Imágenes de páginas
PDF
EPUB

constructionem tenuerunt, æqua fere et ancipiti phæ nomenorum advocatione niti. Quin et ille novæ constructionis nostra ætate auctor, qui solem secundi mobilis, quemadmodum terram primi mobilis centrum constituit, ut planetæ in propriis suis conversionibus circa solem choreas ducere videantur (quod ex antiquioribus nonnulli de Venere et Mercurio suspicati sunt) si cogitata ad exitum perduxisset, belle profecto rem conficere potuisse videtur. Neque vero nobis dubium est, quin et aliæ hujusmodi constructiones ingenio et acri cogitatione adinveniri possint. Neque illis, qui ista proponunt, admodum placet, hæc, quæ adducunt, prorsus vera esse, sed tantummodo ad computationes et tabulas conficiendas commode supposita. At nostra ratio alio spectat; non enim concinnationes, quæ variæ esse possunt, sed veritatem rei quærimus, quæ simplex est. Ad hoc vero historia phænomenorum sincera viam aperiret, infecta dogmate obstruet. Neque illud tacemus, nos in hac ipsa historia cœlestium, ad normam nostram facta et congesta, spem per se ponere veritatis circa cœlestia invenienda; sed multo magis in observatione communium passionum et desideriorum materiæ in utroque globo. Etenim ista æthereorum et sublunarium quæ putantur divortia, commenta nobis videntur et superstitio cum temeritate; cum certissimum sit complures effectus, veluti expansionis, contractionis, impressionis, cessionis, congregationis ad massas, attractionis, abactionis, assimilationis, unionis, et similium, non solum hic apud nos, sed et in fastigiis cœli, et in visceribus terræ locum habere. Atque non alii interpretes magis fidi adhiberi aut consuli possunt, ut intellectus humanus et ad profunda terræ, quæ omnino non cernuntur, et ad alta coeli, quæ plerumque fallaciter cernuntur, penetret. Itaque optime antiqui, qui Proteum illum multiformem, etiam vatem ter maximum fuisse retulerunt; qui futura, præterita, et occulta præsentium novisset. Nam qui materiæ passiones catholicas novit, atque per hæc novit quid esse possit; non poterit non nosse etiam quid fuerit, quid sit, et quid futurum sit, secundum summas rerum.

[blocks in formation]

ora.

Itaque plurimum spei et præsidii ad contemplationem coelestium in physicis rationibus collocamus: per phy→ sicas rationes intelligendo non eas quæ vulgo esse putantur, sed tantum doctrinam circa illos appetitus materiæ, quos nulla regionum aut locorum diversitas distrahere aut disterminare queat. Neque propterea (ut ad propositum revertamur) ulli diligentiæ parci vq, humus, quæ circa phænomenorum ipsorum coelestium narrationes et observationes possit impendi. Nam quanto uberior suppetat apparentiarum hujusmodi copia, tanto omnia erunt et magis in promptu et firmiDe quo antequam plura dicamus, est plane quod gratulemur et mechanicorum industriæ, et doctorum quorundam hominum curæ et alacritati, quod jam puper per instrumentorum opticorum veluti scaphas et naviculas nova tentari cœperint cum cœlestibus phæ nomenis commercia. Atque hoc inceptum et fine et aggressu nobile quoddam et humano genere dignum esse existimamus: eo magis quod hujusmodi homines et ausu laudandi sint et fide; quod ingenue et perspicue proposuerunt quomodo singula illis constiterint. Superest tantum constantia cum magna judicii severitate, ut et instrumenta mutent; et testium numerum augeant; et singula, et sæpe experiantur, et varie, denique ut et sibi ipsi objiciant, et aliis patefaciant quicquid in contrarium objici possit, et tenuissimum quemque scrupulum non spernant; ne forte illis eveniat, quod Democrito et aniculæ suæ evenit circa ficus mellitas, ut vetula esset philosopho prudentior, et magnæ et admirabilis speculationis causæ subesset error quispiam tenuis et ridiculus. At ista tanquam præfati in genere, accedamus ad descriptionem historiæ cœlestium magis explicatam; ut ostendamus quæ et qualia circa coelestia quæri oporteat. Primo igitur quæstiones naturales, aut saltem ex iis nonnullas, easque præcipuas proponemus: iis usus humanos, quales verisimile est ex coelestium contemplatione educi posse, adjiciemus; hæc utraque tanquam historiæ scopum, ut quibus historiam coelestium componere çuræ erit, norint quid agatur, easque quæstiones una cum operibus illis et effectis habeant in animo et in

tueantur; unde talem instituant et parent historiam, qualis ad judicia hujusmodi quæstionum, et præbitionem hujusmodi fructus et utilitatum erga genus humanum, sit accommodata. Quæstiones autem intelligimus ejus generis, quæ de facto naturæ quærant, non de causis. Hoc enim pertinet proprie ad historiam. Deinde distincte monstrabimus in quibus historia cœ. lestium consistat: quæque ejus sint partes; quæ res apprehendendæ aut exquirendæ, quæ experimenta sint comparanda et procuranda, quæ observationes adhibendæ et pensitandæ, proponentes tanquam topica quædam inductiva, sive articulos ad interrogandum de cœlestibus. Postremo præcipiemus nonnulla non solum de eo, quod quæri oporteat, sed et de hoc, quomodo quæsita debeant pensitari, etiam exhiberi, atque in literas referri, ne primæ inquisitionis diligentia pereat in successione, aut, quod pejus est, infirmis et fallacibus initiis nitantur progressus qui sequentur. In summa, dicemus et ad quid quæri debeat circa cœlestia, et quid, et quomodo.

CAPUT VI.

Quod quæstiones philosophicæ circa cœlestia, etiam quæ præter opinionem sunt, et quodammodo dura, recipi debeant: proponuntur vero quinque quæstiones circa systema ipsum; videlicet, an sit systema? et, si sit, quod sit centrum ejus, et qualis profunditas, et qualis connexio, et qualis partium collocatio?

EXISTIMABIMUR autem plerisque proculdubio reliquias quæstionum veterum, jampridem quasi tumulo conditas et sepultas, rursus eruere, et fere manes earum evocare, iisque novas insuper quæstiones adspergere. Sed cum ea, quæ adhuc habetur circa cœlestia, philosophia nihil habeat firmitudinis; cumque illud nobis perpetuo ratum et fixum sit, omnia novo legitimæ inductionis judicio sistere; cumque si forte quæstiones aliquæ a tergo relinquantur, tanto minus operæ et diligentiæ consumetur in historia, prop

terea quod supervacuum fortasse videbitur ea inquirere, de quibus quæstio non fuerit mota; necesse habemus quæstiones, quas ubique porrigit rerum natura, in manus accipere. Quin quo minus certi sumus de quæstionibus per viam nostram determinandis, eo nos minus difficiles præbemus in iisdem recipiendis. Exitum enim rei videmus. Prima igitur ea quæstio est, An sit systema? Hoc est, An mundus sive universitas rerum sit globosa secundum totum, cujus sit centrum aliquod? An potius globi particulares terræ et astrorum spargantur; et singuli suis hæreant radicibus, absque systemate, et medio sive centro communi. Atque certe jactavit schola Democriti et Epicuri, auctores suos monia mundi diruisse. Neque tamen id prorsus secutum est ex iis, quæ ab illis dicta sunt. Nam Democritus cum materiam sive semina copia infinita, attributis et potestate finita, eademque agitata, nec ab æterno quovis modo locata, posuisset, vi ipsa illius opinionis adductus est, ut mundos multiformes, ortui et interitui obnoxios, alios melius ordinatos, alios male hærentes, etiam tentamenta mundorum et intermundia statueret. Sed tamen ut hoc receptum fuisset, nihil officiebat quin illa pars materiæ, quæ deputata est huic ipsi mundo, qui nostro generi est conspicuus, obtinuerit figuram globosam. Necesse enim fuit ut singuli ex illis mundis figuram aliquam accepissent. Etsi enim in infinito medium aliquod esse nequeat, tamen in partibus infiniti rotunda figura subsistere potest, non minus in mundo aliquo quam in pila. Verum Democritus sector mundi bonus fuit, in integralibus autem mundi etiam infra mediocres philosophos. At opinio illa, de qua nunc loquimur, quæ destruebat et confundebat systema, fuit Heraclidis Pontici, et Ecphanti et Nicetæ Syracusani, et præcipue Philolai, atque etiam nostra ætate Gilberti, et omnium (præter Copernicum) eorum, qui terram planetam et mobilem, et tanquam unam ex astris, crediderunt. Atque illa opinio hanc vim habet, ut planetæ et stellæ singulæ, atque etiam aliæ innumeræ, quæ conspectum nostrum ob distantiam fugiunt, necnon aliæ, quæ nobis sunt invisibiles propter

naturam non lucentem sed opacam, suos quæque sortitæ globos, et formas primarias, per expansionem istam, quam suspicimus, immensam, sive vacui sive corporis cujusdam tenuis et fere adiaphori, tanquam insulæ in pelago immenso spargantur et pendeant, atque super centrum non commune aliquod, sed quæque globi sui proprii volent; aliæ simpliciter, aliæ cum motu nonnullo centri progressivo. Atque illud maxime durum est in hac opinione, quod tollunt quietem sive immobile e natura. Videtur autem, quemadmodum sunt in universo corpora, quæ rotant, id est, motu feruntur infinito et perpetuo; ita et ex opposito debere esse corpus aliquod, quod quiescat: quibus interponitur media natura eorum quæ feruntur recta, cum motus rectus partibus globorum conveniat, et rebus exulantibus extra patrias suas, quæ ad globos connaturalitatis suæ movent, ut cum iis unitæ ipsæ quoque aut rotent aut quiescant. Verum huic quæstioni (nempe an sit systema?) finem dabunt ea, quæ circa motum terræ, an scilicet terra stet aut rotet? atque circa substantiam astrorum, an sit solida aut flammea? et circa æthera, sive spatia cœli interstellaria, an sint corporea aut vacua? decerni poterunt. Nam si terra stet, et cœli motu diurno circumvolvantur, proculdubio est systema: quod si terra rotet, tamen non prorsus evincitur non esse systema, propterea quod aliud possit poni centrum systematis, videlicet sol, aut aliud quippiam. Rursus, si unicus globus terræ sit densus. et solidus, videtur materia universi coire et densari ad centrum illud: quod si inveniantur luna aut alii ex planetis constare etiam ex materia densa et solida, videntur ex eo coire densa non ad centrum aliquod, sed sparsim et quasi fortuito. Postremo, si ponatur vacuum coacervatum in spatiis interstellaribus, videntur globi singuli habere circa se effluvia tenuiora, et deinde vacuum. Quod si et illa spatia corpore plentur, videtur esse unio densorum in medio, et rejectio tenuiorum ad circumferentiam. Plurimum autem confert ad scientias, nosse conjugationes quæstionum, propterea quod in aliquibus invenitur historia sive materia inductiva ad eas dirimendas, in aliquibus non item. Dato vero systemate, proxime ae

re

« AnteriorContinuar »