Imágenes de páginas
PDF
EPUB

organica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Itaque processus ille per gradus intermundiis competere possit, non mundo, ad cujus constructionem necesse est longe dissimilia discludi alia ab aliis, et tamen approximari. Itaque terram et aquas excipit et contingit aër, corpus longe diversum, et tamen in proximo locatum, non primo limus, deinde vapor, aut nebula, dein aër purus, sed confestim aër absque medio. In aëre vero et æthere (illa enim duo conjungimus) dispertitio maxime omnium insignis et radicalis sumi posse videtur ex natura magis aut minus susceptiva naturæ stellaris. Itaque tres secundum genera videntur esse regiones maximæ notabiles a globo terræ ad fastigia coli; nimirum tractus aëris, tractus cœli planetarum, et tractus coeli stellati. Atque in infimo tractu natura stellaris non consistit; in medio consistit, sed coit ad globos singulos, in supremo spargit se per globos plurimos, adeo ut per summitates ejus videatur transire, quasi in empyreum integrum. Neque interim obliviscendum ejus quod paulo ante diximus, consuesse naturam processum graduatum et persultorium alternare, adeo ut regionis primæ confinia communicent cum secunda, et secundæ cum tertia. Nam et in aëre sublimiore, postquam aër cœperit esse ab effluviis terræ defæcatior, et a coelestium magis attenuatus, tentat et experitur consistere flamma; ut in cometis humilioribus fit, qui sunt media cujusdam naturæ inter naturam stellarem consistentem et evanidam; et rursus videtur coelum circa solem fortasse stellescere et transire incipere in naturam cœli stellati. Nam possint illæ maculæ, quæ in sole observatione certe fida et diligenti deprehensa sunt, esse rudimenta quædam materiæ stellaris: at in cœlo Jovis etiam stelle absolutæ et perfecta conspiciuntur, licet, propter parvitatem, absque commoditate perspicillorum invisibiles, et rursus in summitatibus coeli stellati ex innumeris micationibus ætheris inter stellas numeratas (cujus aliæ causæ satis frigidæ reddi solent) videtur natura stellaris magis fundi et continuari. Verum de his in quæstionibus, quas mox proponemus de substantia et astrorum et cœli interstellaris, plura dicemus. Hæc enim quæ diximus, pertinent tantum ad quæstiones de

nexu systematis. Superest quinta quæstio de collocatione partium systematis, sive de ordine cœlorum. Atque dato quod non sit systema, sed sparguntur globi, aut dato quod sit systema, cujus sit centrum sol; aut etiamsi videant astronomi de aliquo novo systemate, tamen manet utique inquisitio, quis planeta ad alium planetam sit magis propinquus aut remotus; et similiter qui planeta magis aut minus elongetur a terra aut etiam a sole. Quod si recipiatur systema veterum, non videtur causa cur magnopere insistatur inquisitioni novæ de quatuor cœlis superioribus, stellarum fixarum scilicet, Saturni, Jovis, et Martis. Nam de eorum positura atque ordine et seculorum consensus suffragatur; nec phænomenon ullum adversatur; atque rationes motuum (unde sumitur de altitudinibus cœlorum præcipua probatio) accommodatæ sunt, et nusquam turbant. Verum de Sole, Venere, et Mercurio, et Luna etiam, secundum systema veterum dubitatum est ab antiquis; atque apud recentiores quoque de Venere et Mercurio ambigitur, uter planeta sit altero superior. Nam pro Venere ut sit superior, stat illa ratio, quod tardius nonnihil movet, et pro Mercurio quod alligatur ad distantiam propiorem a sole, unde quis asserat debere eum proxime ad solem collocari. De luna vero nemo unquam dubitavit, quin locata sit proxime ad terram, licet variatum sit de appropinquatione ejus ad solem. Neque serio contemplantem fugere debet aliud genus quæstionis, pertinens ad constitutionem systematis; hæc est, utrum planeta alter alterum per vices supergrediatur quandoque, et quandoque rursus subeat; id quod de Venere per demonstrationes quasdam non indiligentes evinci videtur, ut illa aliquando inveniatur super solem locata, aliquando subter. Atque omnino recte quæritur, utrum apogæum humilioris planetæ perigæum superioris non secet, ejusque fines subintret. Restat ultima quæstio de collocatione partium systematis, hoc est, utrum sint plura et diversa centra in systemate, et plures tanquam choreæ, cum præsertim non solum terra primi mobilis, sol (ex sententia Tychonis) secundi mobilis, verum etiam Jupiter minorum et nuperorum illorum errorum ex Galilæo centrum constituatur.

At

que hæ sunt quæstiones illæ quinque, quæ de systemate ipso proponendæ videntur, an sit videlicet systema, et quod sit centrum ejus, et quanta profunditas, et qualis nexus ejus, et quis ordo in collocatione partium.

De extimis vero coeli, et cœlo aliquo empyreo theses aut quæstiones non conficimus. Neque enim istarum. rerum est historia, aut exstat phænomenon ullum. Itaque quæ de iis sciri possunt, ea per consecutionem tantum, ac nullatenus per inductionem sciri possunt. Erit igitur talis inquisitionis et tempus congruum, et ratioet motus quidam. De cœlis vero et spatiis immateriatis, religioni omnino standum et permittendum. Quæ enim a Platonicis, et nuper a Patritio (ut diviniores scilicet habeantur in philosophia) dicuntur non sine superstitione manifesta, et jactantia, et quasi mente turbata, denique ausu nimio, fructu nullo, similia Valentini iconibus et somniis; ea nos prorebus commentitiis et levibus habemus. Nullo modo enim ferenda est moriæ apotheosis, tanquam Divi Claudii: quin pessimum est, et plane pestis et tabes intellectus, si vanis accedat veneratio.

CAPUT VII.

Sequuntur quæstiones de substantia cælestium; qualis, videlicet, sit substantia cælestium in genere comparata ad corpora sublunaria, et qualis substantia ætheris interstellaris comparata ad corpus stella; et qualis sit substantia astrorum ipsorum comparata ad invicem, et comparata ad ignem nostrum, et in natura propria ; et Le qualis sit substantia galaxiæ, et macularum nigrarumin chemisphærio antarctico. Tum proponitur quæstio prima, An sit heterogenea inter cælestia et sublunaria, et qualis ea esse possit?

ABSOLUTIS quæstionibus de systemate, pergendum ad quæstiones de substantia cœlestium. Nam de substantia cœlestium inquirit præcipue philosophia, et de causis motus eorum: de motu ipso vero et ejus accidentibus astronomia: de influxu et potestate utraque. Debueratautem esse cautum inter astronomiam et philoso

phiam, ut astronomia præferat hypotheses, quæ maxime expeditæ ad compendia calculorum; philosophia vero quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ. Atque insuper, ut astronomia hypotheses ad commodita tem suam, reiveritati nullo modo præjudicent, vicissim ut philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phæ nomena astronomia omninoexplicabilia. Atnunc contra fit,videlicet ut astronomiæ figmentain philosophiam invecta sint, eamque corruperint; et philosophorum speculationes circa coelestia sibi tantum placeant, et astronomiam fere deserant, coelestia generaliter intuentes, verum ad phænomena particularia atque eorum causas nullo modo se applicantes. Itaque cum utraque scientia (qualis nunc habetur) sit res levis et perfunctoria, fortius omnino figendus est pes; ac si ista duo, quæ propter angustashominum contemplationes, et usum profes sorium, per tot secula disjungi consueverunt, una atque eadem res sint, atque in umum scientiæ corpus conflata. Itaque proponitur prima ea quæstio, an substantia cœlestium sit heterogenea ad substantiam inferiorum? Nam Aristotelis temeritas et cavillatio nobis cœlum peperit phantasticum, ex quinta essentia, experte mutationis, experte etiam caloris. Atque misso in præsenti sermone de quatuor elementis, quæ quinta essentia illa supponit, erat certe magnæ cujusdam fiduciæ, cognationem inter elementaria, quæ vocant, et coelestia prorsus dirimere, cum duo ex elementis, aër videlicet et ignis, cum stellis et æthere tam bene conveniant, nisi quod moris erat illi viro ingenio abuti, et sibi ipsi negotium facessere, et obscuriora malle. Neque tamen dubium. est quin regiones sub luna positæ et supra, una cum corporibus quæ sub iisdem spatiis continentur, multis et magnis rebus differant. Neque rursus hoc certius est, quam illud, corporibus utriusque regionis inesse complures communes inclinationes, passiones, et motus, ut, salva naturæ unitate, ista distinguere potius debeamus, quam discerpere. Quod vero attinet ad illam beterogeniæ partem, ut celestia ponantur æterna, inferiora corruptibilia; videtur sententia illa sub utraque parte fallere, quod nec cœlo ea competat æternitas, quam fingunt, neque terræ ea mutabilitas. Siquidem

de terra vere rem reputanti, judicium minime faciendum ex illis quæ nobis sunt conspicua, cum nihil ex corporibus, quæ oculus humanus videt, erutum sit aut ejectum ex magis profundo, quam spatio fortasse trium milliarium ad plurimum; quod res nihili est, collatum ad ambitum globi terrestris universi. Itaque nihil obstat quin intima terræ pari prædita sint æternitate ac ip. sum cœlum. Enimvero si terra pateretur mutationes in profundo, fieri non potest quin consequentiæ earum mutationum etiam in nostra regione, quam calcamus, majores casus pariture fuissent, quam fieri videmus. Etenim earum, quæ nobis se dant conspiciendas, muta tionum hie versus superficiem terræ fere se ostenditquasi sempersimulcausa aliqua manifesta desuperimposita, ex tempestatibus coeli, perimbres, fervores, et similia, utterra ipsaex se etvi propria nulli admodum mutationi cansam præbere videatur. Quod si concedatur (quod certe verisimileest) etiam terram ipsam non solum coelestia.in regiones aëris agere, aut frigora exspirando, aut ventes emittendo, aut hujusmodi alia; tamen et ista omnis varietas referri potest ad regiones terræ ex propinquo, in quibus plurimas evenire mutationes etvices nemo sanus negaverit. Verum fatendum omnino est, ex phænomes nis terræ longe maxime penetrare in profundum terræmotus, et, quæ ejus sunt generis, eruptiones aquarum, eructationes ignium, hiatus et abruptiones terrarum, et similia; quæ tamen ipsa videntur non insurgere ex longinquo, cum plurima ipsorum parvum aliquod spatium in superficie terræ occupare soleant. Quanto enim latius spatium in facie terræ occupat terræ motus, sive aliud quippiam hujusmodi, tantomagis radices et originesejus ad viscera terræ penetrare putandum est; et quantoan.. gustius, minus. Quod si quis afferat, fieri quandoque terra-motus, qui an plos et spatiosos regionum tractus quatiant, prorsus ita est. At illi certe raro eveniunt, suntque ex casibus majoribus. Itaque æquiparari possunt cometissublimioribus, qui et ipsi infrequentessunt. Neque enimidagitur, ut terræ simpliciterasseraturæter. nitas, sed ut illud appareat (quod initio diximus) inter coelum et terram, quatenus ad constantiam et mutatio. nem, non multum interesse. Neque operæ pretium est

« AnteriorContinuar »