Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ut fit, voluere? Præsertim cum status scientiæ sit semper fere Democraticus? An non tempus, veluti flumen, levia et inflata ad nos devexit, solida et gravia demersit? Quid veteres illi veritatis inquisitores Heraclitus, Democritus, Pythagoras, Anaxagoras, Empedocles, et alii, alienis, non propriis scriptis noti? Quid denique. de silentio et secretis antiquitatis statuis? Ego, fili, ut tibi ex more meo, (id est, usu tuo) respondeam, antiquitatis fragmentum unum aut alterum (inventorum dico, non librorum) agnosco: idque ipsum tamen magis ut diligentiæ et ingenuitatis specimen, quam scientiæ auctoris. De iis vero rebus, quæ cum vestigiis suis aufugere, si innuerem laboriosa esse ista conjecturarum aucupia, nec consentaneum me utilitates in posterum humano generi parantem ad antiquitatis. philologiam retrogredi, sat scio pro modestia tua acquiesceres. Verumtamen ut perspicere possis, quam res præsentes bifrontes vates sint, quamque et futuras et præteritas coram sistant, decrevi utriusque temporis tabulis (quæ non tantum scientiæ decursus et fluxus, sed et alios rerum provisus complectantur) tibi gratificari. Neque tu hoc quale sit (antequam videas) au gurere. Non enim cadit in te vera hujusce rei anticipatio: nec si minus ad manus tuas veniat, requiras. Gratificor enim (inquam) quibusdam vestrum hac in re, fili, et delicatioribus spiritus concilio. Omnino scientia ex naturæ lumine petenda, non ex antiquitatis obscuritate repetenda est. Nec refert quid factum fuerit, illud videndum quid fieri possit. An tu si regnum tibi armis et victori bello subjugatum traderetur, quæstiones necteres utrum majores tui illud tenuerint necne, et genealogiarum rumores solicitares? Atque hæc de antiquitatis penetralibus dicta sunt. De istis vero sectarum ducibus, quos nominasti, et compluribus aliis id genus, facilis sententia est. Errori varietas, veritati unitas competit. Ac nisi temporum politiæ et provisus ejusmodi ingeniorum peregrinationibus adversiores exstitissent, multæ etiam aliæ errorum oræ fuissent peragratæ. Immensum enim pelagus veritatis insulam circumluit; et supersunt adhuc novæ ventorum idolorum injuriæ et disjectiones. Quinetiam nu、

diustertius Bernardinus Telesius scenam conscendit, et fabulam novam egit, nec plausa celebrem, nec argumento elegantem. An non vides, fili, tum eceentricorum et epicyclorum ingeniatores, tum terræ aurigas, æqua et ancipiti phænomenorum advocatione gaudere? Prorsus ita et in universalibus theoriis fit. Nam veluti si quis, lingua tantum vernacula uti sciens (adverte, fili, nam simile est admodum) scripturam ignoti sermonis capiat, ubi paucula quædam verba sparsim observans; suæ linguæ vocabulis sono et literis finitima, illa quidem statim ac fidenter ejusdem esse significationis ponit (licet ab ea sæpius longissime recedant) postea ex iis invicem collatis reliquum orationis sensum, multo ingenii labore, sed et multa libertate, divinat: omnino tales et isti naturæ interpretes inveniuntur. Nam idola quisque sua (non jam scena dico, sed præcipue fori, et specus) veluti linguas vernaculas diversas, ad historiam afferentes, confestim quæ simile aliquid sonant, arripiunt, cætera ex horum symmetria interpretantur.

Atque jam tempus est, fili, ut nos recipiamus et expiemus, utpote qui tam profana et polluta (licet importandi animo) attrectaverimus. Ego vero adversus istos omnes minora, quam pro ipsorum sontissimo featu, dixi. Tu tamen fortasse minus istam redargutionem intelligis. Nam pro certo habeas, fili, sententias istas, quas adversus istos tuli, nihil minus esse quam contumeliam. Ego enim non, ut Velleius apud Ciceronem, declamator et philologus opiniones cursim perstringens, et magis abjiciens quam frangens, velut Agrippa, neotericus homo, in istiusmodi sermone ne nominandus quidem, sed trivialis scurra, et singula distorquens, et lusui propinans (me miserum, qui hominum defectu cum brutis me conferre necesse habeam!) ita me gessi. Verum sub maledicti velo miras accusationum animas, et singulari artificio in singula fere verba contractas, et reduc tas, et exquisitissima oculi acie in ipsa criminum ulcera directas et vibratas postmodum respiciens videbis. Atque cum isti criminibus et reatu valde inter se mixti et implicati forent, tamen singulos indiciis max

[ocr errors]

ime propriis, iisdem autem capitalibus, reos feci. Mens enim humana, fili, rerum incursibus et observationibus turgida, varias admodum errorum species molitur, et educit. Aristoteles vero velut unius est speciei planta procerior, sic et Plato et alii deinceps. At confuta tiones particulares requiris. Næ illud peccatum fuerit largiter in humani generis fortunam auream pignus imperii, si ego ad umbrarum fugacissimarum insecutionem deflecterem. Unum, fili, in medio ponendum est veritatis lumen clarum et radiosum, quod omnia collustret, et errores universos momento dispellat. Non infirmi quidam et pallidi lychni ad singulos errorum et mendaciorum angulos et sinus circumferendi sunt. Quare quod petebas detestare, fili, nam profanum est valde. Subinde vero interrogantem te audio, Num quæ isti universi asseruerunt, omnia prorsus vana et falsa fuere? Atqui, fili, infelicitatem jam narras, eamque prodigiosam, non ignorantiam. Nemo enim non quandoque in aliquod verum impingitur. Heraclitum, cum scientiam ab hominibus in mundis privatis, non in mundo communi quæsitam diceret, bene in philosophiæ introitu litasse video. Democritum, cum naturæ immensam varietatem et infinitam successionem tribuens, se e regione sisteret cæterorum fere philosophorum, secularitatibus deditissimorum, et mancipiorum consuetudinis, et hac oppositione utrumque mendacium in se collidendo perderet, et veritati inter extrema viam quandam aperiret, non infeliciter philosophatum esse reputo. Pythagoræ numeros etiam boni ominis loco pono. Dindamum Indum quod morem Antiphysin dixerit, laudo. Quin et Epicurum adversus causarum (ut loquuntur) per intentiones et fines explicationem, disputantem licet pueriliter, et philologice, tamen non invitus audio. Etiam Pyrrhonem et Academicos vacillantes, et e lintre loquentes, et erga idola se geren. tes veluti amatores quosdam morosos (qui amasios suos semper probris afficiunt, nunquam deserunt) animi et hilaritatis gratia adhibeo. Nec immerito. Cæ osteros enim idola prorsum agunt, hos vero in orbem ; quod jocosius est. Denique Paracelsum et Severinum

cum tantis clamoribus homines ad experientiæ suge gestum convocant, præcones mihi exopto. Quid igi-t tur? Num veritatis compotes isti? Nihilo minus.Etat rusticorum, fili, proverbia nonnulla apposite ad veritatem dicuntur. Sus rostro si forte humi A literam impresserit, num propterea suspicabere integram tragoediam, veluti literam unam, ab ea posse describi? Longe alia est ratio, fili, veritatis, quæ est ex scientiæ . analogia, alia quæ ex idoli sectione enuntiatur. Illa constans et quota gemina, hæc discors et solitaria. Quod etiam in operibus fit. Pulvis tormentorum ssi ductu, non casu (ut loquuntur) et impactu inventum E fuisset, non solitarium, sed cum multa inventorum nobilium (quæ sub eundem meridianum cadunt) frequentia prodiisset. Sic et alia tum opera, tum posita. Quare moneo, si forte idolum aliquod alicujus istorum meam, id est, rerum veritatem aliquo in puncto secuerit, noli aut de iis majora, aut de me inferiora cogitare, cum satis appareat ex reliquorum ignoratione ipsa illa non ex scientiæ analogia eos dixisse. Adhuc instas, fili, num ergo universas istorum chartas thuri et odoribus amicula fieri jubes? Non illud dixerim. Manet enim paulisper aliquis eorum usus, tenuis quidem et angustus, et longe alius quam in quem destinatæ erant, ac nunc usurpantur, sed tamen ali quis. Adde et alias multas chartas illis celebritate obscuriores, usu præstantiores esse. Aristotelis eti Platonis moralia plerique mirantur: sed Tacitus magis vivas morum observationes spirat. Verum quæ tanees dem utilitas ex chartis capi possit, quæque aliæ aliis utilitate antecedant, quæque minima pars sint charta ij rum munera eorum, quæ ad interpretationem naturæs conferunt, suo loco dicetur. Postremo, fili, ita te quærentem audio, Num tu te in istorum omnium locumot sufficis? Respondebo, atque id non dissimulanter, et ex intimo sensu meo. Ego, fili suavissime, tibioo sanctum, castum, et legitimum connubium eum rem bus ipsis firmabo. Ex qua consuetudine (supra om-s! nia epithalamiorum vota) beatissimam prolem veres heroum (qui infinitas humanas necessitates, omnibusog gigantibus, monstris, et tyrannis exitiosiores, subacturion

sunt, et rebus vestris placidam, et festam securitatem, et copiam conciliaturi) suscipies. Ego, vero, fili, si te jam jam animo ab idolis non repurgato, vertiginosis experientia ambagibus committerem, næ tu ducem cito desiderares. Idola autem exuere simplici præcepto meo sine rerum notitia, ne, si velles maxime,⠀⠀⠀ posses. In tabulis nisi priora deleveris, non alia inscripseris. In mente contra: nisi alía inscripseris non priora deleveris. Atque ut hoc fieri posset, ut idola hospitii exueres, tamen periculum omnino est, ut ab idolis viæ non initiatus obruare. Nimis duci assuevisti. Etiam Romæ firmata semel tyrannide semper postea sacramentum in senatus populique Romani nomen irritum fuit. Confide, fili, et da te mihi, ut te tibi reddam.

DE

INTERPRETATIONE NATURÆ

PROCEMIUM.

EGO cum me ad utilitates humanas natum existimarem, et curam reipublicæ inter ea esse, quæ publici sunt juris, et velut undam aut auram omnibus patere interpretarer, et quid hominibus maxime conducere posset quæsivi, et ad quid ipse a natura optime factus essem, deliberavi. Inveni autem nil tanti esse erga genus humanum meriti, quam novarum rerum et artium, quibus hominum vita excolatur, inventionem et auctoramentum. Nam et priscis temporibus, apud homines rudes, rudium rerum inventores et monstratores consecratos fuisse, et in deorum numerum optatos, animadverti; et acta heroum, qui vel urbes condiderunt, vel legumlatores exstiterunt, vel justa imperia exercuerunt, vel injustas dominationes debellarunt, locorum et temporum angustiis circumscripta eşse notavi: rerum autem inventionem, licet minoris pompæ sit res, ad universalitatis et æternitatis rationem magis Ante omnia

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »