ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO PRINCIPI CAROLO, PRINCIPI WALLIE, DUCI CORNUBIE, COMITI CESTRIÆ, ETC. EXCELLENTISSIME PRINCEPS; Ur in parte recognoscerem debitum infinitum, quo Celsitudini vestræ obstrictus sum, operam dedi ut ho norem exhiberem memoriæ regis illius Angliæ, qui ex progenitoribus regis patris vestri, et vestri ipsius, fuit postremus: cui regi utraque unio quodammodo attribui possit: quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata. Quin etiam tempora ejus celebrari merentur. Vir enim prudens fuit, et rex egregius: tempora nihilominus sua turbida, et mutationum, et eventuum rariorum plena. Etenim in temporibus idem usu venit, quod in viis: ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero magis plana et æquabilia. Quorum alterum genus temporum viventibus commodius, alterum scribentibus gratius. Neutiquam eum assentatione colui, sed imaginem ejus ad vivum excepi; quantum fieri potuit, stando tam procul, et luce paulo obscuriore. Verum est Celsitudinem vestram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Jacobi patris vestri: attamen non abs re vobis fuerit, unum ex antiquioribus etiam exemplaribus intueri. Deus Opt. Max. Celsitudinem vestram conservet incolumem. Celsitudinis vestræ Servus humillimus et devotissimus, FR. S. ALBAN. POSTQUAM Richardus ejus nominis tertius, de facto rex, sed titulo et regimine tyrannus; atque ita hucusque appellatus et habitus; ultione divina, exsulis expeditionem fortunante, in prælio apud Bosworth victus fuisset et interfectus; successit ei in regno comes Richmondiæ, exinde rex Henricus septimus appellatus. Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia, et devota, educatus fuisset, atque naturæ suæ ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter jussit, toto exercitu præsente, in loco ipso, ubi pugnatum fuerat. Ipse autem magno applausu, et lætis acclamationibus, militari quadam electione, aut recognitione, rex est salutatus. Interim corpus Richardi, post multas injurias et contumelias (quæ pro commemorationibus funebribus, et exsequiis, plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est. Etsi enim rex ipse, qua fuit nobilitate, fratribus monasterii de Leicestria mandasset ut honorifice humaretur, attamen religiosi ipsi (avulgi affectibus haud immunes) hoc facere neglexerunt: neque tamen propterea ullius reprehensionem aut censuram subierunt: cum nemo ullum ignominiæ aut contumeliæ genus, in eum virum injuriosum fuisse existimaret, qui propriis manibus Henrici sexti (principis innocentissimi) carnifex fuisset; qui necem etiam fratris sui Clarentiæ ducis procurasset; qui nepotes suos, primo juventutis flore (quorum alter eo tempore rex ejus erat legitimus; alter quoque in futuro, si aliquid fratri humanitus contigisset) occidisset; qui denique gravi infamia laborasset, quod uxorem suam veneno sustulisset, ut ad incestuosas cum nepti sua nuptias lectum sterneret. Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in le Historia Regni Regis Henrici Septimi. vamen et solatium vulgi ; tamen omnium opinione lon- suam i 363 |