Imágenes de páginas
PDF
EPUB

1

festucæ dimensionem, ob distantiam, non æquant) cernere posset. In corporibus autem, quæ tantæ molis et magnitudinis sunt, ut, ob dimensionum suarum amplitudinem, spatia distantiarum vincere,atque ad aspectum pervenire possunt, mutationes in regionibus cœlestibus fieri, ex cometis quibusdam satis liquet; iis dico, qui certam et constantem configurationem cum stellis fixis servarunt; qualis fuit illa, quæ in Cassiopea, nostra ætate, apparuit. Quod autem ad terram attinet; postquam ad interiora ejus, relicta ea, quæ in superficie et partibus proximis invenitur, incrustatione et mixtura, penetratum est, videtur et ibi quoque similis ei, quæ in cœlo supponitur, perpetuitas existere. Proculdubio enim est, si in profundo terræ pateretur mutationes, consequentiam earum mutationum, etiam in nostra regione, quam calcamus, majores casus fuisse parituram, quam fieri videmus. Sane terræ motus plerique, et eruptiones aquarum, vel eructationes ignium,non ex profundo admodum, sed prope insurgunt, cum parvum aliquod spatium in superficie occupent: quanto enim latiorem regionem et tractum hujusmodi accidentiain facie terræ occupant, tanto magis radices sive origines eorum ad viscera terræ penetrare putandum est. Itaque majores terræ motus (majores, inquam, ambitu, non violentia) qui rarius eveniunt, recte cometis ejus generis, de quo diximus, æquiparari possunt; qui et ipsi infrequentes sunt; ut illud maneat, quod initio diximus, inter colum et terram, quatenus ad constantiam et mutationem, non multum interesse. Si quem autem æquabilitas et certitudo motus in corporibus cœlestibus apparens mo, vet, veluti æternitatis comes individuus, præsto est oceanus, qui in æstu suo haud multo minorem constantiam ostendat. Postremo, si quis adhuc instet, negari tamen non posse, quin in ipsa superficie orbis terrarum et partibus proximis, infinitæ fiant mutationes, in cœlo non item; huic ita responsum volumus, nec nos hac per omnia æquare: et tamen si regiones (quas vocant) superiorem et mediam aëris pro superficie aut interiore tunica cœli accipiamus, quemadmodum spatium istud apud nos, quo animalia, plantæ, et mineralia continentur, prosuperficie vel exteriore tunica terræ accipimus;

[ocr errors]

et ibi

quoque varias et multiformes generationes et mutationes inveniri. Itaque tumultus fere omnis, et conflictus, et perturbatio, in confiniis tantum cœli et terræ locum habere videtur. Ut in rebus civilibus fit; in quibus illud frequente usu venit, ut duorum regnorum fines continuis incursionibus et violentiis infestentur, dum interiores utriusque regni provinciæ secura pace atque alta quiete fruuntur. Nemo autem, si recte attenderit, religionem hic opponat. Nam ethnica jactantia solummodo prærogativa ista cœlum materiatum donavit, ut sit incorruptibile. Scripturæ autem sacræ æternitatem et corruptionem coelo et terræ ex æquo, licet gloriam et venerationem disparem, attribuunt. Nam si legatur, solem et lunam fideles et æternos in cælo testes esse: legitur etiam, generationes migrare, terram autem in æternum manere. Quod autem utrumque transitorium sit, uno oraculo continetur, nempe cælum et terram pertransire, verbum autem Domini non pertransire. Neque hæc nos novi placiti studio diximus, sed quod ista rerum et regionum conficta divortia et discrimina, ultra quam veritas patitur, magno impedimento ad veram philosophiam, et naturæ contemplationem fore haud ignari, sed exemplo edocti providemus.

DE FLUXU ET REFLUXU MARIS.

CONTEMPLATIO de causis fluxus et refluxus maris, ab antiquis tentata, et deinde omissa, junioribus repetita, et tamen varietate opinionum magis labefactata quam discussa, vulgo levi conjectura refertur ad lunam, ob consensum nonnullum motus ejusdem cum motu lunæ. Attamen diligentius perscrutanti vestigia quædam veritatis se ostendunt, quæ ad certiora deducere possint. Itaque ne confusius agatur, primo distinguendi sunt motus maris, qui licet satis inconsiderate multiplicentur a nonnullis, inveniuntur revera tantum quinque ; quorum unus tanquam anomalus est, reliqui constantes. Primus ponatur motus ille vagus et varius (quos appellant) currentium; secundus motus magnus oceani sexhorarius, per quem aquæ ad littora accedunt et recedunt alternatim bis in die, non exacte, sed cum differentia tali, quæ periodum constituat menstruam.

Tertius motus ipse menstruus, qui nil aliud est quam restitutio motus (ejus quem diximus) diurni ad eadem tempora; quartus motus semimenstruus, per quem fluxus habentincrementa in noviluniis et pleniluniis magis, quam in dimidiis; quintus motus semestris, per quem fluxus habent incrementa auctiora et insignia in æquinoctiis. Atque de secundo illo motu magno oceani sexhorario sive diurno, nobis in præsentia sermo est præcipue et ex intentione, de reliquis solummodo in transitu et quatenus faciant ad hujusce motus explicationem. Primo igitur quod ad motum currentium attinet, dubium non est quin pro eo ac aquæ vel ab angustiis premuntur, vel a liberis spatiis laxantur, vel in magis declivia festinant, ac veluti effunduntur, vel in eminentiora incurrunt ac inscendunt, vel fundo labuntur æquabili, vel fundi sulcis et inæqualitatibus perturbantur, vel in alios currentes incidunt, atque cum illis se miscent et compatiuntur, vel etiam a ventis agitantur, præsertim anniversariissive statariis, qui sub anni certas tempestates redeunt, aquas ex his et similibus causis impetus et gurgites suos variare, tam consecutione ipsius motus atque latione, quam velocitate sive mensura motus, atque inde constituere eos quos vocant currentes. Itaque in maribus tum profunditas fossæ sive canalis, atque interpositæ voragines et rupes submarinæ, tum curvitates littorum, et terrarum prominentiæ, sinus, fauces, insulæ multis modis locatæ, et similia, plurima possunt, atque agunt prorsus aquas, earumque meatus et gurgites in omnes partes,et versus orientem, et versus occidentem, austrum versus similiter et septentriones, atque quaquaversum, prout obices illi aut spatia libera et declivia sita sint et invicem configurentur. Segregetur igitur motus iste aquarum particularis, et quasi fortuitus, ne forte ille in inquisitione, quam prosequimur, obturbet. Neminem enim par est constituere et fundare abnegationem eorum, quæ mox dicentur de motibus oceani naturalibus et catholicis, opponendo motum istum currentium, veluti cum thesibus illis minime convenientem. Sunt enim currentes meræ compressiones aquarum, aut liberationes a compressione: suntque, ut diximus, particulares et respectivi,

1

prout locantur aquæ et terræ, aut etiam incumbunt
venti. Atque hoc, quod diximus, eo magis memoria
tenendum est, atque diligenter advertendum, quia mo-
tus ille universalis oceani, de quo nunc agitur, adeo
mitis est et mollis, ut a compulsionibus currentium om-
nino dometur, et in ordinem redigatur, cedatque et ad
eorum violentiam agatur et regatur. Id autem ita se
habere ex eo perspicuum est vel maxime, quod motus
simplex fluxus et refluxus maris in pelagi medio, præ-
sertim per maria lata et exporrecta, non sentiatur, sed
ad littora tantum. Itaque nihil mirum si sub currenti-
bus (utpote viribus inferior) lateat et quasi destruatur,
nisi quod ille ipse motus, ubi currentes secundi fuerint,
eorum impetum nonnihil juvet atque incitet; contra
ubi adversi, modicum frænet. Misso igitur motu cur-
rentium, pergendum est ad motus illos quatuor con-
stantes, sexhorarium, menstruum, semimenstruum, et
semestrem, quorum solus sexhorarius videtur fluxus
maris agere et ciere, menstruus vero videtur tantum-
modo motum illum determinare et restituere. Semi-
menstruus autem et semestris eundem augere et inten-
dere. Etenim fluxus et refluxus aquarum, qui littora
maris ad certa spatia inundat et destituit, et horis variis
variat, et vi ac copia aquarum, unde reliqui illi tres mo-
tus se dant conspiciendos. Itaque de illo ipso motu
fluxus et refluxus sigillatim ac proprie (ut instituimus)
videndum. Atque primo illud dari prorsus necesse est,
motum hunc, de quo inquirimus, unum ex duobus istis
esse, vel motum sublationis et demissionis aquarum,
vel motum progressus. Motum autem sublationis et
demissionis talem esse intelligimus, qualis invenitur in
aqua bullienti, quæ
in caldario attollitur et rursum resi-
det. At motum progressus talem, qualis invenitur in
aqua vecta in pelvi, quæ unum latus deserit, cum ad
latus oppositum advolvitur. Quod vero motus iste neu-
tiquam sit primi generis, occurrit illud imprimis, quod
in diversis mundi partibus variant æstus secundum tem-
pora; ut fiant in aliquibus locis fluxus et augmenta
aquarum, cum alibi sint ad eas horas refluxus et decre-
menta. Debuerant autem aquæ, si illæ non progrede-
rentur de loco in locum, sed ex profundo ebullirent,

ibique simul se attollere, atque rursus simul se recipere. Videmus enim duos illos alios motus semestrem et semimenstruum per universum orbem terrarum simul perfungi atque operari. Fluxus enim sub æquinoctiis ubique augentur; non in aliis partibus sub æquinoctiis, in aliis sub tropicis; atque similis est ratio motus semimenstrui. Ubique enim terrarum invalescunt aquæ in noviluniis et pleniluniis, nullibi in dimidiis. Itaque videntur revera aquæ in duobus illis motibus plane attolli et demitti, et veluti pati apogæum et perigæum, quemadmodum cœlestia. Atque in fluxu et refluxu maris, de quo sermo est, contra fit: quod motus in progressu certissimum signum est. Præterea si fluxus aquarum ponatur esse sublatio, attendendum paulo diligentius quomodo ista sublatio fieri possit. Aut enim fiet tumor ab aucto quanto aquarum, aut ab extensione sive rarefactione aquarum in eodem quanto,aut per quanto,aut per sublationem simplicem in eodem quanto atque eodem corpore. Atque tertium illud prorsus adjiciendum. Si enim aqua, qualis est, attollatur, ex hoc relinquatur necessario inane inter terram atque ima aquæ, cum non sit corpus quod succedat. Quod si sit nova moles aquæ, necesse est eam emanare atque scaturire e terra. Sin vero sit extensio tantum, id fiet vel per solutionem in magis rarum, vel appetitum appropinquandi ad aliud corpus, quod aquas veluti evocet et attrahat, et in sublimius tollat. Atque certe ista aquarum sive ebullitio, sive rarefactio, sive conspiratio cum alio quopiam corpore ex superioribus, non incredibilis videri possit in mediocri quantitate, atque adhibito etiam bono temporis spatio, in quo hujusmodi tumores sive augmenta se colligere et cumulare possint. Itaque excessus ille aquarum, qui inter æstum ordinarium, atque æstum illum largiorem semimenstruum, aut etiam illum alterum profusissimum semestrem notari possit, cum nec mole excessus inter fluxum et refluxum æquiparetur, atque habeat etiam bene magnum intervallum temporis ad incrementa illa sensim facienda, nihil habeat alienum a ratione. Ut vero tanta erumpat moles aquarum quæ excessum illum, qui invenitur inter ipsum fluxum et refluxum, salvet, atque hoc fiat tanta celeritate, videlicet bis in die, ac si

« AnteriorContinuar »