Imágenes de páginas
PDF
EPUB

licet; sed, separatione facta, ultima vis eluditur. Separatio autem duplex intervenit: aut quod pars materiæ evolet, ut in decoctione; aut saltem quod secessio fit, ut in flore lactis. Intentio itaque mutationis corporum profundæ et intimæ non alia est, quam si materia omnino debitis modis vexetur; sed tamen istæ duæ separationes nihilominus interim prohibeantur. Tum enim materia vere constringitur, ubi fugæ omnis via intercipitur. Tertium denique hujusmodi, ut homines, cum corporum alterationes in eadem materiæ massa, neque aucta, neque diminuta, fieri videant, primum eo errore phantasiam liberent, qui alte hæret; alterationem nempe tantummodo per separationem fieri; deinde ut sedulo et perite distinguere incipiant de alterationibus, quando ad separationem referri debeant; quando ad disordinationem tantum, et variam positionem partium absque alia separatione; quando ad utramque. Neque enim credo, cum pyrum immaturum et acerbum manibus fortius attrectamus, contundimus, et subigimus, unde illud dulcedinem acquirit; aut cum succinum vel gemma, in pulverem subtilissimum redacta, colorem deponunt, materiæ pars notabilis deperditur, sed tantum partes corporis in nova positione constituuntur. Restat ut errorem quendam ex opinionibus hominum evellamus, cujús ea vis est, ut, si fides ei adhibeatur, aliqua ex his, quæ diximus, pro desperatis haberi possint. Vulgaris enim opinio est, rerum spiritus, cum ad intensiórem quendam gradum tenuitatis per calorem evecti sunt, etiam in vasis solidissimis (puta argenti, vitri) per occultos eorundem poros et meatus evolari; quod minus verum est. Neque enim aër aut spiritus, licet accedente calore, rarefactus, non flamma ipsa, tam libenter se comminuit, ut per hujusmodi poros exitum sibi quærere aut facere sustineat. Verum ut nec aqua per rimam valde parvam, ita nec aër per hujusmodi poros effluit. Nam ut aër aqua longe tenuior, ita et tales pori rimis conspicuis longe subtiliores sunt: neque opus haberet sub vase operto suffocari, si hujusmodi perspirationes illi ullo modo præsto essent aut competerent. Exemplum autem, quod adducunt, miserum est, vel potius miserandum, ut sunt pleræque contemplationes vulgaris philo

[blocks in formation]

sophiæ, cum ad particularia ventum est. Aiunt enim, si charta inflammata in poculum mittatur, et subito os poculi super vas aquæ convertatur, aquam sursum trahi; propterea quod postquam flamma, et aër per flammam rarefactus, quæ spatii aliquantum impleverant, per poros vasis exhalaverint, restare ut corpus aliquod succedat. Idem in ventosis fieri, quæ carnes trahunt. Atque de successione aquæ vel carnis bene sentiunt, de causa, quæ præcedit, imperitissime. Neque enim est aliqua corporis emissio, quæ spatium præbet, sed sola corporis contractio. Corpus enim, in quod flamma recidit, longe minus spatium complet, quam flamma antequam extingueretur. Hinc fit illud inane, quod successionem desiderat. Atque in ventosis hoc evidentissimum est. Nam cum eas fortius trahere volunt, spongia aquæ frigidæ infusa illas tangunt, ut per frigus aër interior condensetur, et se in minus spatium colligat. Itaque demimus certe hominibus eam solicitudinem, ne de spirituum tam facili evolatione laborent: quum et illi spiritus, quos sæpe desiderant, odorum, saporum, similium, non semper extra septa evolent, sed intra confundantur; hoc certissimum est.

VI. De quiete apparente, et consistentia, et fluore.

QUOD quædam quiescere videantur, et motu pri vari, id secundum totum aut integrum recte videtur, secundum partes autem, hominum opinionem fallit. Quies enim simplex et absoluta, et in partibus et in toto nulla est, sed quæ esse putatur per motuum impedimenta, cohibitiones, et æquilibria efficitur. Exempli gratia, cum in vasis in fundo perforatis, quibus hortos irrigamus, aqua (si os vasis obturetur) ex foraminibus illis non effluit; id per motum retrahentem, non per naturam quiescentem fieri perspicuum est. Aqua enim tam contendit descendere, quam si actu suo potiatur; sed cum in summitate vasis non sit quod succedat, aqua in imo ab aqua in summo retrahitur, et vim patitur. Si quis enim alterum infirmiorem in lucta teneat, ut se movere non possit, atque ille nitatur sedulo, non propterea tamen minor est motus renitentiæ, quia non prævalet, et a motu fortiori ligatur. Hoc autem quod dici

mus de falsa quiete, et in rebus innumeris utile cognitu est, et non minimum lucis præbet in inquisitione naturæ solidi et liquidi, sive consistentiæ et fluoris. Solida enim videntur in positione sua manere et quiescere, liquida autem moveri et confundi. Neque enim columna ex aqua, aut alia effigies extrui potest, ut de ligno vel lapide. Itaque in promptu est opinari, partes aquæ superiores contendere (motu, quem appellant, naturali) ut defluant; partes autem ligni non item. Atqui hoc verum non est, cum idem insit motus partibus ligni, quæ in summo collocantur, ut deorsum ferantur, qui aquæ; idque in actum perduceretur, nisi ligaretur et retraheretur iste motus a motu potiore. Is autem est certe appetitus continuitatis, sive separationis fuga, quæ et ipsa tam aquæ, quam ligno, competit; sed in ligno est motu gravitatis fortior, in aqua debilior. Nam quod ex hujusmodi motu etiam quæ liquida sunt participent, id manifestum est. Videmus enim in bullis aquæ ad separationem evitandam, aquam se in pelliculas conjicere, in hemisphærii formam confictas. Videmus etiam in stillicidiis, aquam, ut aquæ continuetur, in filum exile se producere et attenuare, quoad sequens aqua suppetat; sin autem deficiat aqua ad continuationem, tum se in guttas rotundas recipere, quarum diameter filo illo priore sit multo major. Simili modo videmus, aquam comminutionem magis exquisitam ægre pati, cum ex foraminibus et rimis (si subtihores sint) naturali suo pondere absque concussione non effluat. Quare constat, appetitum continuitatis etiam liquidis inesse, sed debilem. At contra in rebus solidis viget, et motui naturali sive gravitati prædominatur. Si quis enim existimet in columna ligni vel lapidis superiores partes non diffluere cupere, sed se in eodem plane statu sustinere, is facile se corriget, si consideret columnam, sive similia, si altitudo ejus ad latitudinem basis non sit proportionata, sed modum excedat, stare non posse, sed devexo pondere ferri; adeo ut structuris præaltis necesse sit, ut ad pyramidis formam inclinent, et sint versus summitatem angustiores. Qualis autem sit ea natura, quæ appetitum istum continuitatis intendat aut remittat, non facile inquirenti oceurret. Illud fortasse suggeretur, partes solidorum esse

magis densas et compactas; liquidorum magis raras et solutas; aut liquidis subesse spiritum, quod fluoris sit principium, qui in solidis desit, et hujusmodi. Sed neutrum horum veritati consonum est. Manifestum enim est, nivem et ceram, quæ secari et fingi, et impressiones recipere possunt, argento vivo aut plumbo liquefacto longe esse rariora; ut in ratione ponderum evincitur. Quod si quis adhuc insistat, fieri posse, ut nix aut cera licet sit (in toto) argento vivo rarior, tamen habere possit partes magis clausas et compactas; verum quia sit corpus spongiosum, et cava multa et aërem recipiat, ideo in summa effici leviorem, ut in pumice fit, qui cum pro ratione molis sit fortasse ligno levior, tamen si utrumque in pulverem redigatur, pulverem pumicis pulvere ligni futurum graviorem, quia cavitates illæ non amplius adsint: Hæc bene notata et objecta sunt. Sed quid ad nivem et ceram colliquatam dicent, ubi jam cavitates expletæ sunt; vel quid ad gummi corpora, mastichen, et similia, quæ cavitates istas manifestas non habent, et tamen sunt pluribus liquoribus leviora? Quod autem de spiritu afferunt, per cujus vim et impetum res fluant ; id certe primo intuitu probabile est, et notionibus communibus familiare, reipsa autem durius est, et magis erroneum, cum veræ rationi non solum non innitatur, sed fere opponatur. Spiritus enim ille, quem dicunt, revera (quod mirum fortasse dictu) consistentiam inducit, non fluorem: quod et optime in instantia nivis cernitur; quæ cum ex aqua et aëre compositum corpus sit, cumque et aqua et aër seorsum fluant, in mixtura tamen consistentiam adipiscitur. Quod si quis objiciat, id evenire posse ex condensatione aquæ partis per frigus, et non ab interpositione aëris; is se corriget, si animadvertat etiam spumam corpus simile nivi esse, quod tamen a frigore nullo modo condensetur. Sin adhuc urgeat, et in spuma præcedere condensationem, non a frigore, sed tamen ab agitatione et percussione; is pueros consulat, qui ex levi aura, per fistulam sive calamum inspirata, et aqua (ob parum saponis admixtum) paulo tenaciore, miram et turritam bullarum structuram conficiunt. Res autem sic se habet; corpora ad tactum corporis amici, sive similis, se solvere et laxare, ad tactum autem corporis dis

sentientis se stringere et sustinere. Itaque appositionem corporis alieni esse consistentiæ causam. Sic videmus oleum aquæ admistum, ut fit in unguentis, liquiditatem, quæ et in aqua et in oleo antea vigebat, quadantenus exuere. Contra videmus, papyrum aqua madefactum se solvere, et consistentiam (quæ ob aërem antea in poris admistum valida erat) deponere; oleo vero madefactum, minus, quia oleum papyro minus consentiat. Idem quoque in saccharo videmus et similibus, quæ ad aquam vel vinum intromittenda se laxant, neque solum cum liquores illis incumbunt, sed eosdem quoque sugunt et sursum trahunt.

VII. De consensu corporum, quæ sensu prædita sunt, et quæ sensu carent.

PASSIONES Corporum, quæ sensu dotantur, et quæ sensu carent, magnum consensum habent; nisi quod in corpore sensibili accedat spiritus. Nam pupilla oculi speculo sive aquis æquiparatur; et simili natura imagines lucis et rerum visibilium excipit et reddit. Organum autem auditus obici intra locum cavernosum conforme est, a quo vox et sonus optime resultat. Attractiones autem rerum inanimatarum, et rursus horrores sive fugæ (eas dico, quæ ex proprietate fiunt) in animalibus, olfactui atque odoribus gratis et odiosis, conveniunt. Tactus autem ratio et gustus, omnem, quæ in corporibus animatis accidere possit, aut violentiam aut contra insinuationem almam et amicam, ac universas earundem passionum figuras veluti vates aut interpres exprimit. Nam compressiones, extensiones, erosiones, separationes, et similia, in corporibus mortuis in processu latent, nec nisi post effectum manifestum percipiuntur. In animalibus autem cum sensu doloris secundum diversa genera aut characteres violentiæ peraguntur, permeante per omnia spiritu. Atque ab hoc principio deducitur cognitio, num forte alicui animantium adsit alius quispiam sensus præter eos, qui notantur; et quot et quales sensus in universo animantium genere esse possint. Ex passionibus enim materiæ rite distinctis sequetur numerus sensuum, si modo organa competant, et accedat spiritus.

« AnteriorContinuar »