Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Deum, cujus numine et nutu hæc fiunt, quique ut ho minum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio, non phantasia monstra, sed stirps heroum, quæ monstra domet et extinguat, hoc est, inventa salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandas et rélevandas, suscipiantur. Hoc epithalamii votum sit.

Certe, filii, facultates, artium et scientiarum omnium consensu, aut empiricæ, aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc videre non licuit. Empirici enim, formicæ more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio media est, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile veræ philosophiæ opificium est, quæ ex historia naturali et experimentis mechanicis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque hujusmodi mellis cœlestia dona sperate: neque dicite cum pigro, Leo est in via: sed vincula quæ vos premunt excutite, et vos recipite.

Atque sane, post virtutem vestram propriam, nihil animos vobis magis addiderit, quam si industriam, et felicitatem, et facinora ætatis nostræ cogitetis. Nos nostrum plus ultra antiquorum non ultra haud vane opposuimus: nos iidem, contra antiquorum non imitabile fulmen esse; imitabile fulmen esse, minime dementes, sed sobrii, ex novarum machinarum experimento et de monstratione, pronuntiamus. Quin et cœlum ipsum imitabile fecimus. Coeli enim est, circuire terram: quod et nostræ navigationes pervicerunt. Turpe autem nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum videlicet et marium, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines inter veterum inventa et angustias steterint.

Neque parvo inter se nexu devincta et conjugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas navigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quæ novam sapientiæ et scientiæ humanæ lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et conjecturas experimento regere. Eadem duo

non ratione solum, sed etiam vaticinio conjuncta vi dentur. Nam eo prophetæ oraculum haud obscure spectare videtur: ubi de novissimis temporibus loquutus, illud subjungit, Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia: ac si orbis terrarum pertransitus sive peragratio, et scientiarum augmenta sive multiplicatio, eidem ætati et seculo destinarentur.

Præsto etiam est imprimendi artificium, veteribus incognitum, cujus beneficio singulorum inventa fulguris modo transcurrere possint, et subito communicari ad aliorum studia excitanda, et inventa miscenda. Quare utendum est ætatis nostræ prærogativa, neque committendum, ut, cum hæc tanta vobis adsint, vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus. Probe enim novimus tabellas mentis a tabellis communibus differre. In iis non alia inscripseris, nisi priora deleveris; in illis priora ægre deleveris, nisi nova inscripseris.

Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin meliora a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis) illius enim res gestæ recenti memoria ut portentum accipiebantur.

Ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus: Nos certe vitam humanam non degimus; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent. Sed postquam deferbuisset ita admiratio, atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere quale judicium de eo faciat scriptor Romanus, Nil aliud quam bene ausus est vana contemnere. Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti, initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ

consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ostendimus, quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint; nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus qui aderant digna magnitudine generis et nominis humani oratio visa est, et tamen libertati quam arrogantiæ, propior. Ita autem inter se colloquebantur se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cum minus videant quam prius; sed cum certa et læta spe facultatis melioris.

Tum ille qui hæc narrabat; Tu vero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quæ narrasti. Atque (inquit) si sunt, ut dicis, grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum invenias ubi hæc inseras, neque peregrinationis nostræ fructus perire patiaris. quum postulas, inquam, neque obliviscar.

TEMPORIS PARTUS MASCULUS,

SIVE

Instauratio magna imperii humani in universum.

AD Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas et ardentissimas, ut humani generis ærumnarum memores, et peregrinationis istius vitæ nostræ, in qua dies paucos et malos terimus; nova adhuc refrigeria e fontibus bonitatis suæ ad miserias nostras leniendas aperiant; atque illud insuper, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus, et accensione majore luminis naturalis, aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur: sed potius ut ab intellectu, a phantasiis et vanitate puro et repurgato, et divinis oraculis nihilominus subdito et prorsus dedititio, fidei dentur quæ fidei sunt.

FRANCISCI BACONI

oldua menteword metob

APHORISMI ET CONSILIA,

DE

Auxiliis mentis et accensione luminis naturalis.

HOмo, naturæ minister et interpres, tantum facit et intelligit, quantum de ordine naturæ opere vel mente observaverit; nec amplius novit aut potest.

Manus hominis nuda, quantumvis robusta et constans, ad opera pauca et facile sequentia sufficit: eadem, ope instrumentorum, multa et reluctantia vincit. Similis est et mentis ratio.

Instrumenta manus, motum aut cient aut regunt; et instrumenta mentis intellectui aut suggerunt aut cavent.

Super datam materiæ basim naturam quamvis imponere, intra terminos possibiles, intentio est humanæ potentiæ. Similiter dati effectus in quovis subjecto causas nosse, intentio est humanæ scientiæ: quæ intentiones in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione instar medii

est.

Qui causam alicujus naturæ, veluti albedinis, aut caloris, in certis tantum subjectis novit, ejus scientia imperfecta est. Et qui affectum Et qui affectum super certam tantum materiam ex iis, quæ sunt susceptibiles, inducere potest; ejus potentia pariter est imperfecta.ctual within

Qui causas naturæ alicujus in aliquibus subjectis tantum novit, is efficientem aut materiatam causam novit, quæ causæ fluxæ sunt, et nihil aliud, quam vehicula et causæ formam deferentes. Qui autem unitatem naturæ in materiis dissimillimis comprehendit, is formas rerum novit.

Qui efficientes et materiatas causas novit, is jampridem inventa componit aut dividit, aut transfert auto producit; etiam ad nova inventa in materia aliquatenus simili et præparata pertingit: terminos rerum altius fixos non movet.

Qui formas novit, is quæ adhuc facta non sunt, qua

De conditio

lia nec naturæ vicissitudines, nec experimentales industriæ unquam in actum produxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent, detegit et educit.

Eadem est veritatis et potestatis via et perfectio; hæc ipsa ut formæ rerum inveniantur; ex quarum notitia sequitur contemplatio vera et operatio libera.

Formarum inventio simplex est et unica, quæ procedit per naturarum exclusionem sive rejectionem. Omnes enim naturæ, quæ aut data natura præsente absunt, aut data natura absente adsunt, ex forma non sunt; atque post rejectionem aut negationem completam, manet forma et affirmatio. Exempli gratia, si caloris formam inquiras, et aquam calentem invenias, nec lucidam, rejice lumen: si aërem tenuem invenias, nec calidum, rejice tenuitatem. Hoc breve dictu est; sed longo circuitu ad hoc pervenitur.

Prolatio verborum contemplativa aut operativa re non differunt. Cum enim hoc dicis, lumen non est ex est si dicas: in calore produa caloris; c cendo non necesse est, ut etiam lumen producas.

Reliqua non erant perfecta.

Neque hæc numine nostro eunt. Tu, Pater, conversus ad opera, quæ fecerunt manus tuæ, vidisti quod omnia essent bona valde: homo autem conversus ad opera, quæ fecerunt manus suæ, vidit quod omnia essent vanitas et vexatio spiritus. Itaque si in operibus tuis sudabimus, facies nos gratulationis tuæ et sabbati tui participes. Supplices rogamus ut hæc mens nobis constet; atque ut per manus nostras familia humana novis eleemosynis tuis dotetur. Hæc æterno amori tuo commendamus, per Jesum nostrum, Christum tuum, nobiscum Deum.

DE INTERPRETATIONE NATURÆ
SENTENTIÆ XII.

1. Hoмo, naturæ minister et interpres, tantum facit ne hominis. aut intelligit, quantum de naturæ ordine re vel mente observabit, ipse interim naturæ legibus obsessus.

2. Terminus itaque humanæ potentiæ ac scientiæ in dotibus, quibus ipse præditus est a natura ad moven

« AnteriorContinuar »