Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ad dilatationes et tumores, quæ fiunt in corporibus, ex spiritu innato (sive illi sunt naturales, ut loquuntur, sive præternaturales) absque igne, aut calore manifesto externo: licet in his quoque sequatur quandoque ac cessio sive introceptio humoris, præter ipsam dilatationem simplicem.

Dilatationes per spiritum innatum se expandentem.

1. MUSTUM, aut cervisia nova, et similia, in doliis reposita, intumescunt, et insurgunt admodum; adeo ut, nisi detur spiraculum, dolia infringant; sin detur, se attollant, et exundent cum spuma, et quasi ebulliant.

2. Liquores spirituosi arctius conclusi (ut in utribus fortiter obturatis) magno impetu sæpe erumpunt, et opercula sua quandoque ejiciunt, tanquam e tormento.

3. Audivi mustum nuper calcatum, et quasi fervens, in vitro crasso et forti repositum (orevitribene lutatoet clauso, ut mustum nec erumpere nec perfringere posset) non reperiente exitum spiritu, se per continuas circula tiones et vexationes vertisse plane in tartarum; ut nihil restaret in vitro, præter auram et fæces: verum de hoc mihi parum constat.

4. Semina plantarum, ut pisorum, fabarum, et ejusmodi, turgescunt nonnihil, antequam emittant radicem aut caulem.

5. Arbores quandoque, spiritu et succo nativo tumescentes, corticem rumpunt, et emittunt gummi et lacrymas.

6. Etiam gemmæ complures videntur esse eruptiones succorum puriorum ex rupibus; cum tam gummi quam gemmærupium deprehendantur (ex splendore) esse succi percolati et depurati; adeo ut etiam saxa et lapides videantur ex spiritu innato tumescere.

7. Neque dubium est, quin in spermate animalium primus actus ad vivificandum sit quædam expansio

massæ.

8. Vitriolum erumpendo tanquam germinat, et fere arborescit.

9. Lapides tempore et senio (præsertim in locis humidioribus) emittunt salem, qui est ex natura nitri. 10. Omnis gleba terræ tumet nitro: itaque si terra

quævis sit cooperta et accumulata, ita ut succus ejus non exhauriatur per solem et aërem, nec se consumat in emittendo vegetabili; colligit nitrum, ut internum tumorem. Ideo in aliquibus Europæ partibus struunt mineras artificiales nitri, accumulata terra, in domibus ad hoc paratis, prohibito aditu solis.

11. Sudores in animalibus, per motum dilatatis spiritibus, atque humoribus veluti liquefactis, proveni

unt.

12. Pulsus cordis et arteriarum in animalibus fit per irrequietam dilatationem spirituum, et receptum ipsorum, per vices.

13. Quin et motus voluntarius in animalibus, qui expeditur (in perfectioribus) per nervos, videtur radicem habere in compressione primum, deinde relaxatione spirituum.

14. In omni contusione membri alicujus in animalibus, sequitur tumor: idem evenit in plerisque dolori

bus.

15. Aculei vesparum et apum majorem inducunt tumorem, quam pro inflictu: id multo magis faciunt. punctiones serpentum.

16. Etiam urtica, bryonia, et alia nonnulla, levant cutem, et vesicas in illa causant.

17. Habetur pro evidenti signo veneni (præsertim ejus generis quod operatur ex qualitate maligna; non per erosionem) si facies aut corpus intumescat.

18. In vesicationibus colli aut alterius alicujus partis, quæ adhibentur ad curationes morborum, assurgit humor aqueus, sive ichor, qui postea, cute scissa aut puncta, effluit.

19. Omnes pustulæ ex causa interna, et hujusmodi efflorescentiæ et apostemata, inducunt tumores apparentes, et sublevant cutem.

20. Iracundia subito effervescens (in nonnullis) inflat buccas: similiter et fastus.

21. Ranæ et bufones tument; et complura animalia per ferociam erigunt cristas, et pilos, et plumas: quod fit ex contractione cutis per tumorem spirituum.

22. Galli, quos Indicos, alii Turcicos vocant, irati, magnopere tument, et pennas tanquam jubas erigunt.

5

Aves cum dormitant, dilatato spiritu, per receptum caloris ad interiora, nonnihil tument.

23. In omni carie et putredine tumescere incipiunt spiritus corporis innati; cumque ad exitum properant, solvunt et alterant rei compagem; et, si compages rei sit paulo tenacior et viscosior, ut exire non possint, novas formas moliuntur; ut in vermibus e putredine natis; sed exordium actionis est a dilatatione spirituum.

24. Neque spiritus in putredine cohibitus tantum. molitur animalcula, verum et rudimenta plantarum: ut conspicitur in musco, et hirsutie arborum nonnullarum. Memini me expertum esse, casu quodam, non de industria, quod cum æstivo tempore malum citrium, ex parte sectum, in conclavi reliquissem, post duos menses inveni in parte secta putredinem quandam germinantem; adeo ut in capillis quibusdam exurgeret ad altitudinem pollicis, ad minus, atque in summitate capillorum singulorum ascivisset caput quoddam, instar capitis pusilli clavi; plane incipiens imitari plantam.

25. Similiter, rubigines fiunt in metallis, et vitro et similibus, ex dilatatione spiritus innati, qui tumescit, et arget partes crassiores, easque ante se agit, et extrudit,

ut exeat.

26. Utrum terra in superficie tumescat, præsertim ubi glebæ sunt spongiosæ et cavæ, inquirendum. Certe inveniuntur quandoque in ejusmodi glebis arbores instar malorum navium, quæ sub terra nonnullos pedes in altum jacent demersæ et sepultæ : ut verisimile sit arbores illas per tempestates fuisse olim dejectas; postea vero, attollente se paulatim terra, coopertas fuisse et sepultas.

27. At subito et manifeste intumescit terra in terræ motibus, unde sæpenumero erumpunt scaturigines aquarum, vortices et globi flammarum, venti vehementes et peregrini, atque ejiciuntur saxa, cineres.

28. Neque tamen terræ motus omnes prorsus subito fiunt ; nam evenit nonnunquam, ut terra contremuerit per plures dies: et nostro tempore apud nos in agro Herfordiensi fuit terræ motus, admodum pusillus et lentus, sed rarus; in quo aliqua jugera terræ per diem integrum paulatim se moverunt, et in alium locum

Mandata.

paulo decliviorem, nec multo distantem, se transtule runt, et ita quieverunt.

29. Utrum moles aquarum in maribus aliquando tumescant inquirendum. Nam in ipsis fluxibus maris, necesse est ut illi fiant vel ex motu progressivo, vel ex sublatione aquarum in sursum per virtutem et consensum aliquem magneticum, vel denique per tumorem sive relaxationem aliquam in ipsis aquis. Atque postremus iste modus (si modo talis aliquis sit inter causas fluxus alicujus) pertinet ad inquisitionem præsen

tem.

30. Aqua in fontibus et puteis nonnullis tumescit et residit; adeo ut æstus quosdam videatur pati.

31. Etiam erumpunt quandoque in quibusdam locis scaturigines aquarum, absque aliquo terræ motu, intra aliquos annos, ex causis incertis. Fitque ista eruptio plerumque in magnis siccitatibus.

32. Etiam notatum est, intumescere quandoque maria absque fluxu aut vento aliquo exteriore; idque fere tempestatem aliquam magnam præcedere.

Non foret indignum experimento, ut probetur, utrum fiat interdum aliqua relaxatio in corpore aquæ, etiam in minore quanto. Atqui si exponatur aqua soli vel aëri, fiet potius consumptio: itaque experimentum faciendum, in vitro clauso. Accipe itaque vitrum, quod habeat ventrem amplum, collum vero longum et angustum, atque infundatur aqua, donec venter et pars inferior colli impleatur. Fiat autem hoc per tempestatem aëris borealem et siccam; atque ita permittatur, donec succedat tempestas australis et pluviosa; et vide, si aqua insurgat aliqualiter in collo vitri. Etiam de tumoribus aquæ in puteis facienda est diligentior inquisitio; utrum fiant magis noctu quam interdiu, et quali tempestate anni.

33. In pinnis fidium ligneis fit tempore pluvioso, ut illæ tumescentes difficilius torqueantur. Similiter pyxides ligneæ difficilius extrahuntur ex thecis suis, et ostia lignea difficilius aperiuntur.

34. Chordæ fidium extentæ paulo rigidius temporibus pluviosis rumpuntur.

35. Humores in corporibus animalium, tempestatibus australibus et pluviosis, deprehenduntur laxari et tumescere, et fluere, et incumbere magis, et meatus obstruere.

36. Recepta est opinio, humores et succos, non in animalibus tantum, sed et in plantis, sub pleniluniis magis turgescere, et cava implere.

37. Sales in locis humidis se solvunt, aperiunt, et dilatant: id quod faciunt (aliqua ex parte) saccharum et condita; quæ, nisi reponantur in cameris, ubi aliquando accenditur ignis, situm colligunt.

38. Etiam omnia, quæ per ignem cocta, et majorem in modum contracta sunt, tractu temporis nonnihil laxantur.

39. De tumoribus et relaxationibus aëris diligentius videndum; et quatenus in his militent (magna ex parte) causæ ventorum; cum vapores nec colliguntur commode in pluviam, nec dissipantur in aërem limpidum, sed inducunt tumores in corpore aëris.

Atque de dilatationibus corporum per spiritum in- Connexio. natum, sive in maturationibus, sive in rudimentis generationum, sive in excitatione per motum, sive in irritationibus naturalibus aut præternaturalibus, sive in putrefactionibus, sive in relaxationibus, hæc pauca ex cumulo naturæ inquisita sunto. Transeundum jam ad aperturas et dilatationes quæ fiunt per ignem. et calorem externum actualem.

[ocr errors]

Dilatationes et apertura corporum, quæ fiunt per ignem et calorem actualem, simplicem, externum.

APERTURE Corporum per calorem sive ignem (de Monitum. quibus jam inquiremus) proprie spectant ad titulos de calido et frigido, et de motu hyles, et de separationibus et alterationibus. Attamen carpendum et prægustandum est aliquid ex ipsis in præsenti titulo, cum absque aliqua notitia ipsorum non possit inquiri recte de denso et raro.

1. Aër per calorem dilatatur simpliciter. Neque Historia. enim separatur quippiam aut emittitur, ut in tangibi libus; sed simpliciter fit expansio.

« AnteriorContinuar »