Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Mandata,

Connexio.

tuum perceptio retundatur et hebetetur corpore tangibili, in quo sunt devincti. Attamen, non obstante hoc impedimento, videntur adhuc spiritus vivorum potiores ipso aëre, quoad hanc perceptionem. Neque enim hactenus nobis constat, quod calor potentialis (de quo jam loquimur) aërem possit dilatare; cum certum sit, quod hoc faciat super spiritus in animalium

contentos; ut in qualitatibus (quas diximus) secundis medicinarum liquet. Sed de hoc inquiratur paulo accuratius, ex mandato proxime sequente.

1. Accipe duo vitra calendaria ejusdem magnitudinis. Impone in altero aquam, in altero spiritum vini, fortem et acrem; atque ita calefiant vitra, ut aqua et spiritus vini ad parem altitudinem ascendant. Colloca ea simul, et dimitte per spatium aliquod; et nota, si aqua deveniat altior quam spiritus vini. Nam si hoc fit, palam est, calorem spiritus vini potentialem aërem dilatasse, ita ut spiritum vini depresserit.

2. Possit esse res varii usus, si operationes secundarum qualitatum medicinalium probentur interdum, et exerceantur in corporibus vitæ expertibus. Licet enim dubium non sit, plerasque earum nullius prorsus effectus fore, quoniam requiritur plane spiritus vivus ad eas actuandas, ob operationis subtilitatem: aliæ tamen proculdubio super nonnulla corpora inanimata operabuntur. Videmus enim quod possit sal in carnibus, aromata in cadaveribus, coagulum in lacte, fermentum in pane, et hujusmodi. Inserviet igitur diligentia medicorum circa qualitates secundas, ad instruendas complures alias operationes, si animum advertas cum judicio; id semper supponens, quod virtus fortior requiritur ad operandum super corpus mortuum, quam vivum.

Transeundum ad dilatationes corporum quæ fiunt per liberationem spirituum, refractis nimirum ergastulis partium crassiorum, quæ illos arcte detinuerant, ut se dilatare non possent. In corporibus enim, quæ habent arctam compagem, atque naturæ integralis nexibus fortiter devincta sunt, non exequuntur spiritus opus suum dilatationis, nisi fiat prius solutio continui in partibus crassioribus; vel per liquores fortes erodentes et stimulantes tantum, vel per eosdem cum calore. Atque hoc

cernitur in aperturis et dissolutionibus metallorum, de quibus nunc (ut in reliquis) pauca proponemus.

Dilatationes corporum per liberationem spirituum suorum.

1. ACCIPE pondus auri puri ad denarium unum, in Historia. parvas bracteolas redacti, quæ etiam manu lacerari possint.

2. Accipe etiam pondus quatuor den. aquæ regis; et mittantur simul in vitrum. Tum ponatur vitrum super foculum, in quo sit ignis prunarum modicus et lenis. Paulo post insurgunt arenulæ quædam, aut grana; quæ deinde, post parvam moram, se diffundunt et incorporantur cum aqua; ut aqua efficiatur, aqua tanquam electrica, splendida, et veluti croco tincta. Dissolutio autem auri per aquam in quantitatibus prædictis fit tantum ad tertias. Neque enim aqua oneratur ulterius; adeo ut, si dissolvere cupis totum pondus illud auri den. unius, opus sit effundere portionem in qua solutio facta est, et superinfundere de novo pondus simile 4 den. aquæ regis, et sic tertio. leniIsta dissolutio fi ter et placide modico igne, absque fumis et sine calefactione vitri alia, quam per ignem.

3. Accipeargenti vivi in corpore pondus ad placitum, duplum aquæ fortis: ponito simul in vitro, neque ea ad ignem omnino admove. Attamen paulo post insurget intra corpus aquæ instar pulveris tenuissimi, et intra spatium horæ, absque igne, absque fumis, absque tumultu, vertetur corpus commistum in aquam bene claram, 4. Accipe plumbum in lamellis ad pond. den. 1. aquæ fortis ad pond. den. 9. Non fit bona incorporatio, ut in aliis metallis; sed aqua demittit majorem partem plumbi in calce ad fundum vitri, manente aqua perturbata, sed vergente ad diaphanum.

[ocr errors]

2. 5. Accipe argenti in lamellis, sive bracteolis, pondus den. 1. aquæ fortis pond. den. 4. pone super foculum in vitro, cum igne lento. Insurgit argentum in arenis, aut bullulis, intra corpus aquæ, majoribus paulo quam aurum; deinde incorporatur cum aqua, et vertuntur simul in liquorem tenuem, sed album et quasi lacteum. Sed postquam paulisper resederit liquor et refrixerit, ejaculantur (sive hoc emanet ex metallo,sive ex aqua, sive

Monitum.

Mandata.

ex utroque) fragmina glacialia intra corpus aquæ: postquam autem per moram longiorem penitus resederit, clarificat se liquor, et devenit clarus et crystallinus, demissa glacie in fundum. Sustinet aqua onerationem, qualem in auro, et fit dissolutio simili fere calore, nec colligit calorem per motum magis quam aurum.

6. Accipe cuprum in bracteolis ad pondus den. 1. aquæ fortis ad pondus den. 6. Mitte super foculum. Insurget cuprum in bullulis sive arenulis majoribus adhuc quam argentum. Paulo post incorporatur cum aqua, et corpus commistum vertitur in liquorem cœruleum, turbidum; sed postquam resederit, clarificat se ætheris instar in coeruleum, pulchrum, et splendidum, demissis in fundum fæcibus instar pulveris, quæ tamen ipsæ per moram imminuuntur, et ascendunt, et incorporantur. At den. illi sex aquæ fortis solvunt den. totum cupri, ut sustineat se onerari aqua duplo plus quam in auro et argento. Concipit autem dissolutio cupri calorem manifestum per tumultum interiorem, etiam antequam admoveatur ad ignem.

[ocr errors]

7. Accipe stannum in bracteolis ad pondus den. 1. aquæ fortis ad pond. den. 3. et vertitur totum metallum in corpus simile flori lactis aut coagulo; nec facile se clarificat; et concipit sine igne calorem manifestum. 8. Accipe ferri in laminis pond. den. 1. aquæ fortis pond. den. 9. et sine igne surgit ferrum in magnis bullis, non tantum intra corpus aquæ, sed supra, adeo ut ebulliat extra os vitri, atque insuper emittat copiosum et densum fumum croceum; idque cum maximo tumultu et calore vehementissimo, et qualem manus non sustineat.

[ocr errors]

Dubium non est, quin vires variæ aquarum fortium diversorum generum, et modi ignis sive caloris, qui adhibetur, istas aperturas etiam variare possint.

Qualis sit ista dilatatio metallorum per aperturas videndum: utrum sit instar dilatationis auri foliati, quæ est pseudo-rarefactio (ut mox dicemus) quia corpus dilatatur potius loco quam substantia, qualis itidem est dilatatio pulverum; an revera corpus ipsum metallorum dilatetur in substantia. Hoc hujusmodi experimento probari potest. Pondera argentum vivum; excipe etiam

'modulum ejus in situla: pondera similiter aquam fortem, et excipe modulum ejus in altera situla: deinde dissolve et incorpora ea modo supradicto; postea pondera incorporatum, et immitte illud etiam in duas illas situlas, et nota, si pondus et mensura compositi ad pondus et mensuram simplicium juste respondeat. Delegimus autem argentum vivum ad experimentum, quia minor est suspicio alicujus consumptionis, cum fiat dissolutio sine igne.

Videndum (obiter) utrum dissolutio argenti vivi lapides ponderosissimos, aut fortasse stannum, sustineat ut innatent. Etenim ex rationibus ponderum hoc colligi potest. Neque hoc pertinet ad miraculum et imposturam, sed ad investigandam naturam misturarum, ut suo titulo apparebit.

Notatu etiam dignum est (licet non sit præsentis in- Observatio. quisitionis) omnia metalla, licet sint aquis, in quibus dissolvuntur, insigniter graviora, tamen in actu primo dissolutionis ascendere in arenulis vel bullis. Atque eo magis hoc notandum est, quod ubi non admovetur ignis, ut in argento vivo, idem faciant.

Tumultus intra partes corporis inter dissolvendum, Commentaistam ascensionem causat. Nam in vehementi erosione tio. corpora impelluntur nonnihil motu locali; ut videre est in lapide parvo glareoso, qui positus in aceto forti ad latera patellæ (ut facilius labatur) per vices gliscit, ut pisciculus. Est et genus lapidis aut fossilis, quod immissum in acetum irrequiete se agitat, et huc illuc currit. At quæ sine impetu isto miscentur (ut arbitror) nisi quassata, non ascendunt; velut saccharum in fundo aquæ non dulcificat in summo; nec crocus colorat, nisi moveatur et agitetur.

Transeundum ad aliud genus dilatationum, quod Connexio. etiam communi vocabulo dissolutionum (in aliquibus) nuncupatur. Fit autem ubi corpora versus alia corpora amica ruunt in amplexum; et, si datur copia, aperiunt se ut illa introcipiant. Neque fit hæc apertura tumultuose aut per penetrationem corporis ingredientis (ut in aquis fortibus) sed placide, et per relaxationem corporis recipientis.

Dilatationes per amplexum et occursum corporis amici. Historia. 1. SACCHARUM et gummi nonnulla, ut tragacanthum, in liquoribus infusa, solvuntur; laxant enim libenter (instar spongiarum) partes suas ad recipiendum liquorem.

Mandatum.

2. Papyrus, seta, lana, et hujusmodi porosa, liquoribus immersa, aut alias humectata, ita se aperiunt, ut deveniant magis mollia, lacerabilia, et quasi putria.

3. Gaudia subita, ut ob nuntium bonum, aspectum ejus quod fuit in desiderio, et similia, licet non corpus amplectantur, sed phantasiam aliquam, nihilominus spiritus animalium insigniter dilatant; idque interdum cum periculo repentini deliquii aut mortis. Simile facit imaginatio in venereis.

Cogitandum de inveniendis menstruis substantiarum specialium: videntur enim posse esse liquores et pulpæ, tantæ cum corporibus determinatis sympathiæ, ut, illis admotis, partes suas facile laxent, easque libenter imbibant; seque per hoc in succis suis intenerent et renovent. Hoc enim pertinent ad unum ex magnalibus naturæ; nempe, ut rerum humores maxime radicales refocillari, et nutritio ab extra fieri possint, ut in carnibus, ossibus, membranis, lignis, etc. Etiam in iis, quæ operantur per divulsionem et penetrationem, est sympathia sive conformitas: aqua fortis siquidem non solvit aurum, ut nec aqua regia communis argentum.s

Connexio. Transeundum ad dilatationes per assimilationem aut versionem; quando scilicet corpus imperans et magis activum subigit corpus accommodum et obsequiosum, et magis passivum; ita ut illud in se plane vertat, seque ex eo multiplicet et renovet. Quod si corpus assimilans sit tenuius et rarius quam corpus assimilatum, manifestum est assimilationem fieri non posse absque dilatationę.

Historia.

Dilatationes, quæ fiunt per assimilationem, sive versionem in tenuius.

1. AER, et maxime cum commotus est (ut in ventis) lambit humiditatem terræ, eamque deprædatur et in se vertit,

« AnteriorContinuar »