Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ractas opinionum, et contemplationis plenæ et fixæ impatientiam. Quæstio vero ista (ex maxime arduis) quousque detur vacuum, et ad quæ spatia fieri possit seminum vel coitio vel distractio, et quid sit in hoc genere peremptorium, et invariabile, ad locum ubi de vacuo tractandum erit, rejicimus. Neque enim multum interest ad id quod nunc agitur, utrum natura vacuum penitus respuat, an entia (ut emendatius se loqui putat Telesius) mutuo contactu gaudeant. Illud enim planum facimus, istam sive vacui fugam, sive contactus cupidinem, nullo modo a calido et frigido pendere, nec a Telesio ipsi adscribi, nec ex rerum ulla evidentia illis adscribi posse; cum materia loco mota aliam prorsus materiam trahat, sive illa sit calida sive frigida, sive liquida sive sicca, sive dura sive mollis, sive amica sive inimica, adeo ut corpus calidum, corpus gelidissimum citius attraxerit ut ei adsit, quam se ab omni corpore disjungi et deseri patiatur. Nam vinculum materiæ fortius est, quam dissidium calidi et frigidi. Et sequacitas materiæ non curat diversitatem formarum specialium: Itaque nullo modo hæc virtus nexus ab illis principiis calidi et frigidi. Sequuntur virtutes duæ invicem oppositæ, quæ regnum hoc principiorum (ut videri possit) ad calidum et frigidum detulerunt, sed jure male enucleato; eas, dicimus, per quas entia se aperiunt et rarefaciunt, dilatant et expandunt, ita ut majus spatium occupent, et se in majorem sphæram conjiciant; aut rursus se claudunt et condensant, coarctant et contrahunt, ita ut spatiis decedant, et in minorem sphæram se recipiant. Ostendendum itaque est, quatenus ista virtus a calido et frigido ortum habeat, et quatenus seorsum moretur, nec cum illa rationes misceat. Atque verissimum est quod affirmat Telesius, rarum et densum caloris et frigoris esse veluti opificia propria: longe enim maximæ sunt illorum partes ad hoc, ut corpora majus et minus spatium occupent; sed tamen confusius ista accipiuntur. Videntur enim corpora quandoque ab una spatiatione naturali in alteram migrare et se transferre, idque libenter et tanquam volentia, et formam mutantia;

[ocr errors]

quandoque autem tantummodo a naturali spatiatione depulsa, et manente forma veteri in consuetam spatiationem reverti. Atque virtus illa progressiva in novum spatium a calido et frigido fere regitur. At virtus altera restitutiva non item, siquidem expandit se aqua in vaporem et aërem, oleum similiter et pinguia in halitum et flammam ex vi caloris; nec (si perfecte transmigraverint) reverti satagunt; quin et aër ipse ex calore intumescit et extenditur. Quod si migratio fuerit semiplena, post caloris abscessum, in se facile recidit; ut etiam in virtute restitutiva partes frigoris et caloris sint nonnullæ. At quæ non mediante calore, sed violentia aliqua extensa sunt et distracta, etiam absque ulla frigoris accessione, aut diminutione caloris, in priora spatia (cessante violentia) cupidissime revertuntur; ut in exsuctione ovi vitrei, et follibus levatis. Id vero in solidis et crassis longe evidentius est. Nam si distendatur pannus vel chorda, remota vi, magna velocitate resiliunt; atque eadem est compressionis ratio. Nam aër violentia aliqua contrusus et incarceratus multo conatu erumpit; atque adeo omnis ille motus mechanicus, quo durum a duro percutitur, qui vulgo motus violenti nomine appellatur, per quem res solidæ mittuntur et volant per aërem et aquam, nihil aliud est, quam nixus partium corporis emissi ad se expediendum a compressione ; et tamen nusquam hic apparent vestigia calidi et frigidi. Neque est, quod quis argutetur ex doctrina Telesii hoc modo, ut dicat; esse singulis spatiationibus naturalibus assignatam portionem quandam calidi et frigidi, ex certa quadam analogia: itaque fieri posse ut tametsi nihil addatur caloris, tamen si spatia materiata extendantur aut contrahantur, res eodem recidat, quia plus et minus imponitur materiæ in spatio, quam pro ratione caloris et frigoris. Verum ista licet non absurda dictu, tamen sunt eorum, qui semper aliquid comminisci solent, ut quod semel visum est teneant, nec naturam et res persequuntur. Nam si addatur calor et frigus hujusmodi corporibus extensis aut compressis, idque majore mensura, quam pro ratione et natura corporis ipsius, veluti si pannus ille.tensus calefiat ad ignem, tamen nullo modo rem compensabit, nec impetum restitutionis exstinguet. Itaque planum jam fecimus, istam

A A 2

[ocr errors]
[ocr errors]

virtutem spatiationis, ex calore et frigore in parte notabili non pendere, cum tamen sit ipsa illa virtus, quæ plurimum auctoritatis his principiis tribuerit, Sequun tur duæ virtutes, quæ omnibus in ore sunt, atque longe et late patent, per quas scilicet corpora massas sive congregationes majores rerum connaturalium petunt, in quarum observatione, ut in reliquis, aut nugantur homines, aut plane aberrant. Schola enim communis satis habet si motum naturalem a violento distinguat; et gravia deorsum, levia sursum ferri ex motu naturali pronuntiet. Verum parum proficiunt ad philosophiam hujusmodi speculationes. Ista enim natura, ars, violentia, compendia verborum sunt, et nuga. Debuerunt autem hunc motum non tantum ad naturam referre, sed etiam affectum et appetitum particularem et proprium corporis naturalis in hoc ipso motu quærere. Sunt enim et alii motus complures naturales ex passionibus rerum longe diversis. Itaque res secundum differentias proponenda est. Quin et ipsi illi motus, quos violentos appellant, magis secundum naturam appellari possint, quam iste quem vocant natu ralem; si sit illud secundum naturam quod est fortius, aut etiam quod est magis ex ratione universi. Nam motus iste ascensus et descensus, non admodum imperiosus est, nec etiam universalis, sed tanquam provin, cialis et secundum regiones; quin et aliis motibus obsequens et subjectus. Quod vero gravia deorsum ferri aiunt, levia sursum, idem est ac si dicerent, gravia esse gravia, levia levia. Quod enim prædicatur, id ex viipsa termini in subjecto assumitur. Si vero per grave densum, per leve rarum intelligunt, promovent nonnihil, ita tamen ut ad adjunctum et concomitans potius, quam ad causam, rem deducant. Qui vero gravium appetitum ita explicant, ut ad centrum terræ illa ferri contendant, levia ut ad circumferentiam et ambitum coeli, tanquam ad loca propria; asserunt certe aliquid, atque etiam ad causam innuunt; sed omnino perperam. Loci enim nullæ sunt vires, neque corpus nisi a corpore patitur, atque omnis incitatio corporis, quæ vide tur esse ad se collocandum, appetit atque molitur configurationem versus aliud corpus, non collocatio, nem aut situm simplicem.

[ocr errors]
[subsumed][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors]
[graphic][graphic][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
« AnteriorContinuar »