Imágenes de páginas
PDF
EPUB

PRODROMI,

SIVE

ANTICIPATIONES

PHILOSOPHIE SECUNDE.

PREFATIO.

EXISTIMAMUS eum et amantis civis et viri prudentis personam bene simul sustinuisse, qui interrogatus, an optimas leges suis civibus dedisset, Optimas certe, dixit, ex iis, quas illi accepturi fuissent. Atque certe quibus non tantum bene cogitasse satis est (quod non multo secus est ac bene somniasse) nisi obtineant quo que, et rem ad effectum perducant, iis non optima utique, sed ex iis, quæ probari verisimile est, potissima quandoque eligenda sunt. Nobis vero, licet humanam rempublicam, patriam communem, summo prosequa mur amore, tamen legislatoria illa ratione, et delectu uti liberum non est. Neque enim leges intellectui aut rebus damus ad arbitrium nostrum, sed tanquam scribæ fideles ab ipsius naturæ voce latas et prolatas excipimus et describimus. Itaque sive illæ placeant, sive per opinionum suffragia antiquentur, fides nostra omnino exsolvenda est. Neque tamen spem abjecimus, quin sint atque exoriantur apud posteros nonnulli, qui optima quæque capere et concoquere possint, et quibus ea perficere et colere curæ erit. Itaque ad illa ipsa tendere, atque fontes rerum et utilitatem aperire, et viarum indicia undique conquirere (invocata Numinis ope) nunquam, dum in vivis erimus, desistemus. Iidem nos de eo, quod ad omnes pertinere, et in commune prodesse possit, soliciti, dum ad majora contendimus, minora non aspernamur (cum illa remota, hæc parata esse soleant) nec potiora (ut arbitramur) afferentes,

idcirco veteribus ac receptis, quominus illa apud plurimos valeant, intercedimus; quinetiam ea ipsa et aucta et emendata, et in honore esse cupimus. Neque enim homines, aut omnes aut omnino, aut statim a receptis et creditis abducere conamur. Sed quemadmodum sagitta aut missile fertur certe in processu, sed tamen interim conversiones suas perpetuo expedit progrediendo, et nihilominus rotando; ita et nos, dum ad ulteriora rapimur, in receptis et cognitis volvimur et circumferimur. Quamobrem nos quoque rationis ipsius communis et demonstrationum vulgarium (abdicato licet imperio earum) honesta opera utimur; atque ea, quæ nobis secundum eas inventa et judicata sunt, quæque plurimum et veritatis et utilitatis habere possunt, pari cum cæteris jure proponemus.

Sed tamen neque per hoc iis, quæ de rationis nativæ et demonstrationum veterum incompetentia dicta sunt, derogatum quidquam intelligimus. Quin hæc potius adjunximus ad tempus, et in gratiam eorum, qui justa excusatione aut virium aut occupationum retardati, contemplationes suas intra veteres scientiarum plagas et provincias, aut saltem earum confinia contermina, sistere volent; eadem iis, qui veram naturæ interpretationem secundum indicia nostra accedent, eamque molientur, loco diverticulorum aut tabernaculorum in via præbitorum ad solatium et levamentum esse queant; atque interim humanas fortunas aliqua ex parte juvare, et mentes cogitationibus, quæ paulo arctiorem cognationem habeant cum natura, perfundere. Id vero ex facultate aliqua nostra, aut ejus fiducia, minime ominamur. Verum nobis dubium non est, si quis mediocris licet ingenii, sed tamen animi maturus, idola mentis suæ deponere, atque inquisitionem de integro sibi decernere, atque inter vera historiæ naturalis atque ejus calculos attente et diligenter et libere versari velit et possit; quin ille ipse, quisquis sit, longe altius in naturam penetraturus sit ex sese, et propriis et genuinis mentis viribus, denique ex meris anticipationibus suis, quam per omnigenam auctorum lectionem, aut meditationem abstractam infi. nitam, aut disputationes assiduas, et repetitas; etsi machinas non admoverit, nec interpretandi formam

secutus fuerit. Quare et simile quippiam nobis usu venire posse non diffidimus; præsertim cum accedat interpretandi experimentum et exercitatio; quam ipsum habitum mentis corrigere et mutare probabile est. Neque tamen hæc in eam partem accipi volumus, si fidem, quam antiquorum placitis denegavimus, nostris adhiberi postulemus. Quin contra testamur et profitemur, nos ipsos istis, quæ jam proponemus, qualiacunque ea sint, teneri minime velle, ut omnia philosophiæ nostræ secundæ et inductivæ tanquam integra serventur. Cogitata autem ipsa spargere, non methodo revincire visum est. Hæc enim forma pubescentibus tanquam a stirpe de integro scientiis debetur; atque ejus est, qui non artem constituere ex connexis, sed inquisitionem liberam instituere in singulis, in præsentia tantum velit.

[ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

FRANCISCUS BACONUS Sic cogitavit. Scientiam, in cujus possessione genus humanum adhuc versatur, ad certitudinem et magnitudinem operum non accedere. Medicos siquidem morbos complures insanabiles pronuntiare, et in reliquorum cura sæpius errare et deficere; alchemistas in spei suæ amplexibus senescere et immori: magorum opera fluxa nec fructuosa; mechanicas artes non multum lucis a philosophia petere, sed experientiæ telas, lentas sane ac humiles, paulatim continuare. Casum, auctorem rerum proculdubio utilem; sed qui per longas ambages et circuitus donaria sua in homines spargat. Itaque visum est ei; inventa hominum, quibus utimur, admodum imperfecta et immatura censeri : nova vero hoc scientiarum statu, non nisi per seculorum spatia exspectari; eaque ipsa, quæ hactenus humana exhibuit industria, philosophiæ haud attribui.

Cogitavit et illud; in iis rerum humanarum angustiis, id maxime et ad præsens deploratum et in futurum ominosum esse, quod homines, contra bonum suum, cupiunt ignorantiam ignominiæ eximere, et sibi per inopiam istam satisfieri. Medicus enim præter cautelas

artis suæ (in quibus ad existimationem artis tuendam haud parum præsidii est) hanc generalem veluti totius artis cautelam advocat ; quod artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertit; et quod ars non attingit, id ex arte impossibile in natura supponit. Neque certe damnari potest ars, cum ipsa judicet. Etiam philoso phia, ex qua medicina ista (quam in manibus habemus) excisa est, habet et illa et in sinu nutrit quædam posita aut placita, in quæ si severius inquiratur, hoc omnino persuaderi volunt, nil arduum aut in natura imperiosum ab arte vel ope humana exspectari debere. Ab hoc fonte illud: caloremastri sive solis, et calorem ignistotogenere differre: et illud,compositionem opus hominis, atmistionem opus solius naturæ esse; et similia; quæ si diligen tius notentur, omnino pertinent ad humanæ potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quæsitam et artificiosam desperationem, quæ non solum spei auguria, sed etiam experiendi aleas abjiciat, et omnes industriæ stimulos et nervos incidat: dum de hoc tantum soliciti sunt, ut ars perfecta censeatur, et gloriæ vanissimæ et perditissimæ dant operam; scilicet, ut quicquid inventum non sit, id nec inveniri posse credatur. Alchemista vero ad artis suæ sublevationem errores proprios reos substituit, secum accusatorie reputando, se aut artis et auctorum vocabula non satis intellexisse, unde ad traditionum et ore tenus eloquiorum susurros animum applicat, aut in practicæ scrupulis, proportionibus, et momentis aliquid titubatum esse: unde experimenta felicioribus (ut putat) auspiciis in infinitum repetit. Ac interim cum inter experimentorum vertiginosas ambages,in inventa quædam, aut ipsa facie nova, aut utilitate non contemnenda, impingat; hujusmodi pignoribus animum pascit, eaque in majus ostentat et celebrat, reliqua spesustentat. Magus, cum nonnulla supranaturam (pro suonimirum captu) prorsus effici videat: postquam vim semel naturæ factam intelligit, imaginationi alas addit; remque magis et minus recipere vix putat ; quare maximarum rerum sibi adeptionem spondet, non videns esse subjecta certi cujusdam et fere definiti generis, in quibus magia et superstitio per omnes nationes et ætates potuerit et luserit. Mechanicus autem,

[ocr errors]
« AnteriorContinuar »