Imágenes de páginas
PDF
EPUB

industria pertinax et excellens hac in parte peperit nobis ea, quæ in admirationem rapiunt, captum popularem et spem transgressa. Nostræ tamen notiones et axiomata tam ab iis, quam ab eruditorum eminentissimis, semper cum gratiis recepta sunt.

Vides quam in me fiduciam tua crearit humanitas; si in ista tui impugnandi licentia lasciviente protervia efferor, quam de erecta tua indole concepi opinio, et libertate, quam hic amicorum præcipuis indulges, eo me impulit alioquin restitantem. Et quanquam, equi instar sub auriga rectore, non secedam a veteri et trita via, quam sedulo calcavi, ita tamen sentio de tuis cogitatis, et fateri me res ipsa cogit, tecum et cum mundo iniquius te egisse, cum tantas opes domestico carcere damnatas invidisti publico usui. Licet enim persuasum habeam quoad tenorem et subjectum præcipuæ dissertationis, nulla in academia te reperturum tribunal, quod erroris te absolvere sustineat; tamen negari non potest, tractatum tuum ubique scatere conceptibus selectæ frugis super præsenti statu scientiarum, et ingeniosissimis commentationibus super adjumentis eas promovendi, ut efficacissime eum trahat, quicunque earum rerum studio capitur, penitusque explorandi gignat haud iners desiderium, non ut eo tantum enitatur quod in pervulgatis hodie scientiis summum est, sed ut altius quasi feratur in ipsa latentis naturæ viscera, omnesque ingenii et judicii nervos intendat, donec D. Pauli illud perfecerit consectari meliora dona. Utinam hanc ingressus esses viam (votum id auribus tuis depono) cum primum ad hæc studia animum adjiceres, vir longe alterius scholæ! nihilominus utcunque hæc se habeant, cum id tibi firmum fixumque sedeat, et patriæ fidem tuam probes, toto affectu precor, quod sæpissime facio, ut paria meritis tuis obtingant. Quod, spero, affluet aliquando plenis honorum et felicitatis rivis. Ful hami, Feb. 19, 1607.

[ocr errors]
[ocr errors]

DESCRIPTIO

GLOBI INTELLECTUALIS.

CAPUT I.

Partitio universalis humanæ doctrinæ in historiam, poësin, philosophiam, secundum triplicem facultatem mentis; memoriam, phantasiam, rationem; quodque eadem partitio competat etiam in theologicis: cum idem sit vas (nempe intellectus humanus) licet materia et insinuatio sint diversa.

PARTITIONEM doctrinæ humanæ eam deligimus, quæ triplici facultati intellectus respondeat. Tres itaque ejus partes a nobis constituuntur: historia, poësis, philosophia: historia ad memoriam refertur: poësis ad phantasiam: philosophia ad rationem. Per poësin autem nihil aliud intelligimus hoc loco, quam historiam fictam. Historia proprie individuorum est; quorum impressiones sunt mentis humanæ primi et antiquissimi hospites; suntque instar primæ materiæ scientiarum. In his individuis, atque in hac materia, mens humana assiduo se exercet, interdum ludit. Nam scientia omnis, mentis et exercitatio et opificium; poësis ejusdem lusus censeri possit. In philosophia mens mancipatur rebus; in poësi solvitur a nexu rerum, et expatiatur, et fingit quæ vult. Hæc vero se ita habere facile quis cernat, qui simpliciter tantummodo, et pingui quadam contemplatione intellectualium origines petat. Etenim individuorum imagines excipiuntur a sensu, et in memoria figuntur. Abeunt autem in memoriam tanquam integræ, eodem quo occurrunt modo. Has rursus retrahit et recolit mens; atque (quod officium ejus proprium est) portiones earum componit et dividit. Habent enim individua singula aliquid inter se commune,

atque aliud rursus diversum et multiplex. Ea vero compositio atque divisio vel pro arbitrio mentis fit, vel prout invenitur in rebus. Quod si fiat pro arbitrio mentis, atque transferuntur portiones illæ ad placitum, in similitudinem quandam individui, phantasiæ opus est, quæ, nulla naturæ, aut materiæ lege et necessitate astricta, ea, quæ in rerum natura minime conveniunt, conjungere: quæ vero nunquam separantur, discerpere potest; ita tamen utintra primas illas ipsas individuorum portiones coërceatur. Nam eorum, quæ nulla ex parte se sensui obtulerunt, non est phantasia, ne somnium profecto. Quod si eædem individuorum portiones componantur et dividantur, pro ipsa rerum evidentia, et prout vere in natura se produnt, aut saltem pro captu cujusque se prodere notantur, eæ partes rationis sunt: atque universa hujusmodi dispensatio rationi attribuitur. Ex quo liquido constat, ex tribus hisce fontibus esse tres illas emanationes historiæ, poësis, et philosophiæ; neque alias, aut plures esse posse. Nam sub philosophiæ nomine complectimur omnes artes et scientias, et quicquid denique a singularum rerum occursu per mentem in generales notiones collectum et digestum est. Neque alia censemus ad doctrinam partitione, quam illa superiore, opus esse. Informationes enim oraculi, et sensus, et re proculdubio, et modo insinuandi differunt; sed tamen spiritus humanus unus atque idem est: perinde ac si diversi liquores, atque per divisa infundibula, tamen in unum atque idem vas recipiantur. Quare et theologiam ipsam aut ex historia sacra constare asserimus, aut ex præceptis et dogmatibus divinis, tanquam perenni quadam philosophia. Ea vero pars, quæ extra hanc divisionem cadere videtur (quæ est prophetia,) et ipsa historiæ species est cum prærogativa divinitatis, in qua tempora conjunguntur, ut narratio factum præcedere possit; modum autem enuntiandi et vaticiniorum per visiones, et dogmatum cœlestium per parabolas, participat ex poësi.

CAPUT II.

Partitio historia in naturalem et civilem; ecclesiastica et literaria sub civili comprehensa. Partitio historiæ naturalis in historiam generationum, prætergenerationum, et artium, ex triplici statu naturæ, liberæ videlicet, aberrantis, et constrictæ.

HISTORIA aut naturalis est, aut civilis. In naturali naturæ res gestæ et facinora memorantur; in civili, hominum. Elucent proculdubio divina in utrisque, sed magis in humanis, ut etiam propriam in historia speciem constituant, quam sacram aut ecclesiasticam appellare consuevimus. Itaque eam civili attribuimus; at primo de naturali dicemus. Naturalis historia rerum singularium non est; non quod perperam a nobis positum sit historiam versari in individuis, quæ loco et tempore circumscribuntur. Nam proprie ita se res habet. Sed cum promiscua sit rerum naturalium similitudo, adeo ut si unum noris, omnia noris; superfluum quiddam esset et infinitum de singulis dicere. Itaque sicubi absit illa promiscua similitudo, recipit etiam historia naturalis individua; ea scilicet, quorum non est numerus, aut natio quædam. Nam et solis, et lunæ, et terræ, et similium, quæ unicæ sunt in specie sua, rectissima conscribitur historia; nec minus eorum, quæ insigniter a specie sua deflectunt, et monstrosa sunt; quandoquidem in illis, descriptio et cognitio ipsius speciei nec sufficit nec competit. Itaque hæc duo individuorum genera historia naturalis non rejicit: utplurimum autem (quemadmodum dictum est) in speciebus versatur. At partitionem historiæ naturalis moliemur ex vi et conditione ipsius naturæ, quæ in triplici statu posita invenitur, et tanquam regimen subit trinum. Aut enim libera est natura, ac sponte fusa, atque cursu consueto se explicans, cum scilicet ipsa natura per se nititur, nullatenus impedita aut subacta: ut in coelis, animalibus, plantis, et universo naturæ apparatu; aut rursus illa a pravitatibus et insolentiis materiæ contumacis et rebellis, atque ab impedimentorum violentia, de statu suo plane con

vellitur et detruditur, ut in monstris et heteroclitis naturæ: aut denique ab arte et ministerio humano constringitur, et fingitur, et plane transfertur, et tanquam novatur, ut in artificialibus. Etenim in artificialibus natura tamquam facta videtur, et conspicitur prorsus nova corporum facies et veluti rerum universitas altera. Itaque tractat historia naturalis aut libertatem naturæ, aut errores, aut vincula. Quod si cuiquam molestum sit artes dici naturæ vincula, cum potius liberatores et vindices censeri debeant, quod naturam in nonnullis suæ intentionis compotem faciant, impedimentis in ordinem redactis: nos vero hujusmodi delicias et pulchra dictu nil moramur; id tantum volumus et intelligimus, naturam per artem, tanquam Proteum, in necessitate poni id agendi, quod absque arte actum non fuisset: sive illud vis vocetur et vincula, sive auxilium et perfectio. Partiemur itaque historiam naturalemin historiam generationum; historiam prætergenerationum; et historiam artium, quam etiam mechanicam et experimentalem appellare consuevimus. Libenter autem historiam artium ut historiæ naturalis speciem constituimus; quia inveteravit prorsus mos disserendi et opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, ut artificialia a naturalibus segregari debeant, tanquam toto genere discrepantia: unde et illud mali, quod plerique historiæ naturalis scriptores perfunctos se putant, si historiam animalium, aut plantarum, aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis (quæ longe maximi ad philosophiam momenti sunt); tum etiam illabitur animis. hominum subtilius aliud malum; nempe ut ars censeatur solummodo ut additamentum quoddam naturæ; cujus scilicet ea sit vis, ut naturam vel inchoatam perficere, vel inclinatam emendare possit; minime vero radicitus transmutare, atque in imis concutere; quod plurimum rebus humanis desperationis intulit. At contra illud penitus animis hominum insidere debuerat, artificialia a naturalibus non forma aut essentia, sed efficiente tantum, differre; homini vere in naturam plane nullius rei potestatem esse, præterquam motus: ut corpora scilicet naturalia aut admoveat, aut amoveat; reliqua naturam intus per se transigere. Itaque ubi datur

« AnteriorContinuar »