Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HISTORIA

REGNI

HENRICI SEPTIMI

REGIS ANGLIÆ.

[graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ILLUSTRISSIMO ET EXCELLENTISSIMO

PRINCIPI

CAROLO,

PRINCIPI WALLIE,

DUCI CORNUBIE,

COMITI CESTRIÆ, ETC.

EXCELLENTISSIME PRINCEPS;

Ur in parte recognoscerem debitum infinitum, quo Celsitudini vestræ obstrictus sum, operam dedi ut ho norem exhiberem memoriæ regis illius Angliæ, qui ex progenitoribus regis patris vestri, et vestri ipsius, fuit postremus: cui regi utraque unio quodammodo attribui possit: quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata. Quin etiam tempora ejus celebrari merentur. Vir enim prudens fuit, et rex egregius: tempora nihilominus sua turbida, et mutationum, et eventuum rariorum plena. Etenim in temporibus idem usu venit, quod in viis: ut alia sint magis acclivia et declivia, alia vero magis plana et æquabilia. Quorum alterum genus temporum viventibus commodius, alterum scribentibus gratius. Neutiquam eum assentatione colui, sed imaginem ejus ad vivum excepi; quantum fieri potuit, stando tam procul, et luce paulo obscuriore. Verum est Celsitudinem vestram ante oculos habere exemplar incomparabile regis Jacobi patris vestri: attamen non abs re vobis fuerit, unum ex antiquioribus etiam exemplaribus intueri. Deus Opt. Max. Celsitudinem vestram conservet incolumem.

Celsitudinis vestræ

Servus humillimus et devotissimus,

FR. S. ALBAN.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

POSTQUAM Richardus ejus nominis tertius, de facto rex, sed titulo et regimine tyrannus; atque ita hucusque appellatus et habitus; ultione divina, exsulis expeditionem fortunante, in prælio apud Bosworth victus fuisset et interfectus; successit ei in regno comes Richmondiæ, exinde rex Henricus septimus appellatus. Rex, statim a victoria, ut qui sub matre admodum pia, et devota, educatus fuisset, atque naturæ suæ ductu sacris operandis deditus esset, canticum Te Deum cantari solenniter jussit, toto exercitu præsente, in loco ipso, ubi pugnatum fuerat. Ipse autem magno applausu, et lætis acclamationibus, militari quadam electione, aut recognitione, rex est salutatus. Interim corpus Richardi, post multas injurias et contumelias (quæ pro commemorationibus funebribus, et exsequiis, plebi versus tyrannos esse consueverunt) obscure sepultum est. Etsi enim rex ipse, qua fuit nobilitate, fratribus monasterii de Leicestria mandasset ut honorifice humaretur, attamen religiosi ipsi (avulgi affectibus haud immunes) hoc facere neglexerunt: neque tamen propterea ullius reprehensionem aut censuram subierunt: cum nemo ullum ignominiæ aut contumeliæ genus, in eum virum injuriosum fuisse existimaret, qui propriis manibus Henrici sexti (principis innocentissimi) carnifex fuisset; qui necem etiam fratris sui Clarentiæ ducis procurasset; qui nepotes suos, primo juventutis flore (quorum alter eo tempore rex ejus erat legitimus; alter quoque in futuro, si aliquid fratri humanitus contigisset) occidisset; qui denique gravi infamia laborasset, quod uxorem suam veneno sustulisset, ut ad incestuosas cum nepti sua nuptias lectum sterneret. Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in le

Historia Regni Regis Henrici Septimi.

vamen et solatium vulgi ; tamen omnium opinione lon-
ge virtutibus et meritis ejus præponderabant parricidia
et scelera; quin et opinione prudentium ipsæ illæ vir-
tutes habitæ sunt potius pro rebus affectatis et fictis, ut
ambitioni suæ velificaret, quam pro dotibus naturæ suæ
aut judicio insitis. Itaque notatum est a viris perspica-
cioribus (qui priora gesta ejus ad posteriora trahebant)
eum, etiam tempore regni fratris sui Edwardi quarti, in
hoc calide et secreto incubuisse, ut fratris regimini invi-
diam et odium conflaret; cum exspectaret, et quasi
divinaret, regem, propter luxum et intemperantiam,
diu non victurum, sed filios suos tenera adhuc ætate
relicturum : tum vero satis noverat, quam facilis esset
ascensus a fastigio protectoris, et primi regii sanguinis
principis, ad ipsam coronam. Atque ex hoc ambitio-
nis profundæ fonte promanasse, quod, tam sub tracta-
tum illum pacis et foederis inter Edwardum, et Ludo-
vicum undecimum Galliæ regem, icti, et colloquio
utriusque regis apud Piqueneam firmati, quam alias,
Richardus, tunc Glocestriæ dux, pacem pro viribus
impugnasset, et a parte honoris stetisset, existimationem

suam i
in fratris contumeliam attollens, oculos omnium
(præsertim nobilium et militum) a fratre in seipsum
convertere cupiens; quasi rex, vita sua luxuriosa, et
minus nobili conjugio, effoeminatus factus esset, minus-
que honoris sensu, et reipublicæ cura, quam regem
deceret, tangeretur. Quatenus vero ad leges illas sa-
lubres, et politicas, quæ ejus tempore introductæ erant
et sancitæ, interpretabantur homines, eas nihil aliud
fuisse, quam tyranni inescationes et lénocinia, quibus
sepopulo ostentaret, eorumque benevolentiam captaret;
cum sibi ipsi conscius esset, quod plane deesset sibi ve-
rum obedientiæ subditorum vinculum; jus scilicet ad
regnum legitimum. At Henrico, in introitu in reg-
num suum, et in ipso momento quo
corona ad ipsum
delata est, occurrit res perplexa prorsus et nodosa, nec
facile solubilis; quæque posset regem vel prudentissi-
mum, præsertim in regni sui novitate, perturbare, et
in diversas partes trahere; atque eo magis, quod erat
hujusmodi res, quæ moram et deliberationem non pa-
teretur, verum necesse foret, de ea simul et deliberare,

363

« AnteriorContinuar »