnum adeptum, vexillum suum in templo obtulit, et reposuit, precibusque pro more so

lennibus interfuit, hymnumque Te Deum iterum cantari fecit: deinde ad palatium episcopi Londinensis, ubi hospitium ei paratum erat, se contulit, atque illic per aliquot dies mansit.

Dum ibi moraretur, sanctius concilium suum, adhibitis etiam aliis magnæ dignitatis viris, convocavit, in quorum præsentia pactum suum, de ineundo cum Elizabetha matrimonio, renovavit. Quod ut faceret, illud eum maxime impulit, quia sub discessum suum è Britannia spem nonnullam summo cum artificio injecerat (prout tunc res suæ postulabant) se, si in regno Angliæ obtinendo sibi res feliciter cederent, Annam ducatus Britanniæ hæredem (quæ paulo post Carolo octavo Franciæ nupsit) in uxorem ducturum. Itaque suspicio nonnulla oborta est, eum minus sincere aut minus constanter se gerere, in tractatu matrimonii cum Elizabetha, omnium votis vehementer expetiti: quæ etiam fama, licet sermonibus tantum hominum jactata, miseram Elizabetham miris modis afflixerat. Verum ille optima fide agebat; quin et hoc ab omnibus credi expetebat (ut hoc modo invidiam et contradictiones ad ea, quæ animo volvebat, facilius restingueret) cum tamen apud se secreto statuisset ad consummationem matrimonii non procedere, donec solennis sua inauguratio, et comitia parliamentaria, celebrata essent. Quorum primum eo spectabat, ne coronatio sui ipsius, et reginæ conjunctim (ut par erat) facta, speciem aliquam participationis in jure regni præ se ferret; alterum, nẹ in jure coronæ stabiliendo in persona sua (id quod comitiorum auctoritate se consecuturum confidebat) vota ordinum ullatenus in Elizabetham reflecterent.

Circa hoc tempus, in autumno, versus finem Septembris, grassari cœpit, tum in ipsa urbe Londini, tum in aliis regni partibus, morbus quidam epidemicus, tunc temporis novus; cui, ex natura et symptomatibus ejus, Febris Sudorificæ nomen indiderunt. Morbus iste breves sortitus est periodos, tam in morbi ipsius crisi, quam in tempore durationis ipsius: quippe qui eodem correpti erant, si intra spatium viginti quatuor horarum non morerentur, securi fere et sine metu erant.

« AnteriorContinuar »