Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Historia.

fomitum suorum; ideoque, quemadmodum oleum est
rarius aqua, similiter flammam rariorem esse aëre
e acre et spi-
ritu. Etiam videtur flamma corpus tenuius, et mollius,
et magis cedens, quam aër. Nam levissima quæpiam
aura, commota juxta flammam lychni, eam reddit tre-
mulam.

2. Quantam vero expansionem assequatur pneumaticum collatum ad tangibile, licet sit res ardua inventu, tamen curam de ejus inquisitione non abjecimus. Certissima autem visa est nobis fore probatio, si corporis aliquod tangibile (exporrectione ejus prius capta et mensurata) verti posset plane in pneumaticum, et deinde pneumatici illius exporrectio itidem notaretur; ut pensitatis utriusque rationibus, de multiplicatione dimensi evidens demonstratio fieri posset.

3. Accepimus igitur phialam vitream parvam, quæ unciam fortasse unam capere posset. In eam spiritus vini (quia ex liquoribus proxime accedebat ad pneumaticum, cum esset levissimus) unciam dimidiam infudimus. Deinde vesicam accepimus admodum grandem, utpote quæ octo pintas vinarias (galonium scilicet, ut nostrates appellant) capere posset. Vesica autem erat non vetus; et propterea non sicca et renitens, sed recens et mollis. Ex illa vesica aërem ommem, quoad fieri potuit, expressimus; ut latera ejus essent quasi contigua et cohærentia. Vesicam insuper per exterius oleo parum oblevimus, et molliter fricavimus: ut porositas vesieæ oleo obturaretur, atque etiam, ut inde fieret magis cedens, et tensibilis. Hanc circa os phialæ (ore scilicet phialæ intra os vesicæ recepto) applicuimus; eamque filo cerato arcte ligavimus. Tum demum phialam supra prunas ardentes in foculo collocavimus. Non ita multo post ascendebat aura spiritus vini in vesicam, eamque paulatim undequaque fortiter admodum inflavit. Quo facto, continuo vitrum ab igne removimus; et in summitate vesicæ foramen acu fecimus, ut aurapotius expiraret,quam relaberetur in guttas. Deinde vesicam a phiala sustulimus, et per lances, quantum de illa semiuncia spiritus vini diminutum fuisset, et in auram versum, probavimus. Erat autem deperditum non plus (pondere) denariis sex. Adeo ut sex illi denarii in

[ocr errors]

corpore spiritus vini, qui quadragesimam partem píntæ (ut memini) non implebant, in auram versi, spatium octo pintarum adæquarent,

Memini etiam vesicam ab igne remotam paulum Monitum. flaccescere incepisse; ut, non obstante tam insigni expansione, non videretur tamen aura versa fuisse in pneumaticum purum et fixum, cum ad se restituendam inclinaret. Attamen fallere possit hoc experimentum, si ex eo conjiciamus, aërem communem esse adhuc hujusmodi aura rariorem; quoniam arbitramur spiritum vini in pneumaticum versum (licet minime purum, tamen) propter calorem, superare raritatem aëris frigidi; cum et ipse aër, per calorem, majorem in modum dilatetur, et exporrectionem aëris frigidi haud paulum superet. Itaque arbitra mur, si experimentum fiat in aqua, multo minorem futuram expansionem; licet corpus aquæ plus materiæ contineat quam spiritus vini.

Si advertas fumum ex cereo recenter extincto ex- Historia. euntem, et oculis metiaris crassitudinem ejus, et rursus intuearis corpus ipsius fumi postea inflammati; videbis expansionem flammæ, collatæ ad fumum, ampliatam quasi ad duplam.

Si accipias pauca grana pulveris pyrii, eaque in- Monitum. flammes, magna prorsus fit expansio respectu corporis pulveris. Sed rursus, extincta illa flamma, multo amplius adhuc se extendit corpus fumi. Id vero non te fallat, ac si corpus tangibile plus expanderetur in fumo, quam in flamma; nam id secus se habet. Sed ratio apparentiæ est, quod corpus flammæ sit corpus integrum, corpus fumi corpus commistum, ex longe majore parte, cum aëre: itaque, sicut parum croci multum aquæ colorat; similiter parum fumi in multum aërem se spargit. Nam fumus spissus (ut antea dictum est) non sparsus, minor cernitur corpore flammæ.

Si accipias frustulum corticis aurantii exterioris (qui Historia. aromaticus est, et oleosus) ipsumque subito comprimas juxta lychnum, exilit aliquid roris in guttulis; quod tamen constituit. corpus flammæ (respectu guttularum) insigniter amplum.

Commentum illud Peripateticorum, de decupla pro- Observatio.

Monitum.

Connexio.

portione elementorum ad invicem in raritate, res fictitia est, et ad placitum; cum certum sit, aërem centuplo (ad minimum) rariorem esse aqua, flammamque oleo; at flammam ipsum aërem decupla minime superare.

Non est, cur ista inquisitio et commentatio circa pneumatica videatur cuipiam nimis subtilis aut curiosa. Certum enim est, omissionem et inobservantiam circa illa obstupefecisse philosophiam et medicinam, easque tanquam siderasse, ut fuerint ad veram causarum investigationem attonitæ, et quasi inutiles, qualitatibus tribuendo, quæ spiritibus debentur: ut in titulo proprio de pneumatico ipso fusius apparebit. Atque de exporrectione materiæ in corporibus secundum consistentias suas diversas, dum quiescunt, hæc inquisita sint. De appetitu autem et motu corporum, unde tumescunt, residunt, rarefiunt, condensantur, dilatantur, contrahuntur, majorem, minorem locum occupant, accuratius, si fieri possit, inquirendum; quia fructuosior est inquisitio, naturam simul et revelans, et re. gens. Attamen carptim facienda est inquisitio ista, et cursim. Iste enim titulus, de denso et raro, tam generalis est, ut si plenarie deductus foret, multa ex sequentibus titulis anticipaturus esset, quod fieri non opor

tet.

Monitum. Non difficile nobis foret historiam, quam jam subjungemus, sparsam in ordinem meliorem quam qua usi sumus) redigere, instantias, quæ inter se affines sunt, simul collocando. Id consulto evitavimus, duplici ratione moti. Primo, quod multæ ex instantiis ancipitis naturæ sint, et ad plura spectent. Itaque ordo accuratus in ejusmodi rebus aut iterat, aut fallit. Deinde (id quod præcipue in causa fuit, cur a methodo aliqua exacta abhorreremus) hoc quod agimus, omnium industriæ ad imitationem patere volumus. Quod si methodo aliqua artificiali et illustri collectio ista instantiarum connexa fuisset, desperassent proculdubio complures se ejusmodi inquisitionem facere potuisse. Quare et exemplo et monito cavemus, ut quisque in instantiis comparandis et proponendis suo judicio, suæ memoriæ, suæ copiæ inserviat. Satis sit si de scripto, et non memoriter (id enim in tantis instan

tiarum fluctibus ludicrum quiddam esset) semper procedat inventio; ut veræ inductionis lumine postea absolvi possit. Atque illud perpetuo memoria tenendum, nos in hoc opere stipem tantummodo et tributum a sensu ad ærarium scientiarum exigere; neque exempla, ad illustranda axiomata, sed experimenta ad ea constituenda, proponere. Neque tamen dispositionem instantiarum prorsus negligemus, neque discincti hoc aggrediemur; sed ita instantias collocabimus, ut sibi invicem lucem præbeant nonnullam.

Dilatationes per introceptionem simplicem, sive admissionem corporis novi.

1. Ex introceptione corporis alieni nil mirum si se Historia quatur dilatatio corporis alicujus ; quandoquidem hoc sparsa. sit plane augmentum sive additio, non rarefactio vera. Attamen cum corpus, quod introcipitur, fuerit pneuma'ticum, (veluti aër, aut spiritus) aut etiam cum corpus introceptum (licet fuerit tangibile, tamen) sensim illabatur, et se insinuet; vulgo habetur magis pro tumore quodam, quam accessione.

2. Vesica, aut alia tensilia (ut folles) inflantur aëre integro, atque extenduntur ; adeo ut indurentur, et ictum, jactum, pati possint: etiam bulla aquæ est instar vesicæ, nisi quod est tam fragilis.

3. Liquores de vase in vas de alto fusi, aut cochlearibus et spatulis, aut ventis, fortiter agitati, committuntur et commiscentur cum aëre, unde se attollunt in spu mam. Illi paulo post residunt, et minorem locum occupant, aëre (fractis spuma bullulis) exeunte.

4. Extruunt pueri ex aqua saponi admista (unde fit paulo tenacior) turres bullatas; adeo ut (parum admodum aquæaëre introcepto) magnum locum occupet.

5. At non invenitur quod flamma, per inflationem follium, aut agitationem aliam exteriorem, cum aëre misceatur, et spumescat in eum modum, ut possit constitui corpus commistum ex flamma et aëre, instar spuma, quæ commista est ex aëre et liquore.

6. At contra, certum est, per mistionem interiorem in corpore antequam inflammetur, fieri posse corpus

VOL. IX.

Connexio.

commistum ex aëre et flamma. Nam pulvis pyrius ha-
bet partes non inflammabiles ex nitro, alias inflamma-
biles, præcipue ex sulphure; unde etiam magis albicat
et pallescit, quam cæteræ flammæ (licet flamma ipsa
sulphuris vergat ad coeruleum): adeo ut possit illa
flamma recte comparari spumæ potentissimæ, ex flam-
ma et aëre coagmentatæ, sive vento cuidam igneo.

7. Quemadmodum autem spuma est corpus compo-
situm ex aëre et liquore; ita etiam pulveres omnes sunt
compositi ex aëre et minutiis corporis pulverizati; ut
non aliter differant a spumis, quam contiguum differt a
continuo: nam magna moles ipsorum consistit ex aëre,
qui partes corporis sublevat; ut ex tabula secunda et
tertia liquet.

8. Fiunt tumores in ventre animalium, et aliis partibus, ex flatu, et humore aqueo introcepto, et admisso; ut in hydrope, tympanite, et similibus.

9. Est genus columbarum, quod, capite intra collum recepto, inflatur et tumet.

10. Respiratio per pulmones (follium instar) aërem attrahit, et reddit; dilatante se, per vices, pulmone, et residente.

11. Fœmellæ prægnantes tument mammillas, lacteo scilicet humore turgentes.

12. Glans virgæ in masculis, cum arrigitur in venerem, multum dilatatur mole.

13. Inspice in speculum, et nota latitudinem utriusque oculi pupillæ; dein claude alterum oculum; et videbis pupillam oculi aperti manifeste dilatatam, spiritibus qui utrique oculo inserviebant in unum confluentibus.

14. Rimæ globorum lusoriorum, et similiter lignorum aliorum, a siccitate contractæ, per immissionem, et moram nonnullam in aqua, et imbibitionem ipsius aquæ, implentur et consolidantur.

15. Est genus quoddam fungi, qui excrescit ex arbore, quem vocant auriculam Judæi, qui immissus in aquam magnopere intumescit: quod non facit spongia, aut lana.

Atque de introceptionibus corporis alieni (quæ sunt pseudo-rarefactiones) hæc inquisita sint, Transeundum

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »