Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sam, rem mortuam esse. Atque hac cogitatione arrectus, etiam illud notavit; facultates artium et scientiarum, aut empiricas, aut rationales, sive philosophicas, omnium consensu esse has autem se non bene adhuc commissas et copulatas videre. Empiricos enim, formicamore,congerere tantum et uti: rationalesautem, aranearum more, telas ex se conficere. Apis vero rationem mediam esse, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri eliciat, sed eam etiam propria facultate vertat et digerat. Neque absimile veræ philosophiæ opificium esse; quæ ex historia naturali et mechanicis experimentis præbitam materiam non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam, reponit. Neque se nescire, esse ex empiricorum numero, qui se non mere empiricos haberi volunt, et ex dogmaticis, qui se in experientia industrios et perspicaces videri ambiunt: verum hæc fuisse et esse quorundam hominum artificia, existimationem quandam, ut alteruter in sua secta excellere videatur, captantium: revera autem harum facultatum divortia et fere odia semper valuisse. Quare ex arctiore earum et sanctiore foedere omnia. fausta et felicia portendi putabat. Etiam illud libenter vidit: intuebatur nempe infinitas ingenii, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus et studiis (si quis vere judicet) inutilibus collocant, quarum pars quota, si ad sana et solida verteretur, nullam non difficultatem superare posset. Neque esse quod homines particularium multitudinem reformident, cum artium phænomena manipuli instar sint ad ingenii commenta, semel ab evidentia rerum disjuncta et distracta. Atque hæc, quæ dicta sunt, singula impulsum quendam ad spem faciendam habere: ante omnia autem certissimam spem esse ex præteriti temporis erroribus. Atque (quod etiam quispiam de civili statu non prudenter administrato dixit) quod ad præterita spectando pessimum, id ipsum ad futura optimum esse. Cessantibus enim hujusmodi erroribus (ad quod ipsa monita primum gradum præstant) maximam rerum conversionem fore. Quod si homines per tanta annorum spatia viam tenuissent, nec tamen ulterius progredi potuissent, ne spem quidem ullam subesse potuisse.Tunc enim ma

nifestum fuisse, difficultatem in materia et subjecto (quæ nostræ potestatis non sunt) non instrumento (quod penes nos est) hoc est, in rebus istis earumque obseuritate, non in animo humano et ejus adoperatione, esse. Nunc autem apparere, viam non aliqua mole aut strue imperviam, sed ab humanis vestigiis deviam esse: itaque solitudinis metum paulisper offundere, nec ultra minari. Postremo et illud statuit, si spei multo imbecillior et obscurior aura ab isto novo continente spiraverit, tamen experiundum fuisse. Non enim pari periculo rem non tentari, et non succedere: cum in illo ingentis boni, in hocpusillæ humanæ operæ jactura vertatur. Verum et dictis et non dictis visum est ei, spei abunde esse, non tantum homini industrio ad experiendum, sed etiam prudenti et sobrio ad credendum.

Cogitavit et illud, studio accenso et spe facta, de modis perficiendi videndum esse. Hæc itaque sunt, quæ ei circa hoc generaliter visa sunt: quæ etiam nudis et apertis sententiis claudere et complecti consentaneum putavit. Visum est ei, plane ab iis, quæ jam facta sunt, diversa facienda; itaque rerum præteritarum redargutionem ad futura vice oraculi fungi. Visum est ei, theorias et opiniones, et notiones communes, quantum rigore mentis et constantia obtineri potest, penitus aboleri: et intellectum planum et æquum ad particularia de integro accedere: ut fere non alius ad regnum naturæ, quam ad regnum coelorum, pateat aditus; ad quod nemini nisi sub persona infantis ingredi liceat. Visum est ei, particularium sylvam et materiem, et numero, et genere, et certitudine, aut subtilitate, ad informationem sufficientem colligi et congeri, tum ex naturali historia, tumex experimentis mechanicis, atque ex iis potissimum, quia natura plenius se prodit, cum ab arte tenetur et urgetur, quam in libertate propria. Visum est ei, eandem materiam ea ratione in tabulas atque in ordinem redigi et digeri, ut intellectus in eam agere, atque opus suum exsequi possit : cum nec Ver bum divinum in rerum massam absque ordine operatum sit; visum est a particularibus, in tabulas relatis, ad novorum particularium inquisitionem minime confestim transeundum (quod tamen et ipsum res utilis sit, et

instar expérientiæ cujusdam literatæ) sed ad generales et communes comprehensiones prius procedendum, et naturali sane intellectus processui eatenus indulgendum. Sed simul visum est ei,intellectus motum et impetum naturalem, sed pravum, a particularibus ad comprehensiones superiores et magis generales (qualia sunt principia quæ vocant artium et rerum) saliendi, et reliqua descendendo per media expediendi, omnino cohibendum sed comprehensiones proximas primo, ae deinceps medias eliciendas et inveniendas, atque per gradus continuos, et scalam veram adscendendum: fere enim contemplationum et intellectus vias in bivium illud moralium, antiquis decantatum, coincidere: alteram enim viam, primo ingressu planam, ad avia ducere, alteram, a principio arduam et suspensam, in plana desinere. Visum est ei, talem inductionis formamintroduci, quæ ex aliquibus generaliter concludat; ita ut instantiam contradictoriam inveniri non posse demonstretur : ne forte secundum pauciora, quam par est, et ex iis, quæ præsto sunt, pronunciemus, et (quod unus ex antiquis dixit) scientiam in mundis propriis et non in mundo communi quæramus. Visum est ei, eam tantum comprehensionem probari et recipi, quæ non ad mensuram facta sit, et aptata particularium, ex quibus elicitur: sed amplior aut latior sit, eamque amplitudinem sive latitudinem suam ex novorum particularium designatione, quasi fidejussione quadam, firmet. Ne vel in jam notis tantum hæreamus, vel laxiore fortasse complexu umbras et formas abstractas prensemus. Visum est ei, multa præter hæc inveniri, quæ non tam ad perfectionem rei, quam ad operis compendium, ac etiam ad messem humanam inde accelerandam insigniter faciant. Quæ omnia utrum recte cogitata sint an secus, ab opinionibus (si opus sit) provocandum et effectis standum.

Cogitavit et illud, rem, quam agit, non opinionem, sed opus esse, eamque non sectæ alicujus, aut placiti, sed utilitatis et amplitudinis immensæ fundamenta jacere. Itaque de re non modo perficienda, sed et communicanda et tradenda (qua par est cura) cogitationem suscipiendam esse. Reperit autem, homines in rerum

1

scientia, quam sibi videntur adepti, interdum proferenda, interdum occultanda, famæ et ostentationi servire: quin et eos potissimum, qui minus solida proponunt, solere ea, quæ adferunt, obscura et ambigua luce venditare, ut facilius vanitati suæ velificare possint. Putare autem, se id tractare, quod ambitione aliqua aut affectatione polluere minime dignumsit: sed tamen necessario eo decurrendum esse (nisi forte rerum et animorum valde imperitus esset, et prorsus inexplorato viam inire vellet) ut satis meminerit, inveteratos semper errores, tanquam phreneticorum deliramenta, arte et ingenio subverti, vi et contentione efferari. Itaque prudentia ac morigeratione quadam utendum (quanta cum simplicitate et candore conjungi potest) ut contradictiones ante exstinguantur quam excitentur. Ad hunc finem parare se de natura opus, quod errores minima asperitate destruere, et ad hominum sensus non turbide accedere possit ; quod et facilius fore, quod se non pro duce gesturus, sed ex natura ipsa lucem præbiturus et sparsurus sit, ut duce postea non sit opus. Sed cum tempus interea fugiat, et ipse rebus civilibus plus, quam vellet, immistus esset, id longum videri: præsertim cum incerta vitæ cogitaret et aliquid in tuto collocare festinaret. Venit ei itaque in mentem, posse aliquid simplicius proponi, quod in vulgus non editum, saltem tamen ad rei tam salutaris abortum arcendum satis fortasse esse possit. Atque diu et acriter rem cogitanti et perpendenti, ante omnia visum est ei, tabulas inveniendi, sive legitimæ inquisitionis formulas, hoc est, materiem particularium ad opus intellectus ordinatam, in aliquibus subjectis proponi, tanquam ad exemplum, et operis descriptionem fere visibilem. Neque enim aliud quicquam reperiri, quod aut vera viæ, aut errorum devia in clariore luce ponere; aut ea quæ afferuntur nihil minus, quam verba esse, evidentius demonstrare possit: neque etiam quod magis fugiendum esset, ab homine, qui aut rei diffideret aut eam in magis accipi aut celebrari cuperet. Fieri autem posse ut si destinata perficere non detur, ut sunt humana tamen ingenia firmiora et sublimiora, etiam absque majoribus auxiliis, ab oblatis monita, reliqua ex se et

sperare et potiri possint. Fere enim se in ea esse opinione, nempe (quod quispiam dixit) prudentibus hæc satis fore, imprudentibus autem ne plura quidem. Visum est autem, nimis abruptum esse, ut a tabulis ipsis docendi initium sumatur. Itaque idonea quædam præfari oportuisse, quod et jam se fecisse arbitratur; nec universa, quæ huc usque dicta sunt, alio tendere. Postremo visum est ei, si quid in his, quæ dicta sunt, aut dicentur, boni inveniatur, id tanquam adipem sacrificii Deo dicari, et hominibus ad Dei similitudinem, sano affectu et charitate hominum bonum procurantibus.

EPISTOLA

THOME BODLEI AD FRANCISC. BACONUM, Qua candide expendit ejus Cogitata et Visa: Latine versa ex Anglico, ab ISAACO GRUTERO.

FINITO, quod mihi statueram, tempore, cum laxius te feriari opinarer, bis terve in procinctu steti, ut gratias acturus te adirem, potius id a me fieri debere ratus coram, quam per literas. Sed proposito semper injecta fuerunt obstacula, ut et nunc Fulhami me detinet gravioris momenti negotium, quod sententiam quoque meam scripto mandandam persuasit. Non dubitas, quin Cogitata et Visa tua legerim; testor id factum a me summa cum voluptate, cum id præcipui amoris argumentum interpreter, quod habeas me in tuorum numero, quibus censendos offers ingenii tui nondum evulgatos labores. Quo nomine fer me, quæso, hæc dicentem. Primo, si intimo erga te affectui,ingenium tuum, actiones et sermones id pretium diceretur, quod tui in me amoris est, liceret hæc mutuis illigata complexibus sociari. Sed omnis excluditur paritas, ubi ea sortis nostræ disparitas est, et tam longe dissident, quibus favor utrinque noster probare se nititur. Me itaque quod attinet, ex sese illa æstimari permitto, et æterno observantiæ nexu habebis me tibi devinctissimum. Ad operis tui argumentum ut acce

VOL. IX.

« AnteriorContinuar »