Imágenes de páginas
PDF
EPUB

lucis speciem in istra numerata et locata digessit. Nam quod galaxia non tollit aspectum astrorum, quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem; id tantummodo fortasse abnegat,non collocari galaxiaminferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatam galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostruminterceptum iri consentaneum esset. Si vero pari collocetur altitudine cum stellis, quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa galaxia non minus, quam in reliquo æthere. Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam cœlestium; qualis scilicet sit substantia cœli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figura, et distantia astrorum præter phænomena ipsa et quæstiones historicas, de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. De numero scilicet sequitur quæstio altera, An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi cœlestis modulum conclusus? Nam et satis frigida est ratio ea, quæ redditur innumeræ illius multitudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium,quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tantum, et micationes, et tanquam spicula stellarum cognitarum ; et nova jam censa sunt plebeculæ cœlestis capita a Galilæo non solum in illa turma, quæ galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planetarum. Stellæ autem invisibiles fiunt aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximiæ tenuitatis) aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea, quæ est secundum apparentiam, magnitudo pertinet ad phanomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam,

solo illo contenta problemate duodecimo: Quæ sit vera magnitudo cujusque astri, vel mensurata, vel saltem collata? Facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu tot millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum, ut exactæ magnitudines inveniantur; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ vel ab eclipsibus et umbris, vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum, quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis, quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est. Sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi, hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda? Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum, globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam) globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima quarta quæstio pertinet ad distantiam; Quæ sit vera distantia alicujus stellæ in profundo cœli? Nam distantiæ planetarum tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales, sive per ambitum cœli reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata; idem de distantiis præcipimus; ut si exacte capi distantia non

possit (exempli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem) tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema coeli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias.

THEMA CŒLI.

Cum vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam, quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos thema universi, pro modo historiæ, quæ nobis hactenus cognita est, omnia integra servantes judicio nostro, postquam historia et per historiam philosophia nostra inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cœlestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit, postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ disclusisse tenuia a crassis, atque globum terræ crassis, omnia vero ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cœli usque tenuibus sive pneumaticis assignasse, tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet, sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens, vel ventus in terra conclusus naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici, et crassi vel tangibilis, omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est, copia et paucitate materiæ pro exporrectione sua. Pneumatica vero, quæ hic apud nos inveniuntur

[blocks in formation]
[ocr errors]

(de iis loquimur, quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mista) sunt plane illa duo corpora aër et flamma. Ea vero ut corpora plane hete rogenea ponenda sunt, non, ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit, quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura ætherea et siderea, sicut et in inferioribus aqua et oleum, et magis in profundo mercurius et sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus). Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ, aërea et flammea, videndum quo foedere universi partem longe maximam occupaverint, et quas partes habeant in systemate. In aëre terræ proximo flamma vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Postquam autem aër cœperit esse ab effluviis terra defæcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione, ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis hu milioribus ad tempus obtinet, quæ sunt mediæ fere naturæ inter flammam successivam et consistentem ; non tamen figitur aut constat flammea natura, antequam perventum fuerit ad corpus lunæ. Eo loco flamma extinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque, sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura admodum excitata. Etiam integra non est, sed ex compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis, nisi per parva spatia, disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In solis autem regione tanquam in solio collocatur

flamma: media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum propter majorem antiperistasin, et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cœli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria (ut stella Veneris, quippe ardentior) sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata; in qua regione verisimile est illud, quod reperit Galilæus, ccelum incipere stellescere, licet per stellas parvitate sua invisibiles. In Saturni autem re gione rursus natura flammæ videtur nonnihil languescere et hebescere, utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cœlo stellato in proximo exhausta. Postremo flammea et siderea natura, æthereæ naturæ victrix, cœlum dat stellatum, ex natura ætherea et siderea (quemadmodum globus terræ ex continenti et aquis) varie sparsis conflatum, versa tamen et subacta atque adeo assimilata substantia ætherea, ut siderea sit prorsus patiens et subserviens. Itaque tres reperiuntur a terra ad fastigia coeli regiones generales, et tria tanquam tabulata, quoad naturam flammeam. Regio extinctionis flammæ; regio coadunationis flammæ; et regio dispersionis flammæ. Atque de contiguo et continuo argutari in corporibus mollibus et fluoribus, plebeium omnino foret. Illud tamen intelligendum, consuesse naturam ad spatia quædam per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hujusmodi processum alternare; aliter nulla posset fieri fabrica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Quantus enim saltus (quoad explicationem materiæ) a terra et aqua ad aërem vel maxime crassum et nebulosum? Atque hæc tamen natura tam distantia corpora loco et superficie conjunguntur, sine medio aut intervallo. Nec minor saltus (quoad naturam substantialem) a regione aëris ad regionem lunæ, ingens similiter a coelo lunæ ad cœlum stellatum. Itaque si quis continuum et contiguum acceperit non ex modo nexus, sed ex diversitate corporum connexorum, tres illas, quas diximus, regiones in limitibus suis pro contiguis tantum haberi que

« AnteriorContinuar »