Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sunt, omnia progressui scientiarum in ulterius adversa inveniri: frequentiam enim multo maximam professoriam primo, ac subinde meritoriam esse. Lectiones autem et exercitia ita disposita, ut aliud a consuetis ne facile cuiquam in mentem veniat cogitare. Sin autem alicui inquisitionis et judicii libertate uti contigerit, is se in magna solitudine versari statim sentiet., Sin et hoc toleraverit, tamen in capessenda fortuna industriam hanc et magnanimitatem sibi non levi impedimento fore experietur. Studia enim hominum in ejusmodi locis in quorundam auctorum scripta veluti relegata esse; a quibus si quis dissentiat, aut controversiam moveat, continuo ut homo turbidus et rerum novarum cupidus corripitur; cum tamen (si quis verus æstimator sit) magnum discrimen inter rerum civi lium ac artium administrationem reperiatur. Non enim idem periculum a nova luce ac a novo motu instare. Verum in rebus civilibus motum etiam in melius suspectum esse ob perturbationem, cum civilia auctoritate, consensu, fama, opinione, non demonstratione et veritate, constent. In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus strepere debere. Atque recta ratione rem se ita habere. In vita autem visum est ei, doctrinarum politiam et administrationem, quæ in usu est, scientiarum augmenta et propaginem durissime premere et cohibere.

Cogitavit et illud; etiam in opinione hominum et sensu communi, multa ubique occurrere, quæ novas scientiarum accessiones libero aditu prohibeant. Maximam enim partem hominum,præsentibus non æquam, in antiquitatem propendere, ac credere, si nobis, qui nunc vivimus, ea sors obvenisset, ut quæ ab antiquis, quæsita et inventa sunt, primi tentaremus, nos eorum pensa longo intervallo non fuisse æquaturos: credere similiter, si quis etiam nunc, ingenio suo confisus, inquisitionem de integro suscipere affectet, hunc hu jusce rei eventum fore, ut aut in ipsa incidat, quæ ab antiquitate probata sunt; aut sane in alia, quæ, ab an tiquitate jampridem judicata et rejecta, in oblivionem merito cessere. Alios, spreta omnino gente et facul

tate humana, utriusque temporis, sive antiquí sive novi, in opinionem labi curiosam et superstitiosam ; existimantes, scientiarum primordia a spiritibus manasse, et ab eorum dignatione et consortio similiter nova inventa auctoramentum habere posse. Alios, opinione magis sobria et severa, sed diffidentia graviore, de auctiore scientiarum statu plane desperare, naturæ obscuritatem, brevitatem vitæ, sensuum fallacias, judicii infirmitatem, et experimentorum difficultates et immensas varietates reputando. Itaque hujusmodi spei excessus, quæ majora, quam quæ habemus, spondeat, esse impotentis animi et immaturi, atque læta scilicet principia, media ardua, extrema confusa habere, nec minorem desperationem præmii, quam facti, esse scientias siquidem in magnis ingeniis proculdubio innasci et augeri; pretia autem et æstimationes scientiarum penes populum aut principes viros, aut alios mediocriter doctos, esse. Itaque non eorundem propositionem scientiarum et judicium esse: unde fieri, ut ea tantum inventa vigeant, quæ populari judicio et sensui communi accommodata sunt; ut in Democriti opinione de atomis usu venit, quæ, quia paulo remotior erat, lusu excipiebatur. Itaque altiores contemplationes naturæ, quas, fere religionis instar, duras sensibus hominum accedere necesse est, oriri aliquando posse, sed fere non multo post (nisi evidenti et excellenti utilitate demonstrentur et commendentur,

quod huc usque factum non est) opinionum vulgarium ventis agitari et exstingui; adeo ut tempus, tanquam fluvius, levia et inflata vehere, gravia et solida mergere consueverit. Visum est ei itaque impedimenta melioris scientiarum status non tantum externa et ad ventitia, sed et innata et ex ipsis sensibus hausta esse.

Cogitavit et illud, etiam verborum naturam vagam et male terminatam intellectui hominum illudere, et fere vim facere: verba enim certe tanquam numismata esse, quæ vulgi imaginem et principatum repræsen- tent: illa siquidem secundum populares notiones et rerum acceptiones (quæ maxima ex parte erroneæ suntTM ét confusissimæ) omnia componere et dividere; ut etiam infantes, cum loqui discunt, infelicem errorum

3 sbreuimbs debilio 28jug

cabalam haurire et imbibere cogantur. Ac licet sapientiores et doctiores se variis artibus ab hac servitute vindicare conentur, nova vocabula fingendo, quod du rum, et definitiones interponendo, quod molestum est, nullis tamen viribus jugum excutere posse, quin infinitæ etiam in acutissimis disputationibus controversiæ de verbis moveantur, et quod multo deterius est, istæ ipsæ pravæ verborum signaturæ etiam in mentem radios suos et impressiones reflectant; nec tantum in sermone molestæ, sed etiam judicio et intellectui infestæ sunt. Itaque visum est ei, inter internas causas errorum hanc ipsam ut gravem sane et innoxiam ponere. Cogitavit et illud, præter communes scientiarum et doctrinarum difficultates, philosophiam naturalem, præsertim activam et operativam, etiam alia propria habere præjudicia et impedimenta. Non parvam enim existimationis jacturam et fidei fecisse per quosdam procuratores suos, leves et vanos, qui partim ex credulitate, partim ex impostura, humanum genus promissis onerarunt, vitæ prolongationem, senectutis retardationem, dolorum levationem, naturalium defectuum reparationem, sensuum deceptiones, affectuum ligationes et incitationes, intellectualium facultatum illuminationes, exaltationes, substantiarum transmutationes, motuum ad libitum multiplicationes, aëris impressiones et alterationes, rerum futurarum divinationes, remotarum repræsentationes, occultarum revelationes, et alia complura pollicitando. Verum de istis largitoribus opinari, non multum aberraturum, qui istiusmodi judicium fecerit. Tantum nimirum interesse inter horum vanitates et veras artes in philosophia, quantum intersit inter pugnas Julii Cæsaris aut Alexandri; et rursus Amadisii ex Gallia, aut Arthuri ex Britannia, in historia. Constat enim clarissimos illos imperatores majora revera præstitisse, quam umbratiles isti heroës fecisse fingantur; sed modis et viis actionum minime fabulosis et prodigiosis. Itaque æquum non esse fidem veræ memoriæ derogare, quia illa a fabulis quandoque læsa et violata sit. Nam Ixionem e nube Centauros, nec ideo minus Jovem e vera Junone Heben et Vulcanum, virtutes scilicet admirandas et divinas, naturæ et artis,

genuisse. Quæ licet vera comperiantur, et homines absque rerum discrimine incredulos esse summæ sit imperitiæ: visum tamen est ei, veritatis aditum per hujusmodi commenta interclusum aut certe arctatum jampridem esse, et vanitatis excessus etiam nunc omnem magnanimitatem destruere.

Cogitavit et illud, reperiri in animo humano inclinationem quandam a natura insitam, et hominum opinione et disciplina nonnulla corroboratam, quæ naturalis philosophiæ, activæ nimirum et operativæ, progressus remorata sit et averterit. Eam esse opinionem sive æstimationem humidam et damnosam, minui nempe majestatem mentis humanæ, si in experimentis et rebus particularibus, sensui subjectis, et in materia terminatis, diu ac multum versetur: præsertim cum hujusmodi res ad inquirendum laboriosæ, ad meditandum ignobiles, ad dicendum asperæ, ad practicam illiberales, numero infinitæ, et subtilitate pusillæ videri soleant, et ob hujusmodi conditiones gloriæ artium minus sint accommodatæ. Quam opinionem, sive animi dispositionem, vires maximas sumpsisse ex illa altera opinione elata et commentitia; qua veritas humanæ mentis veluti indigena, nec aliunde commigrans; et sensus intellectum magis excitare, quam informare asserebatur. Neque tamen errorem hunc, et mentis (si verum nomen quæratur) alienationem ab iis ulla ex parte correctam, qui sensui debitas, id est, primas partes tribuerunt. Quin et hos quoque exemplo et facto suo, reJicta prorsus naturali historia, et mundana perambulatione, omnia in ingenii agitatione posuisse, et inter opacissima mentis idola, sub specioso contemplationis et rationalium nomine, perpetuo volutasse. Quare visum est ei, istud rerum particularium repudium et divortium omnia in familia humana turbasse.

Cogitavit et illud, non tantum ex iis, quæ obstant, conjecturam capiendam; fieri enim posse, ut humani generis fortuna istas difficultates, et vincula perfregerit et superaverit. Itaque illud videndum ac penitus introspiciendum, qualis sit ea philosophia, quæ.recepta sit, aut alia quæpiam ex antiquis, quæ instar tabulæ naufragii ad littora nostra impulsa sit. Atque invenit,

philosophiam naturalem, quam a Græcis accepimus, pueritiam quandam scientiæ censeri: atque habere id quod proprium puerorum est, ut ad garriendum prompta, ad generandum inhabilis et immatura sit. Hujus autem philosophiæ jam consensu principem Aristotelem, intacta fere ac illibata natura, in communibus notionibus, atque earum inter se comparatione, collisione, et reductione, inutiliter versatum esse. Neque sane quicquam solidi ab eo sperari, qui etiam mundum e categoriis effecerit. Parum enim interesse, utrum quis materiam, formam, et privationem, an substantiam, qualitatem, et relationem principia rerum posuerit: verum istis sermonibus supersederi oportere. Nam et justam confutationem instituere (cum neque de principiis, nec de demonstrationum modis conveniat) immemoris esse. Et rursus hominem, tantam auctoritatem et fere dictaturam in philosophia adeptum, per satiram præstringere, levius pro dignitate sermonis instituti, et tamen superbum fore. Illum sane dialecticis rationibus, utpote a se (quod ipse licentius gloriatur) oriundis, naturalem philosophiam corrupisse. Verum ut illum mittamus, Platonem virum sine dubio altioris ingenii fuisse, ut qui et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia (non ad principia tantum) uteretur: sed inutili utrobique ratione, cum inductiones vagas, formas abstractas prensaret et reciperet. Atque hujus philosophi si quis attentius et scripta et mores consideret, eum de philosophia naturali non admodum solicitum fuisse reperiet, nisi quatenus ad philosophi nomen et celebritatem tuendam, vel ad majestatem quandam moralibus et civilibus doctrinis addendam et adspergendam sufficeret. Eundem naturam non minus theologia, quam Aristotelem dialectica, inficere: et, si verum dicendum est, tam prope ad poëtæ, quam ille ad sophistæ partes accedere. Atque horum placita ex ipsis fontibus haurire licere, cum opera eorum exstent. Reliquorum vero, Pythagoræ, Empedoclis, Heracliti, Anaxagoræ, Democriti, Parmenidis, Xenophanis, et aliorum, diversam rationem esse, quod illorum opiniones per internuntios quosdam, et famas, et fragmenta solummodo habeamus ; atque idcirco majore inquisitione, ac majore etiam ju

« AnteriorContinuar »